In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Quantum ad primum. Dicit Doctor quod animatio, sive corpus animatum non praecessit tempore ipsam incarnationem, sed in eodem instanti temporis quo fuit animatum, fuit assumptum a Verbo. Et dicit quod si in eodem instanti non fuisset assumptum, Virgo Maria non diceretur mater Dei. Hic nota, quod aliquid potest dici causa alterius dupliciter. Primo modo, producendo illud in se. Alio modo, producendo aliquam dispositionem ad quam statim sequitur illud, sicut dicit Doctor in quarto, quod Sacramenta sunt causa gratiae, non quod producant illam in se, sed quia sunt quaedam dispositio, qua posita, in eodem instanti sequitur gratia a voluntate divina ; sicut Virgo Maria dicitur mater Dei ex hoc quod producit corpus organicum, ad quod voluntate Dei in eodem instanti temporis sequitur animatio, ad quam resultat humanitas, et sic dicitur mater hominis, et quia in eodem instanti quo humanitas habet esse voluntate divina, ipsa suppositatur in Verbo divino, ideo dicimus, quod ipsa est mater Dei, quia ipsa produxit humanitatem in instanti A, in quo instanti sola voluntas divina univit illam Verbo, et quia Verbum est vere Deus, ideo generando suppositum Verbi non in se, sed secundum naturam humanam, dicitur mater Dei. Si ergo in eodem instanti temporis illa natura non fuisset assumpta, tunc actio Virginis Mariae, qua generare diceretur, terminata fuisset in aliquo priori durationis, et sic si in posteriori duratione assumpsisset naturam humanam, non diceretur mater Dei.