Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utrum Angelus damnatus necessario permaneat m peccato ?
Vide Doctores citatos quaestione prima.
Quod non, quia secundum Anselmum 4. de libero arbitrio, posse peccare non est liberi arbitrii, nec pars ejus.
Item, si necessario permaneat in peccato ; igitur continue addit peccatum peccato, et sic cresceret paena in infinitum.
Item, sic se habet peccare ad malum Angelum, sicut mereri ad bonum ; igitur sicut beatitudo boni non crescit, cum homo non possit mereri, cum sit in, termino, sic nec malus amplius demereri.
Oppositum in Psalm. 73. superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper ; sed non intensive, igitur extensive ; igitur addit peccatum peccato ; igitur continue peccat.