Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CXLI . Ad populum factionis donatianae, quomodo illorum episcopi in Carthaginensi collatione convicti sint. Itaque nunc demum redeant ad Ecclesiae catholicae communionem.
SILVANUS Senex, VALENTINUS, AURELIUS , INNOCENTIUS, MAXIMINUS, OPTATUS, AUGUSTINUS, DONATUS, et caeteri episcopi de concilio Zertensi , ad Donatistas.
1. Cum in auribus nostris fama crebresceret, hoc vobis vestros episcopos dicere, Cognitorem praemio fuisse corruptum, ut contra eos sententia proferretur, vos autem ista facile credere, ac propterea multos vestrum adhuc nolle acquiescere veritati; placuit nobis, cogente Domini charitate, ex concilio nostro haec ad vos scripta dirigere, quibus primitus admoneremini illos vobis victos atque convictos haec mendacia jactare: qui etiam in suo Mandato, quod pro illa collatione fecerunt, et suis nominibus atque subscriptionibus firmaverunt, nos illic traditores et persecutores suos esse dicentes, in falsitate atque mendacio manifestissimo detecti atque convicti sunt; ita ut volentes gloriari de multitudine coepiscoporum suorum, inter aliquorum absentium nomina etiam mortui nomen insererent; et cum quaereretur ubi esset, subita perturbatione caecati, ipsi eum confiterentur in itinere defecisse. Et cum interrogarentur quomodo potuerit 0578 apud Carthaginem subscribere, qui in itinere jam defecerat, vehementius perturbati, alio mendacio se obligaverunt, respondentes eum a Carthagine redeuntem fuisse defunctum: de quo mendacio exire omnino minime potuerunt. Ecce quibus creditis vel de antiqua traditione, vel de Cognitoris corruptione, qui Mandatum suum, ubi nobis objecerunt crimen traditionis, non potuerunt conscribere sine crimine falsitatis. Proinde quae maxime necessaria credidimus, his litteris tanquam breviario collecta inseruimus, ne forte ad magna Gestorum volumina vel pervenire non facile possitis, vel ea legere laboriosum putetis.
2. Carthaginem venimus et nos et episcopi vestri, et quod prius nolebant et indignum esse dicebant, in unum convenimus. Electi sunt ex nobis et ex ipsis septem hinc, et septem inde, qui pro causa omnium loquerentur. Electi sunt alii septem hinc, et septem inde, cum quibus, ubi opus erat, consilium pertractarent. Electi sunt quatuor hinc, et quatuor inde, qui Gestis conscribendis custodes essent, ne infalsatum aliquid ab aliquo diceretur. Dati sunt etiam a nobis et ab ipsis notarii quatuor hinc, et quatuor inde, ut bini cum exceptoribus judicis alternarent, ne aliquis nostrum se dixisse aliquid causaretur, quod non fuisset exceptum. Huic tantae diligentiae etiam illud est additum, ut et nos et ipsi, quemadmodum ipse judex, verbis nostris subscriberemus, ne quisquam diceret in illis Gestis aliquid vel postea fuisse corruptum. Cum enim adhuc viventibus eis qui subscripserunt, innotuerint eadem Gesta omnibus locis, in quibus oportet ut innotescant; sic etiam ad posteros confirmata veritas perdurabit. Nolite ergo esse ingrati tantae misericordiae Dei, quae per istam diligentiam vobis ministrata est. Nulla excusatio jam remansit; nimium dura, nimium diabolica sunt hominum corda quae adhuc tantae manifestationi veritatis obsistunt.
3. Ecce episcopi partis vestrae, quos omnes elegerunt, ut pro omnibus loquerentur, conati sunt, quantum potuerunt, ut omnino ipsa causa non ageretur, propter quam tantus numerus episcoporum utriusque partis de universa Africa, et de tam longinquis locis Carthaginem venerat. Et cum omnis anima suspensa exspectaret in tanta collectione quid ageretur, illi vehementer instabant ut nihil ageretur. Quare hoc, nisi quia causam suam malam sciebant, et facillime se posse vinci, si ageretur, dubitare non poterant? Ipse ergo animus eorum, quo timebant ne causa ageretur, jam victos eos esse monstrabat. Si enim extorquerent quod volebant, ut jam collatio ipsa non fieret, nec disputationibus nostris veritas appareret: redeuntes a Carthagine, quid vobis erant responsari? quid demonstraturi? Credo, prolaturi erant Gesta, et dicturi vobis: Nos instabamus ut causa non ageretur, illi instabant ut ageretur. Vos exspectatis videre quid egerimus: ecce legite ubi eos vicimus, ut nihil ageremus. Forte et vos responderetis, si cor haberetis: Nihil ergo acturi, utquid istis? vel potius qui nihil egistis, utquid redistis?
4. Denique posteaquam non potuerunt efficere quod 0579 conati sunt, id est ut causa non ageretur; ipsa actio demonstravit quid timuerint, quando in omnibus victi sunt. Confessi sunt enim, contra Ecclesiam catholicam, quae toto terrarum orbe diffunditur, nihil se habere quod dicerent; quia divinis sanctarum Scripturarum testimoniis oppressi sunt, quibus Ecclesia designatur incipiens ab Jerusalem crevisse per loca in quibus Apostoli praedicaverunt, et nomina eorumdem locorum in suis Epistolis et Actis conscripserunt, et inde diffundi per caeteras gentes. Contra istam Ecclesiam se non habere causam manifesta voce professi sunt, ubi est evidentissima in nomine Dei nostra victoria. Cum enim confirmant Ecclesiam, cui nos communicare, ipsos autem non communicare manifestum est, olim se victos esse testantur; et vobis, si sapiatis, apertissime indicant quid dimittere, et quid tenere debeatis, non ea falsitate qua vobis non cessant adhuc usque mentiri, sed illa veritate quam victi coacti sunt confiteri.
5. Quisquis ergo ab hac catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei praejudicant aliena peccata; quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit (Galat. VI, 5). Et quicumque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29): nam etiam hoc ipse Apostolus scripsit. Cum autem dicit, judicium sibi manducat, satis ostendit, quia non alteri judicium manducat, sed sibi. Hoc nos egimus, et ostendimus, et obtinuimus, quia communio malorum non maculat aliquem participatione Sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat; portat malus causum suam et personam suam, nec praejudicat alteri quem in consensione mali operis socium non habet criminis.
6. Hoc etiam ipsi voce apertissima coacti sunt confiteri; non tunc quando ista dicebamus, sed postea cum aliud ageretur. Nam cum ventum fuisset ad causam etiam Caeciliani, quam nos ab Ecclesiae causa distinguebamus, ut si forte malus esset inventus, ipsum anathematizaremus, non tamen propter ipsum Ecclesiam Christi relinqueremus, cui per malam suam causam praejudicare non posset: cum ergo etiam ad ipsam Caeciliani causam ventum fuisset, et legi sent illi concilium Carthaginense , ubi recitabant septuaginta plus minus episcoporum sententias contra Caecilianum absentem prolatas; respondimus eis, sic non obesse illud episcoporum concilium absenti Caeciliano, quemadmodum non obfuit plurium episcoporum partis Donati concilium absenti Primiano, quando eum in Maximiani causa plus minus centum episcopi damnaverant. Tunc illi, nominata causa Maximiani, unde sciunt se etiam quos damnaverant, 0580 in honore integro suscepisse, et baptismum in sacrilego Maximiani schismate datum se confirmasse, et non destruxisse; et in sua Bagaitana sententia , qua eos damnaverunt, quibusdam qui in ipso schismate fuerunt, dilationem dedisse, et dixisse quod eos non polluerint sacrilegi surculi Maximiani plantaria: ista ergo causa posteaquam eorum aures percussit, expavescentes et perturbati, et obliti unde superius contra nos contendebant, continuo dixerunt, Nec causa causae, nec persona personae praejudicat: et confirmaverunt verbis suis quod nos antea de Ecclesia dicebamus, quia non solum Catholicae transmarinae, contra quam se confessi sunt non habere quod dicerent, verum etiam Catholicae Africanae, quae illi unitatis communione conjungitur, causa et persona Caeciliani, qualiscumque fuisset, praejudicare non posset; si Maximianus qui cum caeteris sociis suis Primianum damnavit, si etiam Felicianus qui simul Primianum damnavit, et postea in causa Primiani a Donati parte damnatus est, non praejudicat parti Donati, cui modo episcopus, sicut antea fuerat, receptus adjungitur; si etiam ipsis sociis suis Maximianus non praejudicat, quibus isti dilationem dederunt, dicentes eos ab illo, cum quo fuerunt, non fuisse pollutos, quia nec causa causae praejudicat, nec persona personae.
7. Quid ergo quaeritis amplius? Multis quidem verbis superfluis Gesta oneraverunt; et quia non potuerunt efacere ut causa non ageretur, hoc fecerunt multum loquendo, ut quod actum est difficile legeretur. Sed debent vobis etiam ista eorum pauca verba sufficere, ne propter nescio quae, nescio quonum hominum crimina, oderitis unitatem catholicae Ecclesiae; quia, sicut ipsi dixerunt, relegerunt, subscripserunt, Nec causa causae praejudicat, nec persona personae. Nam et in ipsa causa Caeciliani, quam licet ad Ecclesiae causam non pertinentem, tamen defendendam suscepimus, ut etiam ibi calumniae manifestarentur ipsorum, apertissime victi sunt, nihilque eorum quae in Caecilianum intendebant, probare potuerunt. Insuper etiam de criminibus traditionis nos episcopalia Gesta protulimus, unde recitavimus aliquos eorum episcoporum qui sententias in absentem dixerant Caecilianum, manifestissimos fuisse traditores. Contra ipsa Gesta illi, quia non habebant quod dicerent, falsa esse dixerunt; sed nullo modo probare potuerunt.
8. Insuper etiam confessi sunt, vel potius pro magna gloria professi sunt, Caecilianum apud Constantinum imperatorem a suis praecessoribus accusatum. Et addiderunt mendacium, quod illis accusantibus fuerit ab Imperatore damnatus. Ecce et hinc victi sunt, unde vobis solent nebulas erroris offundere, concitantes nobis invidiam, et in odium vestrum nos adducentes, quia Ecclesiae causam apud Imperatores agimus. Ecce majores eorum de quorum nominibus 0581 gloriantur, Ecclesiae causam egerunt apud Imperatorem; persecuti sunt accusando Caecilianum apud Imperatorem, damnatum dixerunt. Jam non vos seducant vanissimis et mendacissimis verbis: redite ad cor vestrum, timete Dominum, cogitate veritatem, relinquite falsitatem. Quidquid enim jam passi fueritis imperialibus legibus, quod non pro justitia, sed pro iniquitate patimini, non poteritis dicere ideo nos esse injustos, quia sic vobiscum agi non debuit, ut Imperator vos ab ista iniquitate compesceret. Episcopi enim vestri confessi sunt majores suos sic egisse cum Caeciliano, quomodo vobiscum agi non vultis. Et tamen quod Caecilianum apud Imperatorem persecuti fuerint, etiam ipsis confitentibus et profitentibus satis constitit: quod autem Caecilianus fuerit ab Imperatore damnatus, omnino non constitit; imo etiam constitit eum, accusantibus et persequentibus majoribus eorum, et bis numero prius ab episcopis, et ab ipso postea Imperatore fuisse purgatum. Hoc etiam ipsi confirmaverunt, talia postea, quasi pro causa sua, proferendo, ut magis contra ipsos esse invenirentur, et pro causa Caeciliani etiam illa quae protulerunt, recitarentur. Quoscumque ergo accusare voluerunt, nullis certis documentis probare potuerunt: quidquid autem nos et pro Ecclesiae causa, et pro Caeciliani causa diximus, et verbis suis et lectionibus a se prolatis etiam ipsi confirmaverunt.
9. Nam protulerunt primo codicem Optati, unde quasi probarent Caecilianum ab Imperatore damnatum: qui codex cum contra illos legeretur, et magis ostenderet Caecilianum fuisse purgatum, ab omnibus risi sunt. Sed quia ipse risus non potuit ab exceptoribus excipi, verbis suis apud Acta risos se esse testati sunt. Iterum recitaverunt et protulerunt libellum imperatori Constantino a suis majoribus datum, ubi questi sunt quod eos memoratus imperator graviter persequeretur; ac sic eodem libello manifestarunt se apud Imperatorem a Caeciliano fuisse superatos, falsumque esse quod dixerant, eum ab Imperatore damnatum. Terrio protulerunt litteras ejusdem Constantini ad vicarium Verinum datas, ubi eos graviter detestatur, et propterea dicit de exsilio relaxandos, et furori suo dimittendos, quia jam Deus coeperat in illos vindicare: ac sic etiam istis Imperatoris litteris confirmaverunt se falsum dixisse, quod Caecilianus ab Imperatore damnatus sit; cum potius Imperator ipsos a Caeciliano victos esse monstraverit, quando eos vehementer exsecratus, ideo jussit ut de exsilio dimitterentur, ut Deo judice, sicut et jam coeperant, punirentur.
10. Postea Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani causam in medium miserunt, dicentes eumdem Felicem fuisse traditorem, a quo Caecilianus fuerat ordinatus: et ejusdem Constantini imperatoris pro Caeciliano contra seipsos litteras protulerunt, ubi ad proconsulem scripsit, ut ad Comitatum suum mitteretur Ingentius. Iste autem Ingentius confessus fuerat 0582 in cognitione Aeliani proconsulis falsum se fecisse adversus Felicem Caeciliani ordinatorem. Dicebant ergo isti non sine causa voluisse Imperatorem ut ad se mitteretur Ingentius, nisi quia Caeciliani adhuc causa pendebat: et conabantur immittere suspicionem vanissimam, quod posteaquam Ingentius ad Comitatum directus est, tunc Imperator contra Caecilianum potuerit judicare, et illud judicium suum quod nos recitaveramus, ubi inter partes cognoverat, Caecilianumque purgaverat, sententia posteriore rescindere. Sed dicebatur eis ut hoc potius legerent; et nihil omnino proferebant. Illae autem litterae Imperatoris , quibus ad se mitti jussit Ingentium, quas contra seipsos pro Caeciliano recitaverunt, hoc continent, quod Aelianus proconsul in causa Felicis audientiam praebuerit competentem, eumdemque Felicem a crimine traditionis innocentem fuisse constiterit: sed Ingentium ad Comitatum suum propterea jubere transmitti, ut illis qui ibi erant, et diurnis diebus eum interpellare non desinebant, apparere et intimari posset, et frustra eos Caeciliano invidiam comparare, et adversus eum violenter insurgere voluisse.
11. Quis eos crederet ista contra se recitasse pro nobis, nisi Dei omnipotentis nutu factum esset, ut non solum verba eorum Gestis tenerentur, sed etiam manus subscribentium legerentur? Nam et ordinem consulum et dierum, qui Gestis expressus est, si quis nunc diligenter advertat, inveniet primo Caecilianum episcopali judicio fuisse purgatum. Deinde non multo post Felicis Aptungensis causa ab Aeliano proconsule examinata est, ubi eum constitit innocentem: in qua causa ad Comitatum mitti jussus est Ingentius. Et longe postea ipse Imperator causam inter partes cognovit atque finivit: in qua cognitione Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos judicavit. In quo ordine consulum et dierum satis ostenditur fallaciter eos et calumniose dixisse, quod Imperator misso ad Comitatum Ingentio, judicium suum mutavit, et Caecilianum quem prius purgaverat, postea condemnavit. Non solum autem nihil de hac re legere potuerunt, et contra seipsos tanta legerunt; sed etiam per ordinem consulum evidentius convincuntur, post causam Felicis proconsulari judicio terminatam, in qua jussum est ut ad Comitatum Ingentius mitteretur, nec parvo intervallo, sed longe postea memorati imperatoris judicio inter partes habito, Caecilianum fuisse purgatum
12. Non ergo vobis dicant quia praemio corrupimus judicem. Quid enim aliud solent victi homines dicere? Aut si aliquid dedimus judici, ut contra illos pro nobis pronuntiaret; ipsis quid dedimus, ut contra se pro nobis tanta non solum dicerent, verum etiam recitarent? An forte volunt ut eis apud vos gratias agamus, quia cum dicant judicem praemio a nobis esse corruptum, ipsi tam multa, quae pro nobis contra seipsos dixerunt et recitaverunt, gratis nobis omnia 0583 praestiterunt? Aut certe si propterea dicunt quod nos vicerint, quia melius egerunt causam Caeciliani quam nos, hoc plane credite illis. Nos enim duas lectiones pro illo sufficere putaveramus: illi autem quatuor protulerunt.
13. Sed quid pluribus litteras oneramus? Si vultis nobis credere, credite; et teneamus pariter unitatem, quam jubet et diligit Deus. Si autem nobis non vultis credere, Gesta ipsa legite, aut vobis ut legantur admittite, et an vera sint quae scripsimus vobis, ipsi probate. Si autem nihil horum facere vultis, et manifestissima veritate convictam partis Donati falsitatem adhuc sequi desideratis, mundi sumus a poena vestra, quando vos sero postea poenitebit. Si vero id quod vobis praestitit Deus non contempseritis; et post causam tam diligenter actam, et tam diligenter manifestatam, perversam consuetudinem relinquentes, paci Christi et unitati consenseritis, de vestra correctione gaudebimus: et Sacramenta Christi, quae in sacrilegio schismatis ad judicium habetis, utilia et salubria vobis erunt cum in catholica pace habueritis caput Christum, ubi charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Haec ad vos scripsimus XVIII cal. julias , piissimo Honorio Augusto IX cos. ut quando possunt ad quosque vestrum istae litterae pervenirent.