Postquam dionysius ostendit causalitatem divinae pacis in communi, hic prosequitur de ea in speciali; et circa hoc duo facit: primo, ostendit quid de divina pace dici possit in speciali; secundo, manifestat propositum; ibi: et primum...p dicit ergo primo quod neque licitum est neque possibile, non solum alicui hominum, sed neque alicui existentium creaturarum, dicere ore aut cogitare corde, ipsam divinam pacem secundum quod in se est et ipsum divinum silentium, quod quidam sanctus nomine iustus vocabat ineffabilitatem dei, quia scilicet neque nos deum effari possumus neque ipse sic effatur nobis, quod nos ipsum, secundum quod est, perfecte cognoscere possimus.
Adiungit autem silentium paci, quia signum perturbatae pacis solet esse strepitus et clamor. Adiungit etiam paci immobilitatem dei ad omnem processum qui a nobis cognoscitur: quamvis enim procedere dicatur secundum quod suam similitudinem in res diffundit, tamen ipse secundum omnem huiusmodi processum in se ipso immobilis manet. Coniungitur autem quies et immobilitas paci, sicut et silentium, quia ea quae pacem habent, ex hoc ipso, quietem quamdam habere videntur.
Haec ergo nos de divina pace et silentio et quiete dicere aut cogitare non possumus, quomodo scilicet quiescit et silentium agit, sicut dictum est, et quomodo tota supereminenter unita in seipsa et intra seipsam et ad seipsam totam sit divina pax.
Unitio autem, ut supra dictum est, ad rationem pacis pertinet. Inveniuntur autem aliqua, quae in seipsis diversa sunt, sed uniuntur in aliquo uno, sicut multi homines uniuntur in una domo, sed deus in seipso unitus est. Est autem aliquid quod in seipso quidem unum est, sed tamen intra seipsum non est unum, sicut unus homo intra seipsum non est unus, quia multa et diversa intra seipsum continentur. Sed deus intra seipsum est unus, quia nulla diversitas invenitur in ipso. Invenitur etiam aliquid quod intra seipsum est unum, quia non componitur ex divisibilibus partibus, sed tamen non totum sibi toti unitur, quia una pars eius non est unum cum altera. Sed deus totus ad se totum unitur, quia in eo nullus est numerus partium, sed est omnino simplex; et tanta est eius unitio, quod neque cum ingreditur ad seipsum, intelligendo scilicet et amando, neque cum multiplicat seipsum, per hoc quod multiplices sui similitudines imprimit rebus, derelinquit propriam unitionem, sed propter excessum unitionis eius, quae superat omnem unitatem, sic deitas procedit ad omnia per sui similitudines rebus communicatas, quod tamen tota manet intra seipsam, sicut sigillum quod imprimit suam imaginem et similitudinem diversis ceris et tamen idem manet identitate quod est.
Huiusmodi ergo, cum sint ineffabilia et ignota nobis, oportet attribuere soli deo qui se per se perfecte cognoscit eo quod ipse existit super omnes participationes eius, quae intelligi et quae dici possunt ab intellectu creato: deus enim est supra omne esse et supra omnem vitam et supra omnia huiusmodi quae a creaturis participantur; et ita, cum connaturale sit intellectui creato quod intelligat et dicat dei participationes, ipsum deum, qui super omnia huiusmodi est, neque perfecte intelligere neque perfecte dicere potest.
Hoc est ergo quod de divina pace dicere intendimus, ipsius scilicet divinae pacis participationes, sicut est possibile nobis qui deficimus ab intelligendo divina, non solum ab Angelis, sed et a viris bonis et perfectis.
Deinde, cum dicit: et primum...
Ostendit in speciali, causalitatem divinae pacis; et primo, quantum ad ipsam pacem creatam, secundum se consideratam; secundo, quantum ad ea in quibus invenitur pax; ibi: et quod omnia...p dicit ergo primo quod hoc primo dicendum est quod deus, ipsam pacem per se, consideratam in abstracto, facit esse et in universali et in particulari consideratam: accipitur enim hic subsistere, communiter pro esse: non est enim aliqua pax creata per se subsistens.
Deinde, cum dicit: et quod omnia... Ostendit causalitatem divinae pacis quantum ad ea quae participant pacem; et primo in communi; secundo, in speciali; ibi: propter quam...p dicit ergo primo quod dicendum est, quod divina pax facit omnia ad se invicem concreta: nihil enim est in rebus quod non habeat cum aliquo alio unionem, vel per convenientiam in specie, vel in genere, vel in aliquo quocumque ordine. Sed quia haec unitio, distinctiones rerum non tollit, ideo dicit quod est inconfusa; et ad hoc exponendum, subdit quod secundum praedictam inconfusam unitionem, sunt omnia unita indivisibiliter et indistanter, quia scilicet unionem quam deus rebus indidit nihil est quod auferre possit vel dividendo vel faciendo magis distans: non enim est possibile quod album et pallidum vel dividantur secundum genus vel tantum distent quantum album et nigrum. Et quamvis omnia sint unita, tamen singula conservantur in puritate propriae speciei; et homo licet uniatur aliis, praedictis modis, tamen non est in alia specie quam humana. Ad hanc autem speciei puritatem, consequitur puritas et cognoscibilitatis et virtutis: unumquodque enim cognoscitur per speciem suam.
Quia ergo unumquodque remanet in puritate propriae speciei, consequens est ut unitio unius rei ad aliam per quamdam convenientiam, non sit ei in velamentum quin ab aliis possit discerni; et hoc est quod dicit: non velata per concretionem ad opposita; ut puta: album habet concretionem cum nigro, inquantum convenit cum eo in genere, tamen haec convenientia non impedit quin album in propria natura cognoscatur, secundum quod distat a nigro. Similiter etiam propria virtus uniuscuiusque sequitur speciem eius; et ideo, conservata puritate speciei, non hebetatur virtus propria consequens speciem; et hoc est quod dicit: neque hebetantia aliquid unitivae diligentiae et puritatis, quia scilicet neque puritas rei hebetatur per diligentem idest perfectam unionem neque e converso; sicut album per hoc quod differt specie a nigro, secundum puritatem suae speciei, non impeditur quin uniatur ei secundum genus neque e converso.
Ex his igitur concludit quod debemus considerare unam quamdam simplicem naturam, quae per modum unionis facit pacem in rebus, scilicet, naturam divinam, quae unit omnia sibi ipsi dum omnia sibi assimilat per influentiam suorum donorum et ad se ordinat sicut ad ultimum finem et iterum unit universa illis ipsis, idest, quamlibet rem ad seipsam. Intantum enim unumquodque est sibi unitum et invicem sibi, idest unit unam rem alteri, prout una res convenit cum altera, quocumque modo.
Haec enim divina natura sic conservat omnia, secundum quamdam continentiam non confusam, idest non inordinatam ad invicem, ut simul sint incommixta, idest non mixta et tamen concreta: non mixta quidem, dum unumquodque remanet in puritate suae speciei; et concreta, secundum quod coordinantur ad invicem.
Deinde, cum dicit: propter quam... Ostendit causalitatem divinae pacis, quantum ad ea quae participant pacem in speciali: et primo, quantum ad Angelos; secundo, quantum ad animas rationales; ibi: propter quam animae...; tertio, quantum ad totum universum; ibi: propter quam una...p dicit ergo primo quod propter primam et simplicem causam, pacifice unientem, divinae mentes, idest Angeli tripliciter uniuntur: primo quidem unusquisque secundum proprium intellectum, secundo, prout quidam uniuntur ordine quodam aliis Angelis unitis; tertio, secundum quod ulterius ascendunt ad hoc quod coniungantur rebus divinis, quae sunt collocatae super omnem mentem; et haec coniunctio est nobis ignota.
Deinde, cum dicit: propter quam animae... Ostendit effectum divinae pacis in anima rationali prout scilicet ad unitatem reducitur. In qua quidem reductione, triplex gradus consideratur: primo enim anima dicitur habere largissimam rationem, inquantum ratio se ad diversa diffundit ex multis actibus vel effectibus, naturam rei investigando. Secundo, largitas rationis reducitur ad unitatem intellectualis puritatis seu simplicitatis; nullum enim effectum haberet investigatio rationis, nisi ad intelligibilem veritatem perduceret.
Tertio, quodam ordine, per huiusmodi immaterialem et intellectualem veritatem, pervenit anima secundum proprietatem suae virtutis ut uniatur deo, qui est supra intellectum, cui non ita perfecte anima in hac vita uniri potest, sicut Angeli boni.
Deinde, cum dicit: propter quam una... Ostendit effectum divinae pacis, quantum ad totum universum; et circa hoc, duo facit: primo, ostendit quid divina pax perficiat in universo; secundo, ostendit per quem modum; ibi: transit enim...p dicit ergo primo quod propter praedictam simplicem naturam est quaedam una et indissolubilis complexio omnium, secundum scilicet quod omnia conveniunt in uno ordine universi qui indissolubilis manet secundum quod ex deo in ipso universo quaedam harmonia, idest proportionata concordia causatur; et hoc est quod exponit, subdens: et concordatur consonantia perfecta.
Nihil enim est aliud harmonia, quam concors consonantia. Haec autem concors consonantia in rebus, causatur secundum consensum et connaturalitatem: ut scilicet consensus referatur ad concordiam voluntatis in his quae voluntatem habent; connaturalitas autem ad concordiam naturalis appetitus. Haec autem harmonica complexio sive concors consonantia et ordinem habet et firmitatem; unde quantum ad ordinem dicit: et congregata inconfuse: confusio enim ordinem tollit; unde illa inconfuse congregantur quae secundum ordinem quemdam, complexionem habent ad invicem. Quantum autem ad firmitatem subdit: et indissolubiliter contenta: est enim indissolubilis firmitas in rerum complexione, non ex congregatorum multitudine, sed ex virtute unius causae continentis et in unum congregantis.
Deinde, cum dicit: transit enim... Ostendit quomodo praedicta harmonia concors statuatur in rebus ex divina pace.
Hunc autem modum connexionis exponit tripliciter: primo quidem quantum ad ea quae connectuntur; secundo, quantum ad ipsam connexionem; ibi: et omnia...; tertio, quantum ad causam connectentem; ibi: videlicet...p dicit ergo primo quod ideo dictum est quod propter divinam naturam, una et indissolubilis connexio in omnibus consistit, quia pax perfectae totalitatis, idest pax quae est a causa universali perfecta, secundum quod causae totales dicuntur causae universales, haec inquam pax pertransit a prima causa ad omnia existentia, secundum quod virtus unifica primae causae uniens, idest faciens unitatem in rebus, est praesens omnibus simpliciter, idest absque aliqua sui multiplicatione et immixte, quia rebus non permiscetur, sed secundum suam essentiam est rebus absoluta.
Haec quidem pax divina ad omnia transit, omnia uniendo, per hoc quod reducit omnia in quemdam ordinem: qui quidem ordo consistit in hoc quod quaedam extrema coniunguntur aliis extremis per media. Nam suprema influunt infimis per media et infima convertuntur ad recipiendum a supremis per media; et sic omnia coniunguntur secundum unam connaturalem amicitiam. Et non solum divina pax coniungit extrema extremis per media, sed etiam ulterius omnia coniungit sibi ipsi, inquantum dat omnibus suo modo ut ipsa divina pace fruantur et infimae creaturae et quidquid est infimum in quacumque creatura; et hoc est quod dicit: et extremis omnis rei terminationibus; nihil enim est ita infimum in rebus quod non aliquo divino dono participet, ex qua participatione sortitur ut habeat connaturalem amicitiam ad alias creaturas et ut ordinetur ad deum, sicut ad ultimum finem, qui est frui deo.
Deinde, cum dicit: et omnia consentientia faciens... Ostendit modum praedictae connexionis quantum ad ipsam connexionem.
Ratio autem connexionis in quadam unitate perficitur et ideo, secundum modum unitatis, attenditur modus connexionis.
Est autem considerandum quod unitas attribuitur rebus multipliciter: aliquid enim est quod est simpliciter et secundum se unum, sicut aliquid simpliciter dicitur unum in seipso et quantum ad hoc dicit quod facit omnia consentientia unitatibus.
Dicitur autem aliquid simpliciter idem, non secundum seipsum, sed per relationem ad aliquid quod est alterum: vel ratione aut nomine tantum, sicut si marcum dicamus idem tullio vel vestem indumento; aut est alterum secundum rem, sicut si dicamus: socrates Platoni est idem specie et equus bovi est idem genere; et quantum ad hoc dicit: identitatibus; unum enim dicitur absolute, sed idem relative.
Aliquid vero est quod non est unum simpliciter, sed quasi ex multis adunatum, sicut omne compositum et quantum ad hoc dicit: unitionibus.
Aliquid vero est quod neque simpliciter neque secundum se unum dicitur, sed per relationem ad alterum, sicut unitas congregatorum et ideo subdit: congregationibus; congregata enim minus habent de ratione unitatis quam unita: nam unitum absolute potest dici unum, licet non simpliciter, sed congregata absolute quidem sunt multa, sed secundum quid, unum.
Indivisibilis ergo consensus constituitur ex divina pace in rebus, secundum quod unitatem consequuntur sive per modum simplicis unitatis sive per modum identitatis sive per modum unitionis sive per modum congregationis.
Deinde, cum dicit: videlicet...
Ostendit modum praedictae connexionis ex parte causae connectentis; et dicit quod praedicta connexio in rebus statuitur, secundum quod divina pax primo quidem consideratur ut stans immobiliter in seipsa; secundo autem consideratur ut unum exemplar in quo exemplariter omnia, quae ad pacem pertinent, demonstrantur; tertio, consideratur secundum quod suam similitudinem omnibus tradit. Secundum hoc enim dicitur per omnia proficisci et tamen a propria identitate non recedere.
Ipsa enim divina pax procedit ad omnia, secundum quod per suam similitudinem omnibus se tradit, iuxta proprietatem uniuscuiusque rei; et tamen supermanat secundum abundantiam pacificae fecunditatis, quia scilicet plus est in deo de virtute ad faciendum pacem, quam sit in rebus ad suscipiendum et ideo emanatio pacis a deo est supra omnem susceptibilitatem rerum. Et licet susceptio pacis sit secundum rerum proprietatem, cum divina pax sic procedat ad omnia secundum emanationem effectuum, tamen ipsa manet immobilis in seipsa, supereminenter unita tota ad totam, quia non est ibi diversitas partium, quae impediat totum uniri toti. Non enim tota linea est unum cum tota, quia sic oporteret quod quaelibet pars lineae esset unum cum qualibet parte; sed in simplicibus totum est unum toti. Addit autem: et secundum se totam, quia non est una participatione, sed essentialiter; punctum enim, etsi totum sit unum toti, non tamen secundum se totum, sed secundum unitatem quam participat. Si autem ipsa unitas separata subsisteret, esset tota una toti et secundum se totam. Et sic intelligendum est de deo, qui est unitus totus ad totum, secundum se totum, per hoc quod est simpliciter et essentialiter unus.