Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De integritate matrimonii.
De Sacramento matrimonii hoc in summa tenendum est, quod " matrimonium est coniunctio legitima maris et feminae, individuam vitae consuetudinem retinens ". Haec autem coniunctio non solum fuit post peccatum, verum etiam ante peccatum; sed prius fuit institutum Sacramentum coniugii in officium, nunc autem non solum in officium, verum etiam in remedium contra libidinis morbum; prius significabat coniunctionem Dei et animae, nunc autem praeter hoc significat coniunctionem Christi et Ecclesiae et duarum naturarum in unitate personae. .- Introducitur autem haec coniunctio in esse per liberum consensum animorum ex parte utriusque personae, exterius expressum in aliquo signo sensibili, consummari autem habet in copula carnali. Nam per verba de futuro dicitur matrimonium initiari, per verba de praesenti ratificari, sed per carnalem copulam habet consummari.
Huius autem Sacramenti tria sunt bona, "scilicet fides, proles et Sacramentum "; et duodecim impedimento, quae impediant contrahendum et dirimunt iam contractum, quae in his versibus continentur:
Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas; Si sis affinis, si forte coire nequibis: Haec socianda vetant coniugia, iuncta retractant.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium nostrum reparativum, Verbum scilicet incarnatum, eo ipso quod Verbum Dei, est fons sapientiae in excelsis ; eo ipso quod incarnatum, est clementiae fons in terris: et ideo, eo ipso quod Verbum increatum, est humani generis formativum ex summa sapientia: eo ipso quod incarnatum, est ipsius reformativum ex summa clementia. Ideo enim humanum genus reparat per clementiam, quia prius reparabile fecit ex sapientia, quae pro suo summo ordine exigebat, quod genus humanum faceret potens stare, potens labi, potens etiam reparari, sicut in praecedentibus ostensum fuit Quoniam ergo Verbum Dei in sua sapientia hominem fecit, sicut et congruum fuit, potentem stare, cadere et surgere: hinc est, quod genus humanum eo modo propagandum ordinavit, quod ex ipso modo propagandi haberet quod manuduceret ipsum ad standum: haberet etiam quod manuduceret ad remedium, sicut etiam in propagatione illa est aliquid per peccatum, scilicet libido, quod traducit morbum. Et quia status hominis erat ex coniunctione ipsius animae ad Deum per amorem unitivum modo castissimo , singulari et individuo; remedium veniebat ex coniunctione divinae naturae et humanae in unitatem hypostasis et personae, unitatem, inquam, divina gratia introductam ut singularem et individuam: hinc est, quod Deus ab initio instituit, ut propagatio fieret per coniunctionem maris et feminae indiuiduam et singularem, quae significaret ante peccatum coniunctionem Dei et animae, seu Dei et subcaelestis hierarchiae, post peccatum vero coniunctionem Dei et humanae naturae, seu Christi et Ecclesiae; et ideo utrobique est Sacramentum, scilicet ante et post, licet alio et alio modo, quantum ad significationem et usum. Cum enim esset Sacramentum , antequam superveniret morbus; libido, quae supervenit per peccatum, potius habet per matrimonium excusari, quam ipsum valeat vitiare: quia non morbus medicamentum corrumpit, sed medicamentum habet curare morbum .
Ex quo manifeste apparet, quid sit matrimonium, et qualiter divinitus sit introductum in esse.
Rursus, quia quaelibet praedictarum spiritualium unionum in Sacramento matrimonii significatarum est unio unius sicut agentis et influentis, alterius sicut patientis et suscipientis; et hoc, faciente amoris vinculo, qui ex mera voluntate procedit: hinc est, quod matrimonium debet esse coniunctio duplicis personae, differentis secundum rationem agentis et portento, scilicet virilis sexus et muliebris, et hoc ex mero consensu voluntatis. - Et quia voluntas exterius non apparet nisi per signa ipsam exprimentia: hinc est, quod necesse est, ut consensus mutuus exteras exprimatur . - Quia vero consensus ut de futuro non est proprie consensus, sed ipsius promissio; consensus vero ante commixtionem non facit plenariam unionem, quia nondum sunt una caro: hinc est, quod per verba de futuro dicitur matrimonium esse initiatum, de praesenti confirmatum., sed in carnali copula consummatum, quia tunc sunt una caro et unum corpus fiunt: ac per hoc plene significat unionem illam, quae est inter nos et Christum. Tunc enim plene traducitur corpus unius in corpus alterius secundum sui comparis potestatem ad procreandam prolem.
Et ideo ipsius matrimonii sunt tria bona, scilicet Sacramentalia propter vinculum insolubile, fides propter debiti solutionem, proles vero sicut effectus consequens ad utrumque.
Postremo, quia dicta coniunctio matrimonialis debet esse ex libero consensu procedens ad copulationem personarum distantium in unam matrimonii legem: et hoc potest duodecim modis impediri: hinc est, quod duodecim sunt impedimenta matrimonii: quod patet sic.
Ad matrimonialem namque consensum requiritur libertas in consensu, libertas in consentiente et idoneitas ad coniunctionem. Sed libertas in consensu tollitur per duo secundum Suas partes involuntarii, scilicet per ignorantiam et per violentiam . Et sic sunt duo impedimenta, scilicet error et violentia.
Libertas autem in consentiente tollitur per hoc, quod quis est alligatus alteri, et hoc vel Deo, vel homini. Si Deo, hoc est vel per votum expressum, vel per aliquid, quod habet votum annexum. Primum est in volo, secandum in ordine.
Si autem homini, hoc dupliciter: aut per ligamen existens, aut per praecedens. Primum est in liga-mine, quo quis ligatus est uxori; secundum est in crimine, quando moechus, vel moecha machinatus est in mortem coniugis, vel, ipso vivente, fidem de contrahendo dedit. Et sic sunt quatuor impedimenta scilicet votum, ordo, ligamen et crimen. - Idoneilas autem ad unionem est distantia personarum conveniens, quae tollitur per nimiam proximitatem vel per nimiam elongationem. Nimia autem proximitas venit per generationem, sive per aliquid si-mile generationi, ut est cognatio legalis et spiritualis: aut venit per commixtionem sexuum, aut per contractionem sponsalium. Et sic sunt tria impedimenta, scilicet cognatio, affinitas et publicas iustitiae honestas.
Nimia autem distantia aut attenditur quantum ad ea quae sunt naturae, ut cum non possunt commisceri carnaliter; aut quantum ad ea quae sunt fortunae, quae non sunt in nostra potestate, ut patet, cum est unus servus, et alter liber; aut quantum ad ea quae sunt religionis christianae, ut cum quis est baptizatus, alter vero minime. Et sic sunt tria impedimenta, scilicet impotentia coeundi, error conditionis et disparitas religionis.
Ac per hoc sunt in universo duodecim impedimenta, quae, Spiritu sancto dictante, introducta sunt in Ecclesia, cui, etsi omnia Sacramenta sint commissa, potissime coniugii Sacramentum commissum est regulandum propter varietates, quae circa hoc Sacramentum incidere possunt, et propter morbum annexum, qui est maxime infectivus et minime tenens modum: et ideo ipsius Ecclesiae est gradus cognationum limitare, sicut pro tempore expedire videt, et personas legitimas vel illegitimas iudicare et divortia facere. Sed nunquam debel nec potest matrimonium, quod legitime introductum est, annullare, quia quos Deus coniunxit non potest Immo, quantumcumque sit magnae potentiae , separare , cum ipsius Dei iudicio iudicandi remaneant universi.