QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ponitur sententia negans infinitum a nobis cognoci posse, et quatuor rationibus suadetur, in cujus favorem solvuntur argumenta principalia hujus sextae quaest. Refutat singulas rationes adductas pro hac sententia, et fundamentum earum, nempe quidditatem rei materialis esse objectum intellectus, improbatum est q. 3. n. 6. et 17. vide ipsum 1. d. 3. q. 2. ad 3. n. 20. et 3. d. 14. q. 2. num. 6. ubi docet infinitum cognosci posse ab intellectu finito, alioquin nunquam satiaretur.
Ad tertiam quaestionem dicitur, quod infinitum non potest intelligi a nobis secundum intentionem Philosophi in littera, quod patet ratione. Proprium objectum intellectus nostri est quidditas materialis: ergo nihil est nobis cognoscibile, nisi sub ratione ejus, tale non est infinitum. Item, nihil intelligitur a nobis unica intellectione nisi quod intelligitur per unam speciem, infinitum non sic intelligitur, sed multis, una post unam: ergo nullo modo. Probatio primae propositionis: omnes species intelligibiles sunt formae ejusdem generis, et tales sunt incompossibiles in eodem instanti: hujusmodi ergo plures non possunt simul perficere intellectum: ergo, etc. Item, quod infinitum non potest facere in intellectu unam speciem, probo : omne agens agit secundum quod ens: ergo quod causat unam speciem, est unum actu, et tale habet unam formam: infinitum autem non habet formam, quia formae est terminare, infinitum non terminatur. Item, oportet virtutem proportionari objecto; potentia est finita in essendo, et per consequens in operando ; ergo et objectum potentiae necessario erit finitum. Confirmatur 1. Coe'i et Mundi, t. c. 63. et infra: finitum non potest moveri ab infinito, intellectus movetur ab objecto.
Ad rationem primam, quod Deus non est cognoscibilis secundum quod infinitus, quia cognoscitur per effectus, sed nullus effectus adaequatur ei, nec per consequens repraesentat eum, secundum quod infinitus est. Ad aliud, quod non valet, quia nihil signamus, et tamen nihil non est intelligibile ; unde definire quid dicitur p.er nomen, possumus de aliquo quod non potest intelligi simpliciter, non tamen definimus aliquid per definitionem exprimentem quid, nisi quod est simpliciter intelligibile a nobis. Ad aliud, quod solae illae, quarum species possunt in suis singularibus apprehendi per sensum, sunt a nobis cognoscibiles. Ad aliud, quod non est simile, quia locus est terminus corporis, et forma inquantum terminans, corpus quasi materia species habet rationem formae, et intellectus rationem materiae; sed si una forma potest informare duo, pari ratione et infinita, quia terminatio est a parte ejus, et per hoc, antecedens est possibile: sed si materia posset perfici a duabus formis non oppositis, non propter hoc ab infinitis, quia hoc concluderet infinitam capacitatem materiae illius. Aliter, quod consequentia Philosophi intelligenda est quando non majoris virtutis est aliquid respectu multorum quam paucorum, vel tanta impossibilitas respectu paucorum, quanta respectu plurium: sic est in proposito Philosophi, quia in loco est eadem ratio continentiae, respectu omnium corporum, non sic ex parte alia.
Contra illa argumenta de objecto intellectus, improbatum est prius q. 3. contra primam opinionem. Item, prima pars minoris secundae rationis improbatur : Omne quod potest esse unum extremum unius compositionis apud intellectum, potest esse in intellectu unica intellectione simplici. Probatio, tantum illud quod apprehendit intellectus simplici apprehensione, componit cum alio, sed possibile est aliqua duo, quorum duae species sunt in intellectu, sicut mons aureus, componi cum aliquo tertio ; ergo mons aureus est extremum compositionis, et constat quod mons aureus non intelligitur una specie, cum nihil sit extra tale unum, quod speciem suam faciat unam in sensu, et per consequens nec in intellectu, et tamen mons aureus intelligitur unica intellectione simplici, ut probatum est. Item, si valet ratio, aeque probat quod non possumus scire multa simul, quia cujuslibet sciti in actu, est species in intellectu in actu primo; ergo si impossibile est plures species esse in actu primo in intellectu, sicut probat ratio, impossibile esset scire multa simul, hoc est falsum ex 2. Topic. cap. 25. Minor probatur ut prius, quia sunt ejusdem generis istae species. Probatio majoris, considero unam conclusionem per speciem in actu, et cognosco per possibile duas alias conclusiones in habitu, si non habeo speciem illarum duarum in actu; ergo oportet me acquirere speciem illarum conclusionum, sed pono per possibile quod singulare ejus non est extra, quod posset facere speciem ejus in sensu, et per consequens nec in intellectu; vel tunc nunquam intelligam illam conclusionem, vel habeo speciem in actu, sicut de prima conclusione, nec ex virtute phantastica potest species illius conclusionis abstrahi, quia ibi non possunt esse simul duae species per te, sicut nec in intellectu. Contra tertium, finitum potest intelligi per unam speciem; ergo privatio ejus, quia 7. Metaph. t. c 23. ratio eadem ostendit rem et privationem. Contra aliud, quaero de proportione, si intelligitur de numerali, nihil est ; si perfectionis quod aliquoties sumptum reddat aliud, non valet, visus enim infinities sumptus, non redderet Solem, quia alterius rationis. Si de proportione finiti ad infinitum secundum movens et motum, non valet: si enim aliquid moveretur a finito, potest idem moveri ab infinito, sicut coelum a Deo, quod nunc movetur ab Angelo.