MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Videtur primo, quod
1. Ad minus fuerit duodecim annorum : haec est enim legitima aetas ad matrimonium contrahendum : omnia autem facta sunt rite circa illud matrimonium a Spiritu sancto ordinatum : ergo aetas legitima, est servata.
2, Item, Mirabilia sunt quoe Deo immediate operante fiunt, et quanto aliquid mirabilius, tanto laudabilius, aliis paribus : sed vitae perfectio et virtutum consummatio mirabilior est in juvene quam in sene : et quanto mirabilior, tanto laudabilior : ergo ubi erat laudabilissima, ibi erit mirabilissima : sed perfectio est mirabilior in juvene, quanto persona est Iunior: ergo beatissima in infima aetate qua hujus gratiae capax fuit, Deum suscepit,
3. Item, Quanto minus est debitum aliquid, tanto plus est sig. ratum: sed minus debita est perfectio in juvene quam in sene : sed in beatissima Virgine fuit gratissima: ergo fuit in aetate minima qua esse potuit: sed statim potuit cum consentire potuit : consentire autem potuit cum usum rationis habuit: ergo statim cum usum rationis habuit, istam gratiam suscepit.
4. Item, Ejusdem potentiae et misericordiae est gratiam dare et datam, conservare : ergo quanto prius datur, tanto plus datur, juxta illud : Qui cito dat, bis dat : sed Deus beatissimae Virgini tantum dedit, quantum purae creaturae dare potuit : ergo, etc.
5. Item, Ambrosius : " Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia : " ergo ex parte dantis nulla fuit mora dandi: imo videtur affectare dationem, quia exsultavit ut gigas ad currendam viam suaui : ergo statim dedit quando susceptivum capax fuit.