In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum tempore legis naturoe fuerit aliquod Sacramentum correspondens Circumcisioni ?
Alensis 4. p. q. 5. m. 1. et 3. D. Bonavent. hic a. 1. q 1. Richard. art. 2. q. 2. D. Thom. q. 1. art. 2. et 3. p. q. 61. art. 1. et 3. Saar. ibi disp. 4. Durand. hic q. 2. et 6. Gabr. q. 2.
Videtur quod non, de consec. d. 4. Quod apud; et est Gregorii,Moral. 4. lib. Quod agit apud nos aqua Baptismi, hoc egit apud veteres pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii ; non ergo Sacramentum.
Item, Sacramentum non potest institui nisi immediate a Deo, patet in quaestione de Sacramenti institutione; sed non legitur Deum tempore illius legis (saltem usque ad Abraham) instituisse aliquod Sacramentum.
Contra, Augustinus 19. contra Faustum : In nullum nomen religionis possunt homines colligari, nisi aliquorum signorum velut Sacramentorum visibilium consortio colligentur.