MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Contra :
LBeatissinmVirgo illuminabatur actualiter summa illuminatione, cujus creatura pura secundum statum vitae capax fuit: ergo hoc debuit fieri quando illuminabilis maxime secundum intellectum fuit: hoc autem est in senio : juvenes enim vigent sensu, senes autem intellectu : ergo beatissima Virgo debuit illam illuminationem recipere in senectute.
2. Item, Figura conceptionis hujus supernaturalis in Virgine, fuit conceptus Sarae sterilis in senectute, quando scilicet nonagenaria fuit: ergo si figuratum debet respondere figurae, et ista conceptio debuit fieri in senectute : ergo et desponsatio quae praecessit istam conceptionem.
3. Item, Non est congruum matrimonium inter senem et juvenculam, sed inter juvenem et juvenem, senem et senem. Et Ovidius i
Sique velis apte nubere, nube pari.
Illud, autem matrimonium fuit congruentissimum i et Joseph fuit senex: ergo et beata Virgo,
4, Item, Contra gravitatem bonorum inorum et honestatem est acceleratio matrimoniorum : hic autem nihil fuit contra donestatem morum : ergo exspectatum fuit tempus maturam.
5. Item, A corpore beatissimae Virginis formabatur corpus perfectissimum secundum naturam : quia ex tali tale, et ex magis tali magis tale : corpus autem perfectissimum non est secundum naturam ante statum viginti quinque annorum : ergo corpus beatissimae Virginis debuit ad minus esse viginti quinque annorum quando Christum concepit.
6, Item, Consilium juris est si dubitetur de quantitate numeri, aequaliter et jus et judex debent medium numerum determinare, Verbi gratia : Si dubitetur utrum aliquis teneatur alteri viginti, vel tantum deceni, judex solvi faciet quindecim : ergo a simili in proposito, si dubitatur quando facta fuit ista conceptio, et desponsatio, determinandum est tempus medium inter primum et ultimum tempus, quo talia consueverunt celebrari. Primum alitem tempus est duodecim annorum, ultimum autem utili pluribus quinquaginta annorum, horum autem medium triginta et unum. Sic ergo videtur, quod circa illam aetatem beatissima Virgo esse debuit quando ista in ea fiebant.