LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De proprietatibus plantarum ex natura locorum convenientium.
Comestibilitas autem plantarum, sive in substantia plantae haec inveniatur proprietas, sive etiam in fructu, causatur profecto calore terminante et digerente humidum : et est quando nascitur in locis calidis lenibus, sive levem et suavem . auram habentibus, et locum laevem non asperum : quia asper locus propter umbras et reflexiones diversas intemperatum facit locum, praecipue autem si talia loca sint alta, ad quae subtilis elevatur vapor, et sic convenienter se habens ad latitudinem quae est declinatione solis, sicut est in climate tertio aut quarto : aut etiam in. primo propter causas quae in libro de Natura locorum sunt determinatae. In talibus enim locis humidum optime digeritur, et efficiuntur plantae dulcium succorum, et magis appropinquantes ad cibum hominis.
Adhuc autem aliquando invenitur planta in temperantia et crasi sua prope cibum hominis in locis altis frigidis : eo quod talia loca attrahunt humorem, et interiori calore concluso per frigus circumstantis cum calore solis extrinseco qui ad locum altum ex reverberatione multiplicatur, digeritur : et ideo multiplicantur in talibus locis plantae diebus venialibus, in quibus etiam est temperatus calor non adurens, sed digerens humidum locorum illorum.
Amplius autem lutum nobile quod ingenuum et liberum est a grossa terrestreitate propter unctuositatem suam cito producit plantam unctuosam esibilem. Talis autem luti comprehensio praecipue est in aqua dulci, et unctuosus sapor est propinquus dulci : et ideo tales plantae esibiles efficiuntur, hoc est, magis ad esum hominis accedentes. Indigent tamen fructus hujusmodi adhuc aliis caloribus complentibus humores corum, eo quod compertum est homini nullum aut vix aliquem fructum esse salutarem, quando crudus et simplex comeditur. Nutrimentum autem quod fit ex fructibus, in corpore hominis frequenter putrescit, et si non in. stomacho, tamen in venis.
Planta autem quae super solidos nascitur lapides, propter carentiam humoris vix. longo contingit et crescit tempore. Licet enim aer aliquis sit permixtus vapori humido inclusus in talibus locis, tamen quando nititur ascendere calore solis ad intus, non invenit viam. Sed obstante sibi loci soliditate propter fortitudinem lapidis revertitur ad interiora loci, et calefit ex motu ipso, et calefactus attrahit residuum humoris loci illius, et trahit eum sursum : et tunc exit vapor cum materia humoris, et resolvit aliquas minutas partes lapidis : et quia saepe usus est conversione motus ad lapidem sursum, calefactus est et acutus. Et unit eum calor solis ut digeret melius et subtiliet et acuet humorem : et Ideo scisso lapide fluit extra in plantae speciem et figuram. Aliquando autem planta illa non multum crescit ascendendo, nisi fuerit prope terram, unde continuum possit trahere nutrimentum : aut fuerit propinqua humori alii, eo quod illud modicum quod fuit in lapide, principio exire non potuit, nisi fuerit valde acutum : et cum acuitur, totum virtute caloris simul exit : et tunc non remanet aliquid nutriens, et planta illa post modicum arescit. Planta enim remanens et crescens indiget terra
et aqua et aere : et planta haec raro habet quae in lapidis solidum est erumpens.
Est autem et alia plantae consideratio ex loco plantae proveniens : quoniam si fuerit in loco qui est prope solem, hoc est, ad. directum solis respectum versus Orientem et Meridiem, citius nascitur et crescit : eo quod calor solis directius et diutius manens super eam, convenientius et fortius manet humidum ejus : et quando fuerit ad Aquilonem et Occidentem, ita quod sol cito declinat ab ea, tardabitur generatio ejus et incrementum diminuetur. Fit autem hoc dupliciter : naturaliter scilicet aut per accidens, quando locus aliquis ex montibus vel aliis causis proprietatem accipit Orientis vel Occidentis, sicut dictum est in libro de Natura iocorum.
Similiter autem si in loco plantae sit aqua frigida grossa in se concludens aerem sive vaporem aereum, quem sua frigiditate et spissitudine ascendere sive evaporare non permittit, ille non permittit plantas nutriri ad magnum nutrimentum. Eodem etiam modo impedit siccitas retenta in loco aliquo incrementum plantarum propter defectum humidi nutrientis : tunc enim calor naturalis diffunditur ad. extrema loci, et agit in. illa comburenno et construendo poros viarum, sicut obstruuntur in terrestri adusto : et tunc aqua nutriens etiamsi adesset, non haberet meatus per quos in plantae nutrimentum evaporaret, et remanet planta destituta nutrimento : et Ideo non crescit in magnam quantitatem. Omnis enim planta tota in omnibus partibus quatuor indiget praecipue sicut animal, seminali videlicet humido terminato in aliquo convenienti, et aqua sive humore temperato nutriente, et aere sibi consimili et proportionali. Cumque haec quatuor perfecta et convenientia fuerint, optime nascetur planta et crescit. Si autem haec aut aliquid horum discesserit ab ea, debilitatur generatio et incrementum plantae proportionaliter discessioni illorum.
Amplius autem considerandum ex lo- cis plantarum videtur, quoniam si planta aliqua est de speciebus aromaticis medicinalibus, melior est et pretiosior et aptior medicinae, si crescit in montibus altis : eo quod calore fortiori terminata est, et virtus ejus et aromaticitas ex illo calore effecta est fortior : fructus autem ejusdem est durior propter siccitatem ejus, et difficilis digestionis est propter duritiam, et non multum nutrit propter humidi defectum. Sed forte etiam plus de corpore resolvit propter caloris sui incensionem. Loca autem quae a solis respectu et via remota sunt, non possunt esse multarum plantarum aut animalium. Solis enim longitudo a loco illo sive distantia facit viam longiorem. In locis illis, et diuturnitate suae morae comprehendit et alterat humorem illorum : locorum : sed complere non poterit propter obliquitatem respectus illius ad loca illa : et ideo etiamsi plantula aliqua ibi oriatur, illa tamen non habebit vires ut ex se producat folia et fructus. Et talia loca sunt quae sunt juxta polum, ut diximus in libro de Natura locorum.
Adhuc et planta etiam quae nascitur in Iocis quae in profundo sui aquosa sunt, praecipue in quibus est aqua grossa, non sunt apta incremento. Aqua enim illa quae est in loeo cum quieverit et resederit in profundo terrae, remanet in loco lutum operiens locum sicut faex : et vis nulla est in aere contento, ut possit subtiliare partes aquae, et vaporabiles efficere : et aer grossus talium ;locorum nihil spirans detincbitur in inferioribus illius loci: nullus enim ventus sive vapor spirabit de loco tali. Sed scinditur terra siccitate solis sequente magnis scissuris : et aer in loco compressus, detinebitur absque spiratione. Et ideo paucae aut nullae proveniunt plantae. Exemplum autem hujus est in locis paludosis, quae praedicto modo sunt disposita. Si qua autem viscositas sive vaporositas spiraverit, proveniet planta horum stagnorum, sicut persicaria, aut urcus, aut aliquid hujus : et plantae quae non multum differant in figura, sicut juncus et gladiolus : et hoc contingit propter aquae perseverantiam et grossitudinem, quae non inuitum est diversitatis figurae susceptiva, et propter uniformitatem caloris solis desuper venientis.
Loca autem uda, hoc est, quae non interiorem, sed exteriorem habent humiditatem paucam in superficie respersam, et sunt de substantia solida, non habent plantas bene proficientes: sed extenditur super eas quaedam plantatis natura sicut viriditas. Est enim locus parum rarus in profundo et multum solidus ; et cum calor solis cadens super loca illa, moverit vaporem qui est in parva raritate loci talis, locus ipse calefiet ex motu radiorum, contingente ex lumine solis, et comprimitur calor in interioribus illius loci per soliditatem loci : et Ideo propter nimis parvam loci raritatem evaporare non potest, et ita subtiliatur, quod non potest incorporari in plantae nutrimentum : sed spiritualis existens evaporat, aut grossus manens retinetur ultra loci soliditatem : et ideo planta non habuit sibi conveniens nutrimentum unde cresceret : sed parvus humor qui exprimitur ex loco tali, univit eam parvo adjutorio : et ideo effusa est super locum talem, sicut parvus viridis propter humoris continuitalem : et haec planta propter paucitatem nutrimenti non habet folia. Cum autem nascitur, videtur propter aliquam convenientiam esse de genere plantae, quam diximus superius effundi super aquam sine radice et soliis: sed haec minor est in quantitate quam illa, eo quod propinquior est naturae terrestri, cujus siccitas et frigiditas impediunt perfectum quantitatis ejus, nec ascendit in ramos, nec descendit in radices propter defectum nutrimenti supra inductum. Hujusmodi autem plantas saepe videmus nasci in costis lapideis, quando in superficie parum putrescunt lapides. Videntur etiam aliquando in rupibus ex quibus exsudat parvus humor montium.
Saepe etiam videmus quod planta na-
scitur sine radice ex alia planta, et quae nascitur non est ejusdem figurae et speciei cum ea ex qua nascitur et movet super incrementum super plantam. Et hoc praecipue in plantis spinosis, eo quod illae acutum habent humorem in interioribus suorum corporum : et cum ille humor destituitur ab anima plantae, ita quod non perfecte vegetatur et incorporatur plantae, movetur calore solis, et evaporat in herbam vel in alterius figurae plantam : quod quidem maxime proprium est plantae spinosae. Convenit etiam cum aliis, sicut est planta quae dicitur cuscuta et similes. Experimento autem videtur hoc in truncis spinarum et aliarum arborum infimis, in quibus talis capillaris viriditas apparet, et est mollis. Apparet
etiam in stipitibus arborum, et producitur etiam ex arboribus inueteratis.
Per eamdem causam superius in ramis planta quae in omni arbore est unius figurae quae infigitur plantae, et habet folia spissa in hyeme retinentia vigorem, et sunt fere sicut folia olivae, nisi quod in colore declinant aliquantulum ad croceitatem citrinam, et fiunt in eis granula alba, et substantia eorum componitur ex malleolis, sicut vitis : et haec planta est rarae substantiae, et humor pelliculae interioris quae est inter corticem et lignum, est viscosus valde : propter quod utuntur ipso aucupes ad viscum quo capiunt aves.
Haec igitur dicta sunt de locis plantarum a nobis.