De decem caudelis sive elenchis quibus utendum est in apparenti solutione.
His autem sic determinatis (per quae scitur quod solutio apparens aliquando utilis est, praecipue ad hominem et ad opponentem, ne gloriam consequi videatur), danda sunt elementa apparentiae responsionis, quae decem sunt.
Et primum quidem est, quod si respondenti interrogatio probabilis proponatur in his quae sibi probabilia videntur, conveniens est esse respondentem dicentem sic, hoc est, in quantum sic probabilis est, concedo eam : quia sic neque simpliciter concedit eam, nec simpliciter negat eam : et sic non fiet ad se (hoc est, contra se) elenchus sive videbitur fieri.
Secundum autem elementum est, quod si sit positio vel interrogatio et in hoc praevideat, quod si simpliciter concedat eam per opponentem cogatur dicere improbabilia : tunc non debet respondere per sic, sed hoc in tali casu addendo maxime sic videri, hoc est, sic videtur : quia hoc ipsum videri signum est falsitatis : quia timetur in positione si concedatur. Istae ergo duae cautelae sive elementa sumuntur per differentias positionis ad quam est respondendum, quae licet in Topicis per tres differentias dividatur, probabilem scilicet, improbabilem, et neutram, quia ibi per contrarietatem formarum et differentiarum positio dividitur : tamen hic non dividitur nisi per duo : quia non per contrarias formas, sed per privationis et habitus oppositionem hic dividi positio subintelligitur: et sic positio neutra sub positione improbabili continetur, et medium habet in- differens vel otiosum: considerata autem per se opponuntur ut privatio et habitus, et medium non habent, quia sit indifferens, eo quia quod non est bonum, est malum.
Tertia cautela sive elementum est per ea quae in Topicis determinata sunt, quomodo et quibus modis petitur id quod est in principio. Putant autem assistentes coram quibus opponens quaerit gloriam, quod quando aliquid positioni est propinquum, quod id interimendum sit tanquam non probans, eo quod idem sit cum proposito, vel idem esse videatur : tunc id si ad probandum propositum ab opponente assumatur, interimendum est, et non assumendum vel concedendum ut probans propositum : et dicendum de talibus, quod sunt quaedam de his similia velut sunt a petitione quod in principio est assumpta: hoc enim maxime fit per petitionem principii, quaecum syllogismo inferente maximam habet convenientiam : eo quod infert de necessitate sicut syllogismus : quamvis non probet, eo quod idem per idem non potest probari.
Quarta autem cautela sive elementum est, quod quando quis sive aliquis opponentium probaverit sive approbaverit ad assumendum aliquid per quod probetur propositum, quod sicut consequens ex posito necessarium est accidere, ex ipsa positione quam interrogat opponens : est autem falsum vel inopinabile : et hoc videt respondens : tunc idem dicendum est quod prius, scilicet quod petit id quod est in principio : quia quae ex necessitate accidunt et sequuntur ex posito, videbuntur assistentibus et audientibus ejusdem esse positionis cum proposito et petitioni in proposito.
Amplius quintum elementum est, quando ab opponente in interrogatione sua universale sumitur non ipso nomine, sed parabola (hoc est, obscuro nomine sub aliqua similitudine parabolica) sicut est universale in naturis, quod omne animal carens dentibus superioribus, habet cornua. Sumatur ergo sub
parabola ad illud sic: omne animal findens ungulam, culmos non habens, habet cornua: et inferatur sic : sus est animal findens ungulam, non habens culinos : ergo habet cornua. Tunc respondendum est, quoniam universale non sumpsit ut datum est, hoc est, sub similitudine in qua proposuit: quoniam similitudo non potest esse ad multa : et quando sumit aliud, non potest esse vera per similitudinem ad aliud : et sic iterum apparenter instat opponenti. Nam saepe fit elenchus apparens, quia ad debitae similitudinis universale non sumitur secundum proportionem: quia enim in bove et ariete oriuntur cornua, eo quod superiorum dentium materia transit in cornua, putatur quod in porco qui findit ungulam, similiter cornua debeant oriri: et tunc non bene assumpsit pro universali pro quo datum fuit universale : quia pro bove datum fuit et ariete, et ille assumpsit pro porco. Si autem ab opponente prohibeatur, nec qui respondet possit venire ad hoc, quoniam non bene ostensum est hoc quod non possit ostendere quod non bene in ostendendo assumptum est universale, dicente et fortiter asserente opponente, quod ipse bene et pro quo debuit, assumpsit universale : tunc respondenti obvianti ei qui opponit, eadem via eumdem contra opponentem secundum dictam determinationem de opponente, dicendo scilicet econtra et asserendo quod non bene assumpsit, hoc est, opponens non probat, sed asserit unum se bene assumpsisse, et respondens asserit contrarium, tantum valet assertio respondentis sicut opponentis. In his ergo (hoc est, in his quae proprie non in parabola sumuntur universalibus et propriis nominibus) necesse est respondentem respondere, vel simpliciter verum est, vel falsum est, vel divisim distinguere si est multiplex.
Sextum autem elementum est, si proponatur oratio truncata quam subintelligendo aliquid subintelligimus, et non plane et perfecte proponatur cum deter- minatione intellectus quem facere debet, sicut maxime contingit in multiplici secundum amphibologiam : propter hoc aliquando accidit vel accidere videtur elenchus. Verbi gratia, sicut si proponatur in constitutione genitivi, qui licet proprie construatur secundum virtutem possessoriam, tamen infinitas habet alias habitudines secundum quas vel partitive vel formaliter vel in designatione essentiae vel secundum aliam habitudinem construitur. Cujus exemplum, si sic interrogetur : Putasne quidquid est Danaum sive Graecorum, est possessio Danaum? et dicat respondens, utique : propter hoc quod genitivus proprie est in habitudine posscssoria : inferat opponens : tunc similiter est in aliis genitivi habitudinibus, et tunc inferat: sed homo est animalium: et dicimus respondentes utique, hoc concedendo ut partitivam habet et nonpossesisoriam constructionem : et inferat opponens : ergo homo possessio animalium. Si, inquam, truncata constructio proponatur, non debet respondere respondens, nisi determinetur habitudo constructionis : quia hominem dicimus partitive animalium esse : quoniam ipse homo animal est: et sic dicimus Leandrum esse Lacedaemoniorum, quia est Lacedaemonius. Manifestum est igitur ex dictis, quoniam in quibus ex amphibologia obscurum est ex dictis quod proponitur, non est simpliciter concedendum a respondente nisi prius determinetur.
Septimum autem est elementum sive documentum quando interrogatio opponentis refertur ad duo, quorum unum est antecedens, et alterum consequens : sic enim duo sunt in interrogatione opponentis, quorum alterum quando est ut antecedens, necesse est alterum esse, quod est consequens : quia hoc sequitur ex antecedente: et cum alterum sive reliquum est interrogatum ut consequens, tunc non est ex necessitate hoc quod est antecedens : quia non necessario sequitur ex consequente : tunc prius (hoc est,
melius et convenientius) oportet dare respondentem id quod minus est, hoc est, ad quod minus indiget rationibus, et ex quibus minus habet rationes opponens ad inferendum reliquum, et hoc est consequens : quia ex illo non potest inferre antecedens : quia dato illo difficilius erit opponenti syllogizare de pluribus antecedentibus inferendis ex illo.
Octavum autem elementum, quod si conetur opponens ad contraria, et huic quidem uni est contrarium, illi autem non est contrarium, si oratio vera sit quam interrogat opponens, tunc debet dicere respondens, quod huic quidem est contrarium sicut et illi : sed nomen dicat non esse positum alterius contrariorum, et ideo non videatur habere contrarium.
Nonum elementum sive documentum est in his interrogationibus ab opponent factis quae sunt secundum opinionem plurium, et quae habentur quasi pro communibus animi conceptionibus : quia quaedam quae sunt de numero eorum quae dicunt plures et habent pro communi animi conceptione, et dicunt eum mentiri qui non concedit illa : quaedam autem non sunt talia ut sunt ea quaecumque diversi utrinque, hoc est, ad utramque partem, veram scilicet et falsam opinantur. Verbi gratia in exemplo: quia utrum corruptibilis vel immortalis sive incorruptibilis sit anima animalium, non determinatum est multis Philosophis. Pythagoras enim dixit omnem animam animalium immortalem esse. Stoici autem tantum animam hominis immortalem esse concedebant. In interrogationibus ergo in quibus dubium est utro modo soleat dici propositum, utrum scilicet accipiendae sint ut communes animi conceptiones et suppositiones : eo quod illi vocant conceptiones et veras opiniones affirmativas, et etiam vocant conceptiones totas (hoc est, universales negationes) hoc est, quae universaliter negatae verae sunt, ut haec, diameter est incommensurabilis sive non est commensurabilis, quae est negatio universaliter vera. Am- plius in omni co universaliter cujus interrogationes utrumque, scilicet affirmationem et negationem opinantur : in hoc tamen aliquis respondentium maxime latebit ne sibi videatur fieri elenchus transferens nomina : ut si opponens accipiat pro uno, respondens dicat se concessisse pro alia opinione : nam quia tunc dubium est audientibus utro modo se habet veritas positionis illius, non opinabitur opponens sophisma sive sophisticum elenchum agere contra respondentem. Quia vero in tali positione utriusque et ad affirmationem et ad negationem diversi opinantur, non putabitur ab audientibus mentiri respondens in tali translatione si se transferat ad aliter opinantes : nam talis translatio faciet orationem interrogatam ab opponente videri ab au-
dientibus sine elencho qui fiat respondenti .
Decimum autem et ultimum documentum est, quod quascumque aliquis respondentium interrogationum praesenserit esse faciendas ab opponente, priusquam eas interrogatas proponat opponens, insurgendum est respondenti contra opponentes, et praedicendum sibi illud, quod hoc vel illud vult interrogare : quia sic obnubilat opponentem, ne venire possit ad propositum interrogationis, et impedit ne interroget. Tsta sunt igitur elementa vel cautelae vel documenta apparentis responsionis: et non est in eis quidquam quod dignum sit dubitatione si sic accipiantur ut exposita sunt : et in ipsa expositione ostensum est penes quid accipiuntur.