PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Nesciebatis quia in his, " domo sive templo, et negotiis " quae Patris mei sunt, " veri, substantialis et aeterni, cui plus debeo quam vobis, " oportet, " hoc est, opportunum est " me esse. " Et in hoc ostendit, quid secundum deitatem debeat Patri. Isa. lvi, 7 : Domus mea domus orationis vocabitur. Unde et Matth.XXI, 12 et 13, expulit ementes et vendentes, idem allegans testimonium et arguens sacerdotes, quod domum suam fecissent speluncam latronum. Joan.XVII, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. Templum igitur est, quod dicit esse suum et Patris : et declaratio veritatis est, id quod dicit esse negotium Patris : et hanc in templo et in festo fieri fuit opportunum. Et ideo " in his " se oportuisse mansisse. Et secundum Ambrosium, hic didicit Mater, quid majestatis ab eo peteret tempore virilis aetatis, quo gloria majestatis fuit ostendenda, quando mutaturus esset aquam in vinum.
Commendantur autem hic parentes de quatuor : de dolore amissionis, de sollicitudine quaerendi, de discretione et solertia inveniendi, et de gaudio inventi.
De dolore amissionis , quia malum et amarum est perdere Dominum. Jerem. II, 19 : Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum. Malum quidem, quia est summi boni, quod omnium bonorum bonum est, privatio. Amatum autem, quia ipse affectus nostri dulcedo est. Eccli.XXIV, 27 : Spiritus meus super mel dulcis.
De sollicitudine quaerendi, Cantic.III, 2 : Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Sapient. i, 1 : In simplicitate cordis quaerite illum. Psal. CIV, 3 et 4 : Laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum, et confortamini. Quaerite faciem ejus semper.
De solertia inveniendi : quia quaerunt ubi convenit eum esse. Unde sponsa in Canticis, I, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea, ubipascas, ubi cubes in meridie : ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Indicat sibi loca in quibus habitat et ubi pascit pabulo verbi, sicut fecit in templo : et ubi cubat in contemplationis secreto cum sapientia in meridie plenae lucis, cujus fulgores hic ostendit perfectissime in fervore charitatis. Eccli. xliii, 3 et 4 : In meridiano exurit terram, et radiis refulgens suis obcaecat oculos. Qui alibi quaerunt, non inveniunt.
De gaudio inventi, Joan.XX, 20 : Gavisi sunt discipuli viso Domino. Tob. XI, 20 : Venerunt Achior et Ibabath, consobrini Tobiae, gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus. Tob. III, 22: Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis.