Beda. Meminerant discipuli sermonis quo dominus se passurum multa a summis sacerdotibus et Scribis praedixerat; et ideo hierosolymam tendentes stupebant: et hoc est quod dicitur erant autem in via ascendentes ierusalem, et praecedebat illos iesus. Theophylactus. Ut ostendat quod ad passionem praecurrit, et quod non refugit mortem pro nostra salute.
Et stupebant et sequentes timebant.
Beda. Ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel saltem ille, cuius vita et magisterio gaudebant, inimicorum manibus occumberet.
Praevidens autem dominus ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis et passionis poenam et resurrectionis suae gloriam praedicit: unde sequitur et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae ei essent ventura. Theophylactus.
Ut scilicet discipulorum corda confirmaret, ut cum haec praeaudirent, levius postmodum sustinerent, et in repentinis non formidarent, et etiam ut ostenderet quod voluntarie pateretur. Qui enim praenoscit, et potest fugere, et non fugit, manifestum est quod voluntarie seipsum passionibus tradit. Seorsum autem assumit discipulos; namque conveniens erat passionis mysterium propinquioribus sibi revelare. Chrysostomus in Matth..
Commemorat autem singula quae passurus erat, ne si aliquid praetermissum remaneret, cernentes postmodum illud subito turbarentur; unde subdit quia ecce ascendimus ierosolymam. Glossa. Ad quem scilicet pertinet pati: nam divinitas pati non potest. Tradetur, scilicet a Iuda, principibus sacerdotum et Scribis et senioribus, et condemnabunt eum morte, iudicantes eum esse reum mortis. Et tradent eum gentibus, scilicet Pilato gentili; et illudent ei milites eius; et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum.
Chrysostomus in Matth.. Ut autem cum fuerint contristati propter passionem et mortem, tunc et resurrectionem expectent, subdit et tertia die resurget: cum enim tristitias et opprobria quae contigerunt non occultaverit, conveniens erat ut ei et de reliquis crederent.