Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Juxla hoc quaero: Utrum Theologia in se sit scientia ? Dicit Doctor quod quantum ad istam conditionem, quod sit per discursum syllogisticum, Theologia in se non est scientia, propter duplicem imperfectionem. Tum, quia scientia causata per discursum syllogisticum est effectus aequivocus, et per consequens includit imperfectionem; patet,quia ex quo causa aequivoca est essentialiter perfectior effectu, ut patet a Doctore dist. 12. 4. sequitur quod effectus erit essentialiter imperfectior ; sed scientia Theologica non includit imperfectionem, patet de Theologia in intellectu divino. Quod autem scientia causata per discursum sit effectus aequivocus, patet, quia causatur a notitia praemissarum et a forma syllogistica ; sed notitia praemissarum distinguitur specie a notitia conclusionis, patet, tum quia talis notitia praemissarum vocatur ab Arist. 1. Post. intellectus, quia tantum praesupponit cognitionem terminorum. Tum etiam, quia notitia praemissarum dicitur notitia propter se, quia intellectus assentit praemissis propter se; notitia vero conclusionis scitae per discursum syllogisticum dicitur scientia et est propter aliud, quia intellectus assentit conclusioni propter praemissas. Secundo, dicit imperfectionem ex parte intellectus, quia scientia vere causata cum sit accidens, recipitur in intellectu cujus est, et sic intellectus est in potentia receptiva ad illam, et hoc est imperfectionis. Sed Theologia in se sive in intellectu divino, nullo modo est causata, quia tunc distingueretur essentialiter ab essentia et intellectu divino ; nec etiam intellectus divinus est in potentia receptiva ad illam, cum talis scientia sit simpliciter idem quod ntelle ctus divinus, ut subtiliter probat Doctor in hoc 1. d. 2. q. 1. Dicitur tamen scientia, quoad tres alias conditiones, quia est cognitio certa de objecto necessario, causata a causa evidente intellectui, quia notitia proprietatum in divinis dependet suo modo ab essentia divina, ut a causa sive quasi causa, ut supra patuit.