Quod est in eadem potestate quae collata est Petro a christo.
Ostenditur etiam quod Petrus sit christi vicarius, et Romanus pontifex Petri successor in eadem potestate ei a christo collata.
Dicit enim canon Concilii chalcedonensis: si quis episcopus praedicatur infamis, liberam habeat sententiam appellandi ad beatissimum episcopum antiquae Romae: quem habemus Petrum petram refugii, et ipsi soli libera potestate loco dei sit ius discernendi episcopi criminati infamiam secundum claves a domino sibi datas; et infra: et omnia diffinita ab eo teneantur tanquam a vicario apostolici throni.
Item Cyrillus ierosolymitanus patriarcha dicit ex persona christi loquens: tu cum fine, et ego sine fine, cum omnibus quos loco tui ponam, plene et perfecte sacramento et auctoritate cum eis ero sicut sum et tecum.
Et Cyrillus Alexandrinus in libro thesaurorum dicit, quod apostoli in evangeliis et epistolis affirmaverunt in omni doctrina Petrum esse loco domini, et eius ecclesiam, eidem dantes locum in omni capitulo et synagoga, in omni electione et affirmatione. Et infra: cui, scilicet Petro, omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi domino iesu obediunt.
Et chrysostomus dicit ex persona filii loquens: pasce oves meas; idest loco mei praepositus esto fratrum.