QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Refutat solutiones datas num. 23. ad argumenta principalia hujus sextae quaest, quatenus nituntur defendere infinitum non esse a nobis cognoscibile.
Contra responsionem primi argumenti quod cognoscere possumus Deum secundum quod infinitus, quia secundum te per effectus; sed aliquis est effectus, cujus Deus causa est secundum quod infinitus, scilicet creatio. Item, sequitur quod intelligitur secundum quod infinitus a parte finis, quia omne agens per intellectum cognoscit ultimum finem, secundum quod vult Philosophus 2. hujus, t. c. 8. et 9. de causis finalibus. Ibi enim arguitur quod si fines sint infiniti, nullum esset agens per intellectum, quia omne tale agens, cognoscit ultimum finem, propter quem agit, sed non est ultimus, nisi secundum quod infinitus. Probatio, omni bono finito contingit intelligere majus bonum; si ergo Deus secundum quod ultimus finis, non sit bonum infinitum ; ergo possumus intelligere majus bonum Deo, secundum quod est ultimus finis, saltem ipse potest: ergo aliquid praeter Deum potest esse sibimet finis, ita quod tale erit in rerum natura, et illud patet per argumentum Anselmi, quod illud majus est quod est in re, et in intellectu, etc. Contra aliud, illud est falsum: nullus effectus potest ducere in cognitionem causae, nisi secundum quod adaequatur. Probatio, effectus adaequatur causae; aut primae simpliciter, et hoc negas: aut secundae causae, aut tunc illa causa causat in virtute sui, et tunc est prima ; si in virtute alterius, ergo ab illo altero magis dependet, et effectus arguitive per demonstrationem quia, ducit in cognitionem causae, inquantum dependet a causa: ergo magis repraesentat primam a qua magis dependet entitas effectus. Consimiliter arguitur supra in solutione q. 3. hujus libri.
Contra aliud quod dicitur, quod nihil signamus, quia 1. Periherm. cap. 1. sicut litterae notae sunt vocum, sic voces passionum. Item, non concipio nihil et aliquid esse contradictoria, nisi intelligam utrumque, tamen unum per aliud. Contra aliud, ista consequentia est bona : Dico me nihil dicere; ergo dico aliquid. Similiter scio me nihil intelligere ; ergo aliquid intelligo. De spe ciebus generum, quod possumus intelligere numeros infinitos, si unitas speciem faceret in virtute phantastica, possent infiniti numeri intelligi per speciem unius, quia per speciem unius unitatis, potest intelligi alia unitas, sicut Augustinus vult quod per speciem unius Solis, possunt intelligi, vel imaginari quotquot volo Soles, et sic infinitas unitates, et possumus post componere dicendo, haec nata sunt facere unum. Contra aliud, si tenet consequentia de corporibus, quia unum corpus eodem modo repugnat uni in uno loco, et in omnibus: sed hic eadem causa, quia eadem ratio, quare si species compatitur secum unam, et infinitas. Item, in intellectu potest esse eadem potestas infinita, quia in materia sunt capacitates ad infinitas formas reales ; ergo in intellectu ad infinitas intentionales. Probatio, haec unitas est in potentia ad perfectiones infinitas reales, differentes a toto, quia est in potentia, ut sit pars infinitorum numerorum ordinatorum ; omnis enim pars in toto habet perfectionem realem, alioquin totum non esset vere unum. Sic etiam centrum est in potentia, ut terminet infinitas lineas.