CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De figura stellarum.
Jam autem perfectis duabus quaestionibus de stellis quae sunt de natura et motu ipsarum, sequitur tractare de tertia residua inter eas quae supra sunt enumeratae, quae est de figuris stellarum. Dicimus autem ad illam, quod necesse est quod omnis homo bene considerans in coelestium natura et motu, consideret stellas esse figurae orbicularis. Superius enim ostensum est stellas omnino per se proprio motu diurno non moveri : nec hoc vane fecit natura, sed sapientia sua et cura expectavit quasi liberans sapienter in illo, ne in hoc nocumentum perditionis in inferioribus procuraretur : et sic destrueretur ordo divinus in mundi gubernatione et propagatione. Stella vero movetur, ut diximus, motu animali : eo quod non habet instrumenta motus, non debet habere secundum naturam. Si igitur haec omnia bene sunt dicta in praehabitis, tunc manifestum est et planum, quod profunditas stellarum debet esse orbicularis aequaliter, ita quod non sit diversorum angulorum superficies aliquo modo : quia immobilitati stellae praecipue convenit figura rotunda : cujus non est removeri per motum a loco suo, sed potius continue loco suo adhaerere, quod non est alicujus figurae nisi rotundae tantum : et ideo etiam minus de diversitate habet motus circularis inter omnes motus naturales vel animales vel violentos : et ideo minus recedit a quiete, et figura circularis magis competens est per se immobili. Quod autem stellae sint rotundae, verificatur infallibili signo in Luna : ipsa enim patientius a nobis ostenditur in figura quam stellae reliquae, ostenditur a nobis esse orbicularis, et dispositione suae accessionis a sole. Si enim non esset orbicularis, tunc accessio ejus in additione et diminutione sua esset figura novacularis : nec esset aliquando gibbosa circularis, et aliquando media, et aliquando plena : quia radii tangentes unum punctum superficiei planae latae et aequalis, transirent super totam superficiem: tunc autem continent eam in prima accessione quasi duo circuli, quorum unus est ex radiis pyramidaliter immissis a sole, et est circulus illuminatus: alter autem est ex radiis pyramidaliter immissis ab oculo videntis, et est circulus corporis non illuminati: deinde crescit paulatim, et fit circulus pyramis solis, quasi includens totam lunam : et hoc non fieret nisi diffunderentur radii super convexum sphaerae lunae : ergo ipsa est sphaerica : si enim esset figurata vel ut ovum vel ut lenticula, non ita paulatim cresceret in circulum accessio ejus. Amplius in scientia Astrologiae jam diximus quod si sol non esset orbicularis, tunc ejus eclipsis particularis non esset figura circularis formata ut novacula : est autem ut circulus : cum enim se secant sphaerica, quorum unus est minus alio, generatur in uno sphaerica, quod secatur figura circularis infra duos circulos comprehensa, quorum unus circulus est terminus communis sectionis corporum sphaericorum, et alter est convexum corporis quod certum est: ergo sol est circularis. Cum igitur una natura communis sit in stellis attribuens ei in genere motum et figuram, oportet quod omnes stellae sint circulares: ex quo sol et luna circulares esse sunt demonstrata : et hoc est quod volumus investigare de figura stellarum.