CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod in talibus est, quia declarare, et non propter quid quaerere.
Similiter autem non in omnibus inquirenda causa propter quid secundum unam similitudinem : sed in quibusdam est sufficiens demonstrari et hoc quod dicimus quomodo, sive quia, dummodo hoc bene demonstretur. Verbi gratia circa principia. Quamvis enim in omnibus principiis in quantum principia sunt, ita sit quod causam non habeant: quia si causam haberent, principiata et non principia essent : tamen in principio quod est diffinitio quae medium est demonstrationis, praecipue hoc verum est: quia si hoc causam haberet, esset principium principii, et procederet hoc in infinitum. Unde etiam philosophari incipit ab effectu. Volentes enim scire si luna sphaerica sit, ascensiones ejus consideramus, et videntes quod omnes crescunt secundum proportionem circuli, scimus quomodo luna sphaerica est, et devenimus a scientia quia est, in scientiam propter quid. Hoc autem quia quoad nos primum et praecipuum est, quia per ipsum devenimus in scientiam propter quid. Licet autem in omnibus sic sit, hoc in moribus praecipue est, in quibus nos domini sumus operationum : ei ideo notissimae sunt nobis : et ideo ab eis incipimus inquirentes principia virtutum : licet ipsae operationes non causae sint virtutum, sed causentur a virtutibus. Dico autem operationes hominis quae sunt secundum perfectam vitam, et non illas quae per consuetudinem disponendo generant habitum. Illae enim operationes sunt imperfectae, et sunt imperfecti exeuntis de potentia ad actum. In talibus igitur ex ipso quae principia sunt colligendo : hoc enim quoad nos primum et principium, licet secundum naturam rei sit e converso.