Quod idem habet in ecclesia plenitudinem potestatis.
Habetur etiam ex praedictorum doctorum auctoritatibus quod Romanus pontifex habeat in ecclesia plenitudinem potestatis.
Dicit enim Cyrillus patriarcha Alexandrinus in libro thesaurorum: sicut christus accepit a patre dux et sceptrum ecclesiae gentium ex Israel egrediens super omnem principatum et potestatem, et super omne quodcumque est, ut ei genu cuncta curventur, plenissimam potestatem; sic et Petro et eius successoribus plenissime commisit; et infra: nulli alii quam Petro christus quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit; et infra: pedes christi humanitas est, ipse homo, cui tota trinitas plenissimam dedit potestatem; quem unus trium assumpsit et in unitate personae, transvexit ad patrem super omnem principatum et potestatem, ut adorent eum omnes Angeli dei; quem totum dimisit per sacramentum et potestatem Petro et ecclesiae eius.
Et chrysostomus dicit ad consulta bulgarorum, ex persona christi loquens: ter te interrogo, an me diligas, quia ter me tepidus et timidus negasti. Nunc autem reductus, ne credant te fratres gratiam et clavium auctoritatem amisisse, quia amas me, coram ipsis tibi iam confirmo quod meum est plenum.
Hoc etiam trahitur ex auctoritate Scripturae; nam dominus, Matth. XVI, 19, universaliter Petro dixit: quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.