CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De mixtione necessarii et contingentis in tertia figura ad syllogismos particulares.
Similiter autem se habebit secundum regulam superius inductam in particularibus syllogismis, in quibus unus terminorum se habet universaliter ad medium, alter autem particulariter. In tali enim conjugatione si utrique termini ad medium (universalis scilicet et particularis) sint praedicati vi sive affirmativi, sicut in tertio et quarto hujus figurae, sequitur conclusio ejus quod est contingere inesse, et non sequitur conclusio ejus quod est inesse in tali particulari syllogismo.
Similiter autem quando dissimilis qualitatis sunt praemissae propositiones, una scilicet affirmativa et altera negativa : tunc quando unum sumitur privativum, et alterum negativum, et illa quae est affirmativa sumitur de necessario, sicut est in quarto tertiae, iterum sequitur conclusio de contingenti, et non de inesse.
Quando autem id quod sumitur de necessario sit privativum et de necessario et uuiversale et majus (sicut in sexto tertiae), tunc sequitur duplex conclusio, scilicet de contingenti non inesse, et de non inesse : et de hoc quidem idem modus est demonstrationis, qui in simili conjugatione paulo ante habitus, quando universales sunt termini in utraque praemissarum : oportet enim omnes tertiae figurae syllogismos perliciper primam figu- ram : et propter hoc quod in hac mixtione sequitur in illis qui sunt particulares primae figurae, necesse est quod sequatur etiam in istis, quia isti ab illis descendunt et reducuntur in illos.
Quando autem universalis privativa ponitur ad minorem extremitatem, ita quod minor est universalis negativa, et sumitur de contingenti, erit syllogismus per duplicem conversionem minoris ad oppositam qualitatem, et in terminis, sicut ante dictum est.
Si autem minor fuerit de necessario, non erit syllogismus alicujus conclusionis : et inutilitas istius conjugationis ostendetur eodem modo, sicut est ostensa in simili conjugatione in universalibus syllogismis, et per eosdem terminos ad inesse omni, et ad inesse nulli, qui sunt somnus, dormiens equus, homo : et somnus, equus vigilans, homo : et eodem modo, ut prius formetur instantiae syllogismus, nisi quod loco unius universalis propositionis ponitur particularis ejusdem modi propositio.
Manifestum est ergo quando et quomodo erit syllogismus in hac figura tertia, et quando erit syllogismus ejus conclusionis, quae est contingere, et quando erit cum hac etiam ejus conclusionis quae est de inesse. Palam etiam ex dictis est,quod omnes istius mixtionis in tertia figura sunt syllogismi imperfecti, et quod perficiuntur per primam figuram, quando vel per conversionem propositionum, vel per impossibile reducuntur ad ipsam.
Potest autem hic esse dubium de modo quinto hujus tertiae figurae in hac mixtione, qualiter sit haec utilis conjugatio, quando illa quae est de necessario est particularis et negativa : aequales enim sunt conjugationes in mixtione contingentis et inesse, et in mixtione contingentis et necessarii in prima figura, et similiter in secunda, sicut praehabitum est : propter quod cum tertia figura descendat a prima sicut et secunda, videtur quod etiam debent aequari in tertia figura. Sed in mixtione contingentis et inesse in tertia figura
non fuit utilis conjugatio circa quintum modum, illa de inesse existente particulari negativa. Ergo nec in mixtione necessarii et contingentis in eodem quinto modo poterit esse utilis talis conjugatio, particulari existente negativa de necessario. Ad hoc autem dicendum est, quod istae duae mixtiones in prima figura aequales sunt quoad conjugationes : in secunda autem et tertia non sunt aequales quoad hoc. In secunda enim figura fit inutilis conjugatio juxta quartum modum in mixtione contingentis et inesse, quando illa de inesse est particularis negativa : fit tamen in eodem modo syllogismus in mixtione contingentis et necessarii, illa de necessario existente particulari negativa : et utrumque istorum in praecedentibus est determinatum. Quod autem et Aristoteles dixit (et nos in ante habitis exposuimus) in secunda figura tot esse syllogismos in una mixtione quot sunt in alia, intelligendum est de illis qui per conversionem majoris reducuntur in primam figuram. Similiter etiam dicitur hic, quod in tertia figura in mixtione contingentis et inesse non est utilis conjugatio in quinto modo (illa de inesse existente particulari negativa, sicut prius ostensum est) fit tamen utilis conjugatio in eodem modo in mixtione contingentis et necessarii, illa de necessario existenti particulari negativa.
Sed tunc potest quaeri, quare magis in his mixtionibus fit utilis conjugatio in quarto secundae et in quinto tertiae, particul ari existente negativa de necessario, quam ipsa existente de inesse ? et hoc est quaerere, quare magis mixtio contingentis et necessarii utilis est in istis duobus modis (illa de necessario existente particulari negativa) quam mixtio contingentis et inesse, illa de inesse existente particulari negativa ? Et ad hoc iterum dicendum est quod responsio patet : quia mixtio contingentis et inesse nusquam tenet, nisi illa de inesse sit de inesse simpliciter et non ut nunc, particularis autem negativa de inesse, eo quod non pot- est fieri major in prima figura per reductionem, talis est quod non ei appropriatur, quod sit de inesse simpliciter : sed potest esse de inesse ut nunc : et ideo in mixtione contingentis et inesse non fit utilis conjugatio in dictis modis. Aliter autem est in propositione de necessario. Haec enim et ex natura et ex modo habet inhaerentiam quae simpliciter est et essentialis inhaerentia, et habet intellectum propositionis de inesse simpliciter : et ideo in mixtione necessarii et contingentis in dictis modis fit utilis conjugatio, sicut etiam fieret in mixtione contingentis et inesse, si illa de inesse diceret inesse simpliciter.
Est autem communis adhuc quaestio de sufficientia conjugationum in ista mixtione positarum. Ad quam habendam duo oportet hic supponere : unum quidem, quod altera propositio sit universalis : aliud autem, quod minor non sit negativa de necessario. Quibus suppositis, patet quod utraque existente universali duae erunt conjugationes inutiles, et sex utiles. Adhuc si major sit particularis et minor universalis, sex erunt utiles, et duae inutiles. Utraque autem existente particulari, erunt omnes inutiles. Ex quo manifestum est, quod hic sunt novem conjugationes utiles et novem inutiles. Ratio autem suppositionum facile patet ex his quae dicta sunt.