REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum mali Angeli possunt paenitere ?
Alens. 3. p. q. I . m. 2. a. 2. 1). Thom. I . p. a. 64. a. 2. et hic q. I. a. 2. D. Bonav. a. I. q. I . Richard. art. 2, q. I . et 2. Gregor. q. I . Henrio. quod I. 8. q. 11. Vasq. I. p. d. 241. Scot. in Oxon. quaest, unica.
Circa hanc distinctionem septimara quaeritur primo : Utrum mali Angeli possunt paenitere ? Quod sic. Sapientiae 5. Paenitentiam agentes, prae angustia gementes.
Item, Augustinus 14. de Trinit. 8. Eo imago quo capax ; sed in his remanet Dei imago ; ergo ejus possunt participes esse ; sed non nisi paenitendo ; igitur, etc.
Item, Anselmus de Libero arbitrio, cap. 10. Libertas est potestas servandi rectitudinem propter se ; igitur cum damnati habeant libertatem, possunt servare rectitudinem propter se ; igitur paenitere.
Item : Nullum violentum perpetuum, primo de Caelo, text. 15. peccatum est violentum, quia contra naturam, secundum Damascenum, lib. 2. cap. 9.
Oppositum, quod in hominibus fuit mors, in Angelis fuit casus, secundum Damascenum lib. 2. orthodoxae fidei, cap. 4. igitur sicut homo post mortem non potest paenitere, sic nec Angelus post casum.