In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Animationem non praecessisse tempore incarnationem, alioquin B. Virgo non fuisset Mater Dei, sed puri hominis, cujus tantum generationem attingeret.
Dico, quod quaestio potest intelligi de prioritate temporis vel naturae. Primo modo habet duos articulos : primum de ordine animationis ad incarnationem ; secundum de ordine organisationis ad animationem.
Quantum ad primum (a) dico, quod non praecessit tempore animatio incarnationem, quia tunc natura ista fuisset aliquando in se personata, et non in Verbo, quando scilicet fuisset caro animata. Probatio consequentiae , corpus enim animatum, si in aliquo tempore est in se subsistens, est persona. Consequens est falsum, quia tunc Beata Virgo non fuisset vera mater Dei, non enim genuisset Deum, sed istum hominem purum, cujus natura fuisset post unita Deo. Consequens istud est contra Damascenum 58. c. ubi contra Nestorium determinat, quod Beata Virgo fuit vera mater Dei, et non alicujus puri hominis tantum. Consequentia patet, quia terminata fuisset tota ratio maternitatis Mariae in productione illius naturae.