Quod creare soli deo convenit.
Hoc etiam apparet, quod soli deo convenit esse creatorem. Nam creare illi causae convenit quae aliam universaliorem non praesupponit, ut ex dictis patet.
Hoc autem soli deo competit. Solus igitur ipse est creator.
Item. Quanto potentia est magis remota ab actu, tanto oportet esse maiorem virtutem per quam reducatur in actum.
Sed quantacumque distantia potentiae ad actum detur, semper remanet maior distantia, si ipsa potentia subtrahatur. Creare igitur aliquid ex nihilo requirit infinitam virtutem. Sed solus deus est infinitae virtutis, cum ipse sit infinitae essentiae. Solus igitur deus potest creare.