PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Joannes mittitur a Domino impleturus sua praedicatione Isaiae patientium : et turbis, publicanis, ac militibus dat consilium : dicit quid singulos facere oporteat : testaturque Christi excellentiam et baptismi ipsius: super quem ab ipso bapti;atum descendit columba, ac vox Patris auditur: texiturque ejus genealogia a Joseph usque ad Adam ascendens.
1. Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem, fratre ejus, tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,
2. Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto.
3. Et venit in omnem regionem Jordanis , praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
4. Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae : Vos clamantis in deserto : Parate viam Domini : rectas facite semitas ejus.
5. Omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
6. Et videbit omnis caro salutare Dei.
7. Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso :
Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
8. Facite ergo fructus dignos paenitentiae, et ne coeperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
9. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.
10. Et interrogabant eum turbae, dicentes : Quid ergo faciemus ?
11. Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.
12. Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus?
13. At ille dixit ad eos : Nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis.
14. Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris.
15. Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
16. Respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni
17. Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili .
18. Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
19. Herodes autem tetrarcha , cum corriperetur ab illo de Herodiade, uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes,
20. Adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
21. Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato et orante, apertum est coelum :
22. Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de caelo facta est: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi .
23. Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui.fuit Heli, qui fuit Mathat,
24. Qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
25. Qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
26. Qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
27. Qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
28. Qui fuit melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
29. Qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
3o. Qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,
31. Qui luit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Nathan, qui fuit David,
32. Qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
33. Qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judae,
34. Qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
35. Qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
35. Qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
37. Qui fuit Mathusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
38. Qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.