QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolutio et epilogus totius quaestionis. Tenet primo infinitum , sive sumatur pro ratione infinitatis, sive pro substrato, posse a nobis intelligi. Secundo ait quod infinitas actu non potest esse in magnitudine molis, quod verum est secundum Philosophum ; sed an de potentia absoluta esse possit, non se resolvit Doctor, sed per totam quaestionem videtur esse problematicus ; et ad penultimum argumentum expresse dicit quod infinitae species esse possunt timui in intellectu, et in particulari in anima Christi, licet oppositum habeat 3. dist. 14. quaest. 2, num. 18. Per quod etiam patet problematicum esse, quia etiam ibi ponit aliam sententiam, ut probabilem. Tertio, quod in essentialiter ordinatis nequit esse infinitas actu vel potentia de quo supra num. 13. et 14. Quarto, in accidentaliter ordinatis datur infinitas in potentia, et etiam secundum Philosophum actu, non simul, sed in accepto esse, ut in tempore, tenendo illud esse ab aeterno. Quinto, infinitas privative non potest esse in magnitudine continua vel multitudine ; loquitur secundum Philosophum, quia non repugnat a continuo separari punctum terminans, ut habet supra num. 7. 8. quo casu esset infinitum privative. Sexto, indivisibilia sunt infinita negative. Septimo, ponit remisse de contradictione quomodo intelligitur. Videtur quod pars negativa contradictionis cognoscitur per ens, sicut privatio per suam habitum, ut habetur 7. Metaph. text. 23. vide Doct. 2. d. 1. q. 3. ad auctoritates pro Henr. n. 14. Octavo, solvit argumenta principalia conformiter ad hanc suam resolutioncm. Nono, solvit argumenta allata num. 23. pro sententia negante nos posse intelligere infinitum.
Ad quaestionem secundum praedicta. Aliud est quaerere de ratione infinitatis in se, et aliud de eo quod subest. Sicut illud est quaerere de ente per accidens, et aliud est quaerere de eo, quod subest enti per accidens. Philosophus enim 6. Metaphysicae, t. c. 4. et 6. probat aliqua de ente per accidens, ex quo sequitur quod de ente per accidens potest esse scientia, et tamen ibi probat, quod de ente per accidens non potest esse scientia. Primum intelligitur de ratione ejus in se. Secundum de eo quod subest, vel cui inest, sic in proposito. Si quaeritur de ratione infinitatis in se, dico quod omni modo potest intelligi a nobis, quia impossibile est intelligere aliquid inesse, vel non inesse alteri, nisi prius apprehenderetur intellectu simplici, sed infinitum omni modo dictum possumus intelligere alicui inesse, vel non inesse. Sed qualiter apprehenditur? Sciendum, quod non per propriam speciem, sed per speciem sui habitus, et unica intellectione. Pro isto membro vadunt aliquae rationes ad principale. Sed de eo quod subest utrum possit intelligi, dicendum quod infinitas sic potest intelligi inesse alicui sine contradictione, quia infinitas actualis in perfectione, sicut Deus; sed in magnitudine molis non potest esse infinitas in actu sed in essentialiter ordinatis, non potest esse nec actu, nec potentia; in accidentaliter ordinatis potest in potentia, et secundum Philosophum in actu, non simul, sed in accepto esse, sicut infinitum in tempore si fuit sine principio. Infinitas privative non potest intelligi in magnitudine continua, nec discreta, sine repugnantia intellectus, infinitas negative potest esse in indivisibilibus. Quidquid ergo potest subesse rationi infinitatis sine contradictione, potest a nobis intelligi sub ratione infiniti, sed non est intelligendum, nos non posse intelligere illud, quod includit contradictionem, quia quomodo tunc intelligemus aliqua esse contradictoria, sed quomodo sic, vel non : quaere in quaestionibus 4. hujus.
Ad primas duas rationes dicendum, quod concludunt verum. Unde Damascenus in sententiis c.4.hoc possumus scire de Deo, quod est infinitus et incomprehensibilis, et Augustinus 84. qq.q. 31. nec sequitur ex hoc quod Deus comprehenditur, quia in tali actu, oportet esse tantam intensionem intellectionis in se, quanta potest esse circa tale objectum, ita quod cognoscitur inquantum infinitus, vel secundum quod infinitus, et infinite a parte cognoscentis. Ad alias rationes, quod definitur infinitum, illa argumenta probant primum membrum, quod possumus cognoscere rationem infiniti in se. Ad aliud quod de ratione infiniti est, vel potest esse demonstratio, de re tamen subjecta non potest esse demonstratio. Ad aliud non sequitur, scio me non intelligere A; ergo intelligo A, non valet: tamen sequitur, ergo intelligo aliquid. Similiter non valet, scio me non intelligere infinitum; ergo intelligo infinitum: sed sequitur, ergo intelligo aliquid. Ad aliud quod si duo corpora simul, concedo quod possunt esse simul in actu primo etiam infinitae species, quantum est ex parte specierum: similiter et ex parte intellectus, sicut praetactum - fuit supra de unitate, et illud conceditur quod potentia passiva potest ad infinitas perfectiones, sicut centrum potest esse terminus infinitarum linearum, tamen nulla potentia passiva est ad infinitam perfectionem intensive.
Similiter potentia activa potest esse ad infinitos effectus, sicut Sol ad infinitas herbas, si generatio sit semper, non tamen ad effectum infinitum: et tunc potest intellectus infinita scire in habitu, si essent qui imprimerent infinitas species in nobis: sed intellectus non potest infinitas naturaliter acquirere, quia hoc fieret actibus suis, quos nec simul, nec successive potest habere infinitos, ita quod omnes transierint, ideo nec tot species habere, tamen anima Christi potuit in habitu, ex quo Deus potuit imprimere infinitas species simul. Ad aliud argumentum, quod per speciem unitatis potest intelligere quascumque unitates, concedo quod posset intelligere quemcumque numerum, in cujus cognitionem potest pervenire per replicationem unitatis, sed nunquam devenitur ad numerum infinitum in actu, quia non potest infinities replicare unitates.
Argumenta contra aliam positionem concedenda pro parte sunt: Ad primum tamen dico, quod major est falsa, quia possum aliqua intelligere, quae non habent speciem unam. Et minor est falsa, quia infinitum potest cognosci per unam speciem habitus. Ad illud in oppositum de proportione, est ibi proportio perfectibilis ad perfectionem, et talis proportio potest esse finiti ad infinitum. Ad auctoritates Philosophi, quod infinita multitudine quae intelliguntur per diversas species, non possunt intelligi a nobis, esto quod intellectus haberet infinitas apud se, quia non posset simul elicere operationes infinitas, nec potest intelligere unum post aliud, quia non potest eam pertransire; vel si sic, tunc non essent infinita. Unde magis videtur ad intentionem Philosophi de infinita multitudine, quod illud non potest intelligi, ita quod hoc post hoc. Infinitum enim non contingit pertransite, sicut etiam nec hoc posset intellectus infinitus, sed infinitum sive in magnitudine, sive in multitudine proprie dicta, vel transumptive, intelligibile est, quantum est de se, ab intellectu potente ipsum comprehendere, et habere rationem, qua cognoscatur, utrumque est in Deo ; alterum, scilicet habere speciem, vel species infiniti, sic vel sic, possibile est nobis, quantum ad animam et speciem, sed non quoad acquisitionem realem speciei vel specierum. Reliquum, scilicet habere actum circa infinitum in multitudine, non est nobis possibile, propter defectum intellectus nostri, quia nec simul, nec successive circa omnia, sed circa quodcumque acquisitio possibilis est, et per Deum in visione ejus, et de infinita multitudine potuit imprimere animae Christi species omnium, quae Deus novit etiam possibilium. Notandum, quod infinitum contrarie in magnitudine perfectionis a nobis est intelligibile. Infinitum contrarie in multitudine a nobis intelligi, potest intelligi duobus modis, vel quod multitudo infinita intelligatur tanquam unum objectum, vel quod multa infinita intelligantur propriis intellectionibus suis. Secundo modo est ad intentionem Philosophi, et certum est de actibus intellectionis actu infinitis, sive simul, quia virtus non sufficit ad tot actus simul habendos, sive successive, et ita loquitur Aristoteles habitualiter autem infinita intelligi per species proprias, non naturaliter acquisitas, sed a Deo impressas forte non est impossibile, quia ubicumque non major est repugnantia plurium quam paucorum, ibi, si duo simul, et infinita 4. Physic. de corporibus, et ubi est aliquid capax unius formae alicujus generis, et omnium. Intellectus ergo est capax omnium intelligibilium, nec omnes magis repugnant, quam duae de aliis membris ; sicut infinitas et incompossibilis alicui, ita ipsum intelligere sub infinitate, est aliquid intelligere sub contradictione, sicut intelligere hominem irrationalem.
ANNOTATIONES ad quaest. IV. V. et VI.
Sequuntur 4. 5. et 6.q. quae sunt dependentes de statu causarum et effectuum et cognoscibilitate infiniti et possibilitate ejus, text. c. 2. 5. et 13. ideo prius moventur omnes, et arguitur ad partes, quam aliqua earum solvatur. Ubi adverte, quod secunda earum non habet locum determinatum in textu, sed incidentaliter movetur, vel quaeratur ejus fundamentum in littea, t. c. G. et seqq.
Ibi post oppositum 3. q. Contra quod potest virtus inferior, etc. usque illuc : Hic est notandum in generali, etc. videtur esse Extra.
Consequenter infra ibi: infinitum etiam in actu, est difficile vitare, etc. usque illuc: Infinitum negative, etc. ponitur ab aliquibus Extra, littera tamen tota subtilis et bona, quare legatur.
Quod ibi tangitur de infinitate animarum,vide l.d. 2.q. 3. resolutionem optime, licet bene hic solvatur, et singularissime Et infra iterum in hac quaestione.
Quod sequitur de processu in infinitum in speciebus, vide d. 44. primi, et 13. d. tertii; sed quaere alios ibi, et specialiter Herveum Britonem, Quodlib. 1. q. 12. et Franc. Mayron. d. 43. primi, Conflat. et Occham, atque alios antiquos et modernos, sed Doctor hic videtur problematice loqui, quia materia altioris negotii est ut a princ. notavi ; videantur doctores super 3. et 8. Phys. et calculator et alii Sophistae, nam materia ista multum intricata est, vide 2. dist. 2. q. 9. plura ad propositum.
Praemittit Doctor quamdam generalem solutionem, sive praeambula et documenta communia ad has 3. q. vel saltem ad duas primas ab illo loco: Hic est notandum, etc usque ibi: Per hoc ad primam q. ubi sententia satis clara est applicando distinctionem quam facit a principio solutionis de infinito resoluto per conclusiones.
Consequenter antequam solvat argumenta principalia secundae respondet ad primam, ubi sententia Doctoris est clara.
Ibidem, ad finem solutionum principalium, adverte ad duas instantias quas non solvit. Solutio primae patet ex dictis secundum diversas opiniones in solutione generali supra; solutio secundae patet infra solvendo argumenta principalia secundae q. quaerantur ibi, et applicentur.
Adverte quod tota illa littera: Pro ampliori solutione istius q. etc. usque ibi: Ad aliud quaesitum, etc, assignatur Extra vel Additio ab aliquibus, sed est notabilis, et ad mentem Doctoris vide 2. d. primi, q. 1. et in tractatu de primo principio, et in Theorematibus ea quae faciunt ad solutionem istam totam ; ibi in aliquibus originalibus ponuntur a. b. c. denotando propositiones in illa ratione omnium causarum mediarum, etc. sed non sunt necessaria, ideo, etc.
Infra, antequam solvat argumenta principalia 2. q. omisit duas replicas sive objectiones, ad quas in forma non respondet ad finem, videlicet additionis praedictae, ad quas potest dici faciliter. Ad primam cum arguitur : Item et in ordine per accidens, etc. negatur quod infertur, cujus declaratio patet ex his quae tacta sunt supra, q. 4. et 6. primi. Ad aliud patet ibidem.
Illa littera quae sequitur : Ad aliud dictum est supra, posset referri ad replicam primam illarum duarum dictarum, vel ad ambas. Sed melius est addere, ut communiter originalia correcta habent: Ad aliud quaesitum dictum est, etc. et debet referri ad 2. q. harum trium ; ejus solutio patet ex bis quae dicta sunt supra in generali, de infinito, et sequuntur ad argumenta ejus principalia solutiones ibi: Ad primum principale, etc.
Infra ibidem assignatur quoddam Extra ab aliquibus ab illo loco : Contra Commentator dicit, etc. usque illuc: Adaliud de linea, etc. littera tamen singularis et subtilis, quare, etc.
Ibidem parum post, ibi: Dicendum aliter, ubi sequitur quod nulla definitio, etc. usque ibi : Sed quia est lineae rectae, illa verba assignantur extra sed sunt optima, ut 8. dist, primi. q. 2. habet iste.
Illa littera quae sequitur infra ibi: Confirmatur secunda responsio ad rationemde animabus, etc. videtur additio, sed bene valeret supra in solutione generali, ubi ponitur illa responsio secunda post ipsam ; hic vero habet locum quodammodo incidentaliter propter solutionem 4. principalis, sed si placuerit lectori legatur ubi supra, notabilis enim doctrina, et singularis est.
Infra in illa responsione: Ad aliud quod illa propositio quod impossibile, etc. quod sequitur ibi: Quia cum in quolibet divisio esse stat, etc. usque ibi: Ad formam ergo argumenti, etc. assignatur additio vel Extra, sed singularis et difficilis. Totum processum illius responsionis vide curiose 2. d. 2. q.9. in solut. 2. principalis.
Consequenter infra immediate ante solutionem 3. q. est notabilis replica, quam non solvit ibi: Contra totam responsionem, etc. posset fieri vis in antecedente an divisio sit generatio ; sed ipso concesso negatur consequentia loquendo de actu subsistendi, licet non existendi, vel inexistendi infinitus aut actualis: negatur de simul subsistentibus, maxime saltem per locum extrinsecum, de hoc inframagis 8.1ib.hujus. An autem intelligitur de partibus secun -dum formam, et non secundum materiam et an existentia conveniat illis indifferenter, et an una existentia actualis omnium partium et totius, considera.
Responsiones quasdam, quas ibi impugnat de divisione continui, videlicet, Rogerii Baconis, et aliorum, vide in 2. ubi supra scilicet dist. 2.q. 9.ubi quotantur.
Consequenter solvendo 3.q principalem, primo ponit opinionem Thomae ad q. 2. et ad argumenta principalia consequenter, quam quaere 1. parte q. 12.et 86. et in3. part. q.10 et alibi pluries, cujus motiva inducit et impugnat, et consequenter solutiones ejus ad argumenta principalia. Deinde opinionem propriam ponit ibi: Ad quoestionem etc.Et licet quidam conetur solvere motiva Doctoris hic contra Thomam et alibi, si tamen aequus moderator erit, videbit eos littus arasse. Confirmabis igitur et replicabis ubique. Et ad propositum 3. d. primi, et 2. et 14. q. Quodlibeti, et alibi saepe hic videantur, et super 1. Physicor. communiter. Sententia Doctoris clara est, applicando secundum multiplicem acceptionem infinitatis conclusiones responsivas, et in fine, ubi se remittit, quidam libri habent q. 4. hujus, quidam 8. quidam 9. sed in omnibuslocis poterit quodammodo reperiri, profunde tamen in 2.d. l.q. 3. et d. 6. q. 1. et 1. Reportationum d. 43. et in Francisco Mayron, in 1. Conflat. d. 3. q. 11. videbis de intelligibilitate contradictoriorum et impossibilium. Videtur in fine determinare se de impossibilitate infiniti in actu in multitudine, licet per totum videatur problema uti supra notavi.
Infra ibi: Unde magis videtur ad intentionem Philosophi, usque ad finem q. vel saltem usque illuc : Notandum, etc. assignatur Extra vel additio ab aliquibus, praeclara tamen doctrina est. Sed illa littera : Notandum quod infinitum contrarie, etc. usque ibi inclusive: Hominem irrationalem, ponitur varie in originalibus in diversis locis in solutione, in aliquibus post illam litteram in q. 4. hujus, in aliquibus in fine, ut posuimus, sed quomodocumque, littera est optima.
Quod ibi tangitur de intellectione animae Christi, vide 14. dist. 3. ubi plura ad propositum convenientia, et similiter 13. d. 3. et alibi plerumque apud istum.