Quod deus in creando res non praesupponit materiam.
Hoc autem ostendit quod deus in creando res non praeexigit materiam ex qua operetur. Nullum enim agens praeexigit ad suam actionem id quod per suam actionem producit, sed solum ea praeexigit quae sua actione producere non potest: aedificator enim lapides et ligna ad suam actionem praeexigit, quia ea sua actione producere non potest; domum autem producit in agendo, sed non praesupponit.
Necesse est autem materiam produci per actionem dei, cum ostensum sit, quod omne quod quolibet modo est, deum habeat causam existendi. Relinquitur igitur quod deus in agendo materiam non praesupponit.
Adhuc. Actus naturaliter prior est potentia, unde et per prius competit sibi ratio principii. Omne autem principium quod in creando aliud principium praesupponit, per posterius habet rationem principii. Cum igitur deus sit principium rerum sicut actus primus, materia autem sicut ens in potentia, inconveniens est quod deus in agendo materiam praesupponat.
Item. Quanto aliqua causa est magis universalis, tanto effectus eius est universalior.
Nam causae particulares, effectus universalium causarum ad aliquid determinatum appropriant, quae quidem determinatio ad effectum universalem comparatur sicut actus ad potentiam. Omnis igitur causa quae facit aliquid esse in actu, praesupposito eo quod est in potentia ad actum illum, est causa particularis respectu alicuius universalioris causae.
Hoc autem deo non competit, cum ipse sit causa prima, ut supra ostensum est.
Non igitur praeexigit materiam ad suam actionem. Ipsius igitur est producere res in esse ex nihilo, quod est creare: et inde est quod fides catholica eum creatorem confitetur.