Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
DE VIDENDO DEO LIBER, SEU EPISTOLA CXLVII . Docet Deum corporeis oculis videri non posse.
AUGUSTINUS PAULINAE, salutem .
1. Memor debiti quod ex tua petitione et mea promissione factum est, religiosa famula Dei Paulina, persolutionis quoque ejus negligens esse non debui. Cum enim petivisses ut de invisibili Deo, utrum per oculos corporeos possit videri, prolixe aliquid copioseque 0597 ad te scriberem, negare non potui, ne sanctum tuum studium offenderem; sed promissum distuli, sive propter alias occupationes meas, sive quod a me id flagitaretur, unde aliquanto diutius cogitari oportebat. Sed cum tanta res esset quae, cogitando non tam quid de ea sentiendum dicendumve esset, quam quonam modo persuadendum iis qui diversa sentirent, fieret difficilior; finem aliquando dilationi adhibendum putavi, sperans divinum adjutorium magis mihi scribenti quam differenti adfuturum. Quamobrem primum mihi videtur plus valere in hac inquisitione vivendi quam loquendi modum. Nam qui didicerunt a Domino Jesu Christo mites esse et humiles corde (Matth. XXI, 29), plus cogitando et orando proficiunt, quam legendo et audiendo. Nec ideo tamen agere partes suas sermo cessaverit, sed cum plantator et rigator officium sui gesserit muneris, caetera illi qui dat incrementum, relinquit: ille quippe etiam ipsum plantatorem rigatoremque formavit.
2. Secundum interiorem igitur hominem percipe verba intellectus. Ipse enim renovatur de die in diem, etiam cum exterior iste corrumpitur (II Cor. IV, 16), sive castigatione abstinentiae, sive aliqua morbida valetudine, sive quolibet casu, vel certe, quod necesse est etiam iis qui sano corpore diu vivunt, ipso aetatis accessu. Erige itaque spiritum mentis tuae, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 10); ubi per fidem in te habitat Christus (Eph. III, 17); ubi non est Judaeus et Graecus, servus et liber, masculus et femina (Galat. III, 28); ubi non morieris, cum solvi corpore coeperis, quia nec ibi marcuisti, cum sis annis gravis. Hoc interiore tuo erecta intende, et vide quae loquor. Nolo auctoritatem meam sequaris, ut ideo putes tibi aliquid necesse esse credere, quoniam a me dicitur: sed aut Scripturis canonicis credas, si quid nondum quam verum sit vides, aut interius demonstranti veritati, ut hoc plane videas.
3. Exempli gratia dicam aliquid quo ad haec certius praestruaris, et inde potissimum unde nobis in hoc ipso opere propositus est disputandi labor. Credimus videri Deum, non quia videmus vel per oculos corporis sicut videmus hunc solem, vel mentis obtutu sicut se quisque interius videt viventem, videt volentem, videt quaerentem, videt scientem, videt nescientem. Tu itaque lectis ipsa his litteris, solem quidem te vidisse recolis per oculos corporis, potes etiam statim videre, si est id temporis, et eo loci es ubi ex ea parte coelum oculis tuis usque ad solem contuendum patet. Ad illa vero videnda quae mente conspici dixi, id est quod vivas, quod videre Deum velis, quod id requiras, quod te vivere et velle et quaerere scias, quomodo autem Deus videatur nescias; ad haec, inquam, omnia videnda non oculos corporis adhibes, nec intervallum loci per quod intendatur obtutus, ut ad ea cernenda perveniat, sentis aut quaeris: sic vides vitam tuam, voluntatem, inquisitionem, scientiam, ignorantiam, quia nec ipsa est contemnenda visio, videre quod nescias. Sic, inquam, vides haec omnia, ut in te videas, 0598 apud te habeas, ac sine ullis figurarum lineamentis colorumque nitoribus, tanto clarius et certius, quanto simplicius interiusque conspicias. Cum igitur nec corporis oculis, sicut corpora sive coelestia, sive terrestria, nec mentis aspectu, sicut ea sunt, quorum nonnulla commemoravi, quae apud temetipsam certissime intueris, nunc videamus Deum; cur credimus eum videri, nisi quia Scripturae accommodamus fidem, ubi legitur, Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et si qua alia in hanc sententiam eadem divina auctoritate conscripta sunt, cui non credere nefas ducimus; credere autem pietatis esse minime dubitamus?
4. Hanc itaque distinctionem tene, ut si quid te admonuero, disserendo, quod ita videas oculis carnis, vel ullo alio sensu ejus sentias, seu te sensisse recolas sicut sentiuntur colores, fragores, odores, sapores, fervores, et si quid aliud per corpus cernendo, audiendo, olfaciendo, gustando, tangendo sentiamus; aut ita videas mentis intuitu, ut vides vitam, voluntatem, cogitationem, memoriam, intelligentiam, scientiam, fidem tuam, et quidquid aliud mente conspicis, atque ita esse non tantum credendo, sed plane vivendo non dubitas; hoc me judices ostendisse. Quod autem non sic ostendero, ut aut corporis, aut animi sensu visum perceptumque teneatur, et tamen dixero aliquid quod aut verum quidem, aut falsum esse necesse sit, sed nullo illorum duûm genere videatur; restat ut tantummodo credatur vel non credatur. Sed si divinarum Scripturarum, earum scilicet quae canonicae in Ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione credendum est. Aliis vero testibus vel testimoniis, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere vel non credere liceat, quantum ea momenti ad faciendum fidem vel habere vel non habere perpenderis.
5. Si enim ea quae non vidimus, hoc est, in praesenti apparentia non sensimus vel mente vel corpore, neque de Scripturis sanctis vel legendo vel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus; unde sciremus esse civitates ubi nunquam fuimus; vel a Romulo conditam Romam, vel, ut de propioribus loquar, Constantinopolim a Constantino?, unde postremo sciremus quinam parentes nos procreavissent, quibus patribus, avis, majoribus geniti essemus? Talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea vel ullo sensu praesentia, sicut solem, sicut nostri animi voluntatem, vel canonicorum eloquiorum auctoritate, sicut Adam fuisse primum hominem, aut Christum in carne natum passumque resurrexisse didicimus; sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc duntaxat rerum genere minime dubitandum esse putavimus. In quibus si alicubi fallimur, credendo vel ita esse quod non ita est, vel non ita esse quod ita est, nihil periculi esse judicamus, si non sit contra illam fidem qua pietas informatur. Haec praelocutio mea nondum propositam discutit quaestionem, sed te atque 0599 alios qui ista lecturi sunt, praestruit quales seu meorum seu quorumlibet scriptorum judices esse debeatis; ne vel scire vos opinemini quod nescitis, vel temere credatis quod neque corporis sensibus aut animi contuitu in ejusdem rei quae cognoscenda est, evidentia percepistis, neque canonicarum Scripturarum auctoritate, etiamsi non adfuit sensibus vel animi vel corporis vestri, tamen credendum esse didicistis.
CAP. PRIMUM.
6. Jamne ergo venimus ad causam? an adhuc lecturus instruendus est? Nonnulli enim putant ipsum quod dicimus credere, cum res vera creditur, hoc solum esse mente contueri. Quod si ita est, fallitur ista nostra superior praelocutio, in qua distinximus aliud esse aliquid sentire per corpus, sicut in coelo solem, et in terra montem, arborem, corpusve quodlibet; et aliud mentis intuitu rem nihilominus evidentem, sicut nostra voluntas a nobismetipsis intus aspicitur cum aliquid volumus, vel cogitatio cum cogitamus, vel memoria dum recordamur, vel tale aliquid in animo sine corpore: aliud autem credere quod in corporis mentisve conspectu nec adest nec adfuisse recolitur; sicut sine parentibus creatum Adam, et natum ex Virgine passumque resurrexisse Christum. Haec enim etiam corporaliter facta sunt, et videri per corpus, si tunc adessemus, utique potuerunt: nunc autem non adsunt, sicut adest ista lux quae oculis cernitur, aut voluntas qua nunc aliquid volumus, quae mente conspicitur. Sed quia haec distinctio falsa non est, profecto illa praestructio minus habebat, quod inter credere, et aliquid praesens mente conspicere, ne omnino unum atque idem putaretur, parum clara fuerat elocutione discretum.
CAPUT II.
7. Quid ergo dicimus? Num satis est ut inter videre et credere hoc distare dicamus, quia praesentia videntur, creduntur absentia? Plane forsitan satis est, si praesentia illa hoc loco intelligamus dicta, quae praesto sunt sensibus sive animi sive corporis, unde etiam ducto vocabulo praesentia nominantur. Sic enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam voluntatem plane video, quia praesto est animi sensibus, atque intus mihi praesens est. Si quis vero mihi indicet voluntatem suam, cujus os et vox mihi praesens est; tamen quia ipsa voluntas quam mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei, credo, non video: aut si eum mentiri existimo, non credo, etsi forte, ut dicit, ita sit. Creduntur ergo illa quae absunt a sensibus nostris, si videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur. Videntur autem quae praesto sunt, unde et praesentia nominantur vel animi vel corporis sensibus. Nam cum sint quinque corporis sensus, cernendi, audiendi, olfaciendi, gustandi, tangendi; visus quidem in eis praecipue oculis attributus est, verumtamen hoc verbo utimur et in caeteris. Non enim tantum dicimus, Vide quid luceat; sed etiam, Vide quid sonet, Vide quid oleat, Vide quid sapiat, Vide quid caleat. Nec quia dixi ea credi quae absunt a sensibus nostris, sic accipiatur ut inter illa deputentur quae aliquando vidimus, et nos vidisse retinemus certique sumus, quamvis tunc non praesto sint cum recoluntur a nobis. 0600 Neque enim inter credita, sed inter visa deputantur; et ideo nota sunt, non quia fidem habuimus aliis testibus, sed quia nos vidisse sine dubio recordamur et scimus.
CAPUT III.
8. Constat igitur nostra scientia ex visis rebus et creditis: sed in iis quae vidimus vel videmus, nos ipsi testes sumus; in his autem quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem, cum earum rerum quas nec vidisse nos recolimus, nec videmus, dantur signa vel in vocibus, vel in litteris, vel in quibusque documentis, quibus visis non visa credantur. Non autem immerito scire nos dicimus non solum ea quae vidimus aut videmus, verum et illa quae idoneis ad quamque rem commoti testimoniis vel testibus credimus. Porro si scire non incongruenter dicimur etiam illud quod certissimum credimus, hinc factum est ut etiam recte credita, etsi non adsint sensibus nostris, videre mente dicamur. Scientia quippe menti tribuitur; sive per corporis sensus, sive per ipsum animum aliquid perceptum cognitumque retineat: et fides ipsa mente utique videtur, quamvis hoc fide credatur quod non videtur. Unde et apostolus Petrus dicit, In quem modo non videntes creditis (I Pet. I, 8): et ipse Dominus, Beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29).
9. Cum itaque dicitur homini, Crede Christum resurrexisse a mortuis; si credit, attende quid videat, attende quid credat, et utrumque discerne. Videt hominem cujus audit vocem; et ipsa vox in visis corporalibus deputatur, secundum ea quae supra diximus. Haec duo sunt, testis, et testimonium: quorum ad oculos unum, ad aures alterum pertinet. Sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum auctoritas confirmat, divinarum scilicet Scripturarum, vel quorumlibet aliorum, quibus est motus ad fidem. Scripturae ad visa pertinent corporis oculorum, si eas legit; vel aurium, si audivit. Videt autem animo quidquid figuris litterarum sonisve significari intellexit. Videt ipsam fidem suam, qua se credere sine cunctatione respondet. Videt cogitationem, qua cogitat quid ei possit prodesse quod credit. Videt voluntatem, qua accessit ad suscipiendam religionem. Videt etiam ipsius resurrectionis quamdam imaginem in animo suo factam, sine qua intelligi non potest quidquid factum corporaliter dicitur, sive credatur, sive non credatur.
CAPUT IV.
Sed, ut puto, distinguis quomodo videat fidem suam qua credit, et quomodo videat illam resurrectionis imaginem in animo suo factam, quam, si hoc audit, videt etiam qui non credit.
10. Haec ergo omnia videt, partim corpore, partim mente. Voluntatem vero ejus a quo audit ut credat, et ipsam Christi resurrectionem non videt, sed credit; et tamen eam videre dicitur quodam mentis obtutu, magis secundum testimoniorum fidem, quam rerum praesentia creditarum. Illa enim quae videt, adsunt sensibus vel animi vel corporis; quae autem credit, absunt a sensibus et animi et corporis. Quamvis voluntas ejus a quo audit ut credat, non sit praeterita, sed maneat in loquente: quam in seipso idem ipse qui loquitur videt; ille vero qui audit, non eam videt 0601 sed credit. Resurrectio autem Christi praeterita est, quam nec illi viderunt homines qui tunc fuerunt. Nam qui viderunt viventem Christum quem viderant morientem, ipsam tamen resurrectionem cum fieret non viderunt, sed eam certissime crediderunt, videndo et tangendo vivum quem noverant mortuum. Nos totum credimus, et quod resurrexerit, et quod ab hominibus tunc visus et contrectatus sit, et quod nunc vivat in coelis, nec jam moriatur, et mors illi ultra non dominetur. Res autem ipsa nec corporis nostri sensibus adest, sicut adest hoc coelum et terra, nec nostrae mentis obtutibus, sicut adest fides ipsa qua hoc credimus.
11. Sed jam satis, ut puto, ista mea praelocutione recognovisti quid sit videre vel mente vel corpore, et quid ab eis distet credere. Quod quidem fit mente, et videtur mente; quoniam menti nostrae fides nostra conspicua est. Sed tamen quod eadem fide creditur, abest et ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus in quo Christus resurrexit; et ab aspectu mentis alterius, sicut abest ab aspectu mentis meae fides tua, quamvis eam esse in te credam, cum eam non videam corpore, quod nec tu potes; nec mente, quod tu potes, sicut ego meam, quam tu non potes. Nemo enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11), donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis (Id. IV, 5), ut eas non solum quisque suas videat, sed et aliorum. Secundum hoc enim dixit Apostolus neminem scire quid agatur in homine, nisi spiritum hominis qui in ipso est secundum quod videmus in nobis: nam secundum id quod credimus nec videmus, et multos fideles esse novimus, et multis noti sumus.
CAPUT V.
12. Si ergo jam ista distincta sunt, veniamus ad causam. Scimus posse Deum videri, quoniam scriptum est: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). An forte non debui dicere, Scimus; sed. Credimus: quoniam Deum nec corpore aliquando vidimus, sicut hanc lucem; nec mente, sicut ipsam in nobis, qua id credimus, fidem; sed tantum quia scriptum est in ea Scriptura cujus fideles sumus, quod verum sit minime dubitamus? Apostolus tamen Joannes cum tale aliquid diceret, Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): ecce scire se dixit quod nondum factum fuerat, nec videndo, sed credendo cognoverat. Recte itaque diximus, Scimus Deum posse videri; quamvis eum non viderimus, sed divinae auctoritati quae sanctis Libris continetur, crediderimus.
13. Quid ergo est quod eadem dicit auctoritas, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18, et I Joan. IV, 12)? An fortasse respondetur quod illa testimonia de videndo Deo sunt, non de viso? Ipsi enim Deum videbunt, dictum est; non, Viderunt: et non, Vidimus; sed, videbimus eum sicuti est. Proinde his sententiis non est contrarium, Deum nemo vidit unquam. Videbunt enim quem non viderunt, qui mundo corde filii Dei esse voluerint. 0602 Quid est ergo, Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30)? An et hoc non est contrarium illi quod dictum est, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18)? Et illud quod de Moyse scriptum est, quia loquebatur cum Deo facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum (Exod. XXXIII, 11); et illud quod propheta Isaias de seipso loquens ait, Vidi Dominum sabaoth sedentem in throno (Isai. VI, 1): et si qua alia solent similia testimonia ex eadem auctoritate proferri, quomodo non sunt contraria sententiae qua dictum est, Deum nemo vidit unquam? Quanquam et ipsum Evangelium potest putari sibi esse contrarium. Quomodo enim verum est, quod in eo dicitur, Qui me vidit, viditet Patrem (Joan. XIV, 9), si Deum nemo vidit unquam? quomodo verum est, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. XVIII, 10), si Deum nemo vidit unquam?
14. Qua igitur regula intelligentiae ista veluti contraria et repugnantia, non esse contraria nec repugnare probabimus? Neque enim fieri ullo modo potest ut haec Scripturarum auctoritas aliqua ex parte mentiatur. Si dicimus in eo quod scriptum est, Deum nemo vidit unquam, homines tantummodo intelligendos, sicut etiam illud dictum est, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11); nemo utique, sed hominum: neque enim hoc de Deo accipi potest, cum de Christo scriptum sit non opus fuisse ut quisquam illi testimonium perhiberet de homine. quoniam ipse sciebat quid esset in homine (Joan. II, 25). Nam hoc Apostolus planius explicans, Quem nemo, inquit, hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Si ergo ita dictum est, Deum nemo vidit unquam, ac si diceretur, Nemo hominum; hactenus illa quaestio soluta videbitur, ut non sit huic sententiae contrarium quod Dominus ait, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei: ut scilicet Angelos Deum videre credamus, quem nemo vidit unquam, sed hominum. Quomodo ergo Deum vidit Abraham (Gen. XVIII, 1), Isaac (Id. XXVI, 2), Jacob (Id. XXXII, 30). Job (Job XXXVIII, 1), Moyses (Exod. XXXIII, 11), Michaeas (III Reg. XXII, 19), Isaias (Isai. VI, 1), et si qui alii sunt, de quibus veracissima Scriptura testatur quod Deum viderint, si Deum nemo unquam hominum vidit nec videre potest?
15. Quanquam nonnulli volentes etiam probare impios visuros Deum, a diabolo quoque ipso Deum visum putant; sic accipientes quod scriptum est in libro Job, venisse cum Angelis et diabolum in conspectum Dei (Job I, 6, et II, 1): ut jam et illud veniat in quaestionem, quomodo dictum sit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et illud, Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14). Multum enim miror, si eo usque progrediuntur qui existimant impios visuros Deum, et a diabolo visum Deum, ut eos et mundo corde esse, et pacem et sanctificationem 0603 cum omnibus assectari asseverent.
16. Nam quod Dominus ait, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9), potest paulo attentius consideratum non videri esse contrarium ei quod dixit, Deum nemo vidit unquam (Id. I, 18). Neque enim dixit, Quia vidistis me, vidistis et Patrem; sed dicendo, Qui me vidit, vidit et Patrem, ostendere voluit unitatem substantiae Patris et Filii, ne in aliquo inter se putarentur esse dissimiles: ac per hoc quoniam vere dictum est, Qui me vidit, vidit et Patrem; profecto quoniam Deum nemo hominum vidit unquam, nec Patrem quisquam putandus est vidisse, nec Filium secundum quod Deus est et Filius, et cum Patre unus Deus. Nam secundum id quod homo est, utique in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38, et Joan. I, 14).
CAPUT VI.
17. Sed magna quaestio est, quomodo non sit contrarium quia tot antiqui viderunt Deum, si Deum nemo unquam vidit, quem nemo hominum vidit, nec videre potest? Vides quam difficilem mihi proposueris quaestionem, unde me aliquid prolixe copioseque scribere voluisti ex occasione brevis epistolae meae, quae tibi visa est diligentius et uberius explicanda. Visne ergo attendere quae apud alios interim comperi divinarum Scripturarum egregios tractatores, quid de visione Dei senserint, ne forte sufficiant desiderio tuo, quamvis ea forsitan noveris? Pauca ergo ista attende, si placet. Cum Evangelium exponens beatus Ambrosius, Mediolanensis episcopus, venisset ad eum locum ubi Angelus apparuit in templo Zachariae sacerdoti, ex hac occasione, vide quanta et qualia de Dei etiam visione disseruit.
18. Non immerito, inquit, Angelus videtur in templo; quia veri sacerdotis jam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium parabatur, in quo Angeli ministrarent. Et bene apparuisse dicitur ei qui eum repente conspexit. Hoc specialiter, aut de Angelis, aut de Deo Scriptura divina tenere consuevit, ut quod non potest praevideri, apparere dicatur. Sic enim habes: «Apparuit Deus Abrahae ad ilicem Mambre» (Gen. XVIII, 1). Nam quia ante non praesentitur, sed repentino videtur aspectu, apparere memoratur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is in cujus voluntate situm est videri, et cujus naturae est non videri, voluntatis videri. Nam si non vult, non videtur; si vult, videtur. Apparuit enim Deus Abrahae, quia voluit; aliis, quia noluit, non apparuit. Visum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri coelum : visus est etiam Jesus stans ad dexteram Dei (Act. VII, 55), et non visus est a populo. Vidit Isaias Deum sabaoth (Isai. VI, 1); sed alius videre non potuit, quia cui placuit apparuit. Et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis coelestibus Virtutibus et Potestatibus legerimus quia «Deum nemo vidit unquam?» et addit quod ultra coelestes est Potestates, «Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit.» Aut acquiescatur igitur necesse est, si Deum Patrem nemo vidit unquam, Filium visum esse in Veteri Testamento; et desinant haeretici ex Virgine ei principium dare, qui 0604antequam nasceretur ex Virgine videbatur. Aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio, ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura Sormaverit; quoniam Spiritum quoque visum accepimus in columba (Matth. III, 16). Et ideo «Deum nemo vidit unquam,» quia eam quae in Deohabitat, plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit: «Vidit» enim, ad utrumque referendum est. Denique cum additur, «Unigenitus Filius ipse narravit,» mentium magis quam oculorum visio declaratur. Species enim videtur; virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur. Sed quid de Trinitate dicam? Seraphim quando voluit, apparuit: et vocem ejus Isaias solus audivit. Apparuit angelus, et nunc praesto est, sed non videtur. Neque enim in potestate nostra est videre, sed in potestate illius apparere. Tamen etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus. Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus. Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sint mundo: et ideo «beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt» (Matth. V, 8). Quantos beatos jam numeraverat, et tamen videndi his Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre. Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur. Denique nec Apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait, «Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis» (Joan. XIV, 9)! Qui enim cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. Nos enim jam secundum carnem non novimus Christum (II Cor. V, 16), sed secundum spiritum. Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur (Eph. III, 18, 19) ut videri possit a nobis (Ambrosius, super Luc. lib 1, c. I, 11).
CAPUT VII.
19. Si haec verba intelligis, quid restat quod a me amplius requiratur, cum jam illa quae difficilis videbatur, soluta sit quaestio? Discretum est quippe quomodo dictum sit, Deum nemo vidit unquam, et quomodo Deum justi antiqui viderint. Sed illud propterea dictum est, quoniam Deus natura invisibilis est. Illi autem ideo viderunt, quicumque Deum viderunt, quia cui voluerit, sicut voluerit, apparet ea specie quam voluntas elegerit, etiam latente natura. Nam si, quando patres Deum viderunt, ipsa illis natura ejus apparuit, quamvis si noluisset utique 0605 non apparuisset: quomodo Deum nemo vidit unquam, cum eo volente ipsa ejus a tot patribus natura conspecta sit? Quod si dicitur Filius a patribus visus, ut de Deo Patre accipiatur dictum, quod eum nemo unquam viderit; non quidem amisit occasionem Ambrosius, ut hinc quosdam haereticos redargueret, id est Photinianos, qui principium Filio Dei ex utero Virginis tribuunt, nec volunt credere quod et antea fuerit. Sed quia videbat alios, id est Arianos, perniciosius insidiantes, quorum procul dubio error adstruitur, si Patris natura invisibilis, Filii vero visibilis creditur; utriusque unam pariterque invisibilem asseruit esse naturam, adjungens etiam Spiritus sancti. Quod breviter quidem, sed admirabiliter intimavit, ubi secutus ait: Aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio, ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura formaverit. Potuit dicere, Non natura monstraverit; sed maluit dicere, formaverit, ne ipsam speciem in qua Deus elegit apparere, de sua natura formare putaretur, et ex hoc utique convinceretur convertibilis esse mutabilisque substantiae: quod ipse Deus a fide piorum misericors et benignus averterit!
CAPUT VIII.
20. Invisibilis est igitur natura Deus, non tantum Pater, sed et ipsa Trinitas, unus Deus. Et quia non tantum invisibilis, verum etiam incommutabilis; sic apparet quibus voluerit, in qua voluerit specie, ut apud eum integra maneat ejus invisibilis incommutabilisque natura. Desiderium autem veraciter piorum, quo videre Deum cupiunt, et inhianter ardescunt, non, opinor, in eam speciem contuendam flagrat, qua ut vult apparet, quod ipse non est; sed in eam substantiam, qua ipse est quod est. Hujus enim desiderii sui flammam sanctus Moyses, fidelis famulus ejus ostendit, ubi ait Deo, cum quo ut amicus facie ad faciem loquebatur: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13, sec. LXX). Quid ergo? ille non erat ipse? Si non esset ipse, non ei diceret, ostende mihi temetipsum; sed, Ostende mihi Deum: et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret, ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie qua apparere voluerat; non autem ipse apparebat in natura propria, quam Moyses videre cupiebat. Ea quippe promittitur sanctis in alia vita. Unde quod responsum est Moysi verum est, quia nemo potest faciem Dei videre, et vivere; id est, nemo potest eum in hac vita videre vivens sicuti est. Nam multi viderunt; sed quod voluntas elegit, non quod natura formavit. Et illud quod Joannes ait, si recte intelligitur, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): non sicut eum homines viderunt, quando voluit, in specie qua voluit, non in natura, qua in semetipso, etiam cum videretur, latuit; sed sicuti est, quod ab eo petebatur, cum ei diceretur, ostende mihi temetipsum, ab eo qui cum illo facie ad faciem loquebatur.
0606 21. Non quia Dei plenitudinem quisquam, non solum oculis corporis, sed vel ipsa mente aliquando comprehendit.
CAPUT IX.
Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere. Quandoquidem id videtur, quod praesens utcumque sentitur: totum autem comprehenditur videndo, quod ita videtur ut nihil ejus lateat videntem, aut cujus fines circumspici possunt; sicut te nihil latet praesentis voluntatis tuae, circumspicere autem potes fines annuli tui. Exempli gratia duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet: visus enim, sicut ille ait, ad utrumque referendus est, id est et ad oculos et ad mentem.
22. Porro si propterea Deum nemo vidit unquam, quia, sicut ait disputator cujus verba consideramus, Plenitudinem divinitatis ejus nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit; «vidit» enim, ad utrumque referendum est: restat inquirere quomodo Angeli Deum videant, propter illud quod ex Evangelio commemoravi, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. XVIII, 10). Si enim et ipsis non sicuti est, sed latente sua natura, in specie qua voluerit apparet; magis magisque requirendum est quomodo eum nos videbimus sicuti est, et sicut Moyses desideravit, cum peteret ut Deus, qui in conspectu ejus erat, ostenderet illi semetipsum. Hoc enim nobis summum praemium in resurrectione promittitur, quod erimus aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36): ac per hoc si nec ipsi eum vident sicuti est, quomodo nos ita visuri sumus, cum eis aequales in resurrectione facti fuerimus? Sed vide quid consequenter dicat noster Ambrosius: Denique, inquit, cum additur, «Unigenitus Filius ipse narravit;» mentium magis quam oculorum visio declaratur. Species enim videtur; virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur. Qui paulo ante dixerat visionem ad utrumque referendam, nunc eam non menti, sed oculis dedit: non, ut opinor, negligenter sua verba respiciens; sed quia usitatius in loquendo solemus oculis attribuere visionem, sicut speciem corpori. Nam et hic mos loquendi crebrius usurpatur in rebus quae locis continentur, varianturque coloribus. Sed si nulla species esset mente contuenda, non diceretur ille speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Neque enim hoc secundum carnem dictum est, et non secundum speciem spiritualem. Dicitur ergo et species pertinens ad mentis obtutum; sed quia usitatius in corporibus dicitur, vel in similitudinibus corporum, ideo dixit: Species videtur; virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur. Proinde narrante Unigenito, qui est in sinu Patris, narratione ineffabili, creatura rationalis munda et sancta impletur visione Dei ineffabili, quam tunc consequemur cum aequales Angelis facti fuerimus. Quia sicut videntur ista visibilia, corporis sensibus nota, Deum nemo vidit unquam: quoniam si aliquando eo modo visus est, non, sicut ista, natura videtur, sed voluntate visus est; specie qua voluit apparens, latente natura atque in se incommutabiliter permanente. Eo autem 0607 modo quo videtur sicuti est, nunc fortasse videtur a quibusdam Angelis: a nobis autem tunc ita videbitur, cum eis facti fuerimus aequales.
CAPUT X.
23. Deinde cum addidisset quia nec Potestates coelorum, sicut Seraphim, nisi cum volunt et quemadmodum volunt videntur, ut hinc etiam conjiceretur quanta sit invisibilitas Trinitatis, Tamen, inquit, etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus. Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus. His itaque verbis quia non sua docet, sed Evangelium exponit, non hoc voluit intelligi quod quidam eorum videbunt Deum, quidam vero non videbunt, quibus credentibus dedit potestatem filios Dei fieri; cum ad eos omnes pertineat quod dictum est, Videbimus eum sicuti est: sed dicendo, nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus, de hoc saeculo se loqui significavit, ubi quibusdam Deus, licet non in sua natura, sed in qua voluit specie, dignatus est apparere, sicut Abrahae, sicut Isaiae, aliisque similibus; caeteris vero innumerabilibus, quamvis ad suum populum et haereditatem aeternam pertinentibus, nulla vel tali specie se demonstrat. In futuro autem saeculo, qui regnum accepturi sunt quod eis ab initio praeparatum est, omnes eum corde mundo videbunt; nec in illo regno nisi tales erunt.
CAPUT XI.
24. Attende itaque quid adjungat, jam de illo saeculo dicere incipiens: Et quid mirum, inquit, si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui mundo sint corde: et ideo «beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt.» Qantos beatos jam numeraverat, et tamen his videndi Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre. Cernis quam circumspecte loquatur jam de iis qui in futuro saeculo videbunt Deum: neque enim omnes, sed qui digni sunt. Resurgent enim et digni et indigni regno illo ubi videbitur Deus: quoniam omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus et procedent; sed cum magna differentia: nam qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Hic judicium poenam aeternam significat: sicut etiam illud dictum est, Qui non credit, jam judicatus est (Id. III, 18).
25. Quod ergo ait sanctus Ambrosius, neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre, quid aliud intelligi voluit, nisi quia is qui mundando cordi curam tantae rei dignam non vult impendere, non vult Deum videre? Vide proinde quid adjungat: Nec in loco, inquit, Deus videtur, sed mundo corde. Quid evidentius, quid expressius dici potuit? Ab hac igitur visione diabolus et angeli ejus, et omnes cum eis impii, sine ulla nebula dubitationis exclusi sunt; quoniam mundo corde non sunt: ac per hoc quod scriptum est in libro Job, venisse Angelos in conspectum Dei, et venisse cum eis diabolum 0608 (Job. I, 6, et II, 1), non ideo diabolus Deum vidisse credendus est. Ipsi enim dicti sunt venisse in conspectum Dei, non Deus in conspectum eorum. Veniunt autem in conspectum nostrum quae videmus, non a quibus videmur. Venerunt ergo, sicut in multis codicibus legitur, ut assisterent coram Deo, non ut coram ipsis Deus. Nec est opus hoc loco immorari, ut pro viribus nostris conemur ostendere quomodo et hoc temporaliter fiat, cum in Dei conspectu sint omnia semper.
26. Nunc enim quaeritur quomodo videatur Deus; non ea specie qua et in isto saeculo quibusdam voluit apparere, quando non solum cum Abraham aliisque justis, verum etiam cum Cain fratricida locutus est (Gen. XVIII, 1, et IV, 6-15): sed quomodo videatur in illo regno, ubi eum videbunt filii ejus sicuti est. Tunc quippe satiabitur in bonis desiderium eorum: quo desiderio flagrabat Moyses, cui loqui ad Deum facie ad faciem non sufficiebat, et dicebat, Ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te (Exod. XXXIII, 13); tanquam diceret, quod in Psalmo ex eodem desiderio canitur, Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Quo desiderio ardebat et Philippus, et sic satiari cupiebat, dicens: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). De hac visione loquens ejus etiam ipse amator et desiderator Ambrosius: Non in loco, inquit, Deus videtur, sicut ad ilicem Mambre, sicut in monte Sina; sed mundo corde. Et sequitur, sciens quid desideret, et quid aestuet, et quid speret: Nec corporalibus, inquit, oculis Deus quaeritur, quibus se ostendit Abrahae, Isaac, Jacob, et aliis in hoc saeculo; nec circumscribitur visu, propter illud quod dictum est, Posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 23); nec tactu tenetur, sicut luctatus etiam est cum Jacob (Gen. XXXII, 24-30); nec auditur affatu, sicut non solum a tot sanctis, verum etiam a diabolo auditus est; nec sentitur incessu, sicut aliquando cum in paradiso deambularet ad vesperam (Id. III, 8).
27. Vides quemadmodum vir sanctus enitatur nostras mentes ab omnibus carnis sensibus sevocare, ut aptas faciat ad videndum Deum. Et tamen quid agit talis extrinsecus plantator et rigator, nisi intrinsecus operetur qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7)? Quis enim sine adjutorio Spiritus Dei cogitare valeat esse aliquid, magisque esse quam omnia quae per corpus sentiuntur, quod nec in loco videatur, nec quaerendum sit oculis, nec audiatur affatu, nec tactu teneatur, nec sentiatur incessu, et videatur tamen, sed mundo corde? Neque enim de hac vita ille loquebatur, cum hoc diceret; quandoquidem ab hoc saeculo, in quo Deus apparuit, non sicuti est, sed in specie qua voluit, quibus voluit, satis discrevit saeculi futuri vitam, discretione apertissima, ubi ait: Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde mundo sint: et ideo «beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt.» Hinc jam de illo saeculo dicere exorsus est, ubi Deum videbunt, non omnes qui resurgent, sed qui resurgent ad vitam aeternam: non indigni, de quibus dictum est, Tollatur impius, ne videat claritatem 0609Domini (Isai. XXVI, 10, sec. LXX); sed digni, de qualibus dixit ipse Dominus, cum praesens non videretur, Qui diligit me, mandata mea custodit; et, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21, 23): nec ii quibus dicetur, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus; sed ii quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis praeparatum est ab initio mundi. Illi quippe ibunt in ambustionem aeternam; justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 41, 34, 46). Et quae est vita aeterna, nisi quod ipsa Vita alibi dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3)? sed sic quomodo promisit ostensurum seipsum dilectoribus suis cum Patre unum Deum, non quomodo in hoc saeculo in corpore visus est a bonis et a malis.
28. Et in judicio enim futuro, quo sic venturus est quomodo visus est iens in coelum, hoc est in eadem forma filii hominis, eamdem formam videbunt, quibus dicturus est, Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 42) (quia et Judaei videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10); non illam Dei formam, in qua non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). In illa Dei forma tunc videbunt eum, qui videbunt eum sicuti est. Nec ideo videbunt, quia pauperes spiritu in hac vita fuerunt, quia mites, quia lugentes, quia esurientes et sitientes justitiam, quia misericordes, quia pacifici, quia persecutionem passi propter justitiam, quamvis et haec omnia iidem ipsi sint; sed quia mundo sunt corde. Ideo quippe inter illas beatitudines, cum omnia faciant qui cor mundum habent, non est tamen alicubi positum, Deum videbunt, nisi ubi dictum est, Beati mundo corde; quoniam mundo corde videbitur qui nec in loco videtur, nec oculis corporalibus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Deum enim nemo vidit unquam, vel in hac vita, sicut ipse est, vel etiam in Angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur; quia unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit. Unde non ad oculorum corporalium, sed ad mentium visionem dictum est pertinere quod narrat.
CAPUT XII.
29. Sed rursus ne desiderium nostrum a corporis sensu ad alium corporis sensum migraret, hoc est ad aures ab oculis; ideo cum dixisset, Nec corporalibus Deus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur; addidit etiam, nec auditur affatu: ut, si possumus, unigenitum Filium, qui est in sinu Patris, sic intelligamus narrantem, quomodo et Verbum est, non sonus auribus instrepens, sed imago mentibus innotescens, ut illic interna et ineffabili luce clarescat quod dictum est, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); quod hic Philippo dicebatur, quando videbat, et non videbat. Sequitur enim hujus visionis eximius concupitor Ambrosius, dicens: Et cum absens putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur. Non dixit, Cum absens est; sed, cum absens 0610putatur: nusquam enim absens est qui coelum et terram implet; nec spatiis includitur parvis, magnisve diffunditur, sed ubique totus est, et nullo continetur loco. Hoc qui excedente mente intelligit, videt Deum, et cum absens putatur. Qui autem hoc non potest, oret et agat ut posse mereatur; nec ad hominem disputatorem pulset, ut quod non legit legat, sed ad Deum Salvatorem, ut quod non valet valeat. Unde autem dixerit, et cum praesens est non videtur, consequenter aperuit, dicens: Denique nec Apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait, «Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis!» Ecce quomodo Deus praesens erat et non videbatur.
30. Sed quare non ausus est dicere, Denique nec Apostoli Christum videbant, sed ait, nec Apostoli omnes, tanquam aliqui tunc viderent ea visione in qua ipse et Pater unum sunt? An forte illud attendit quod cum Petrus dixisset, Tu es Christus Filius Dei vivi; responsum accepit, Beatus es Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est? quamvis illa revelatio utrum per fidem tantae rei creditae, an per visionem conspectae facta in ejus mente fuerit, non mihi videatur elucere; cum et ipse Petrus tam parvulum se adhuc illi ostenderit, ut timeret ne amitteret morientem, quem Filium Dei vivi, hoc est vitae fontem fuerat paulo ante confessus (Matth. XVI, 16, 17, 21, 22).
CAPUT XIII.
31. Deinde potest movere quomodo jam ipsa Dei substantia videri potuerit a quibusdam in hac vita positis, propter illud quod dictum est ad Moysen, Nemo potest faciem meam videre, et vivere (Exod. XXXIII, 20): nisi quia potest humana mens divinitus rapi ex hac vita ad angelicam vitam, antequam per istam communem mortem carne solvatur. Sic enim raptus est qui audivit illic ineffabilia verba quae non licet homini loqui: ubi usque adeo facta est ab hujus vitae sensibus quaedam intentionis aversio, ut sive in corpore, sive extra corpus fuerit, id est, utrum, sicut solet in vehementiori ecstasi, mens ab hac vita in illam vitam fuerit alienata, manente corporis vinculo, an omnino resolutio facta fuerit, qualis in plena morte contingit, nescire se diceret (II Cor. XII, 2-4). Ita fit ut et illud verum sit, quod dictum est, Nemo potest faciem meam videre, et vivere; quia necesse est abstrahi ab hac vita mentem, quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur; et non sit incredibile quibusdam sanctis nondum ita defunctis, ut sepelienda cadavera remanerent, etiam istam excellentiam revelationis fuisse concessam. Quod existimo cogitasse illum qui noluit dicere, Nec Apostoli Christum videbant; sed ait, nec Apostoli omnes Christum videbant: credens quibusdam eorum divinitatis quoque ipsius visionem de qua loquebatur, etiam tunc potuisse donari; certe propter beatum Paulum, quia et ipse quamvis novissimus, utique apostolus erat, qui de sua illa ineffabili revelatione non tacuit.
32. Quanquam et illi fidelissimo antiquo famulo Dei Moysi, mirum nisi in hac terra laboraturo, populumque illum adhuc recturo, concessum est quod petivit, 0611 ut claritatem Domini videret, qui dixerat: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste. Accepit enim in praesentia congruum responsum, quod faciem Dei videre non posset, quam nemo videret, et viveret; hoc modo significante Deo alterius potioris vitae illam esse visionem. Deinde in verbis Dei, futurae Christi Ecclesiae mysterium figuratum est. Gestavit quippe Moyses typum populi Judaeorum, in Christum passum postea credituri; ideo dictum est illi, Cum transiero, posteriora mea videbis: et caetera quae ibi dicuntur, mirabili sacramento praenuntiant Ecclesiam post futuram, unde modo longum est disputare. Quod autem dicere institueram, desiderio ejus etiam illud quod petierat, fuisse concessum, in libro Numerorum postea demonstratum est; ubi Dominus arguit contumaciam sororis ipsius, et dicit aliis Prophetis in visione se apparere et in somno, Moysi autem per speciem, non per aenigmata: ubi etiam addidit dicens: Et gloriam Domini vidit (Num. XII, 6-8). Quid ergo est quod eum sic fecit exceptum, nisi forte quia illa contemplatione dignum etiam tunc habuit populi sui talem rectorem, et ministrum in tota domo sua fidelem, ut quemadmodum concupiverat, videret Deum sicuti est; quae contemplatio cunctis filiis in fine promittitur?
CAPUT XIV.
33. Ista credo considerans vir ille sanctus cujus verba tractamus, nec Apostoli, inquit, omnes Christum videbant, quoniam forte aliqui eorum etiam ipso tempore viderant, secundum ista quae dixi. Ut autem probaret quod dixit, quia non omnes videbant, continuo subjecit: Et ideo ait, «Tanto tempore vobiscum sum et adhuc me non cognovistis» Deinde subjungens a qualibus Deus videatur illa contemplatione sicuti est: Qui enim cognovit, inquit, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem.
34. Ego haec verba apostoli Pauli sic intelligere soleo: in latitudine, bona opera charitatis; in longitudine, perseverantiam usque in finem; in altitudine, spem coelestium praemiorum; in profundo, inscrutabilia judicia Dei, unde ista gratia in homines venit: et hunc intellectum coaptare etiam sacramento crucis; ut in latitudine accipiatur transversum lignum quo extenduntur manus, propter operum significationem; in longitudine, ab ipso usque in terram, ubi totum corpus crucifixum stare videtur, quod significat persistere, hoc est longanimiter permanere; in altitudine, ab ipso transverso ligno sursum versus quod ad caput eminet, propter exspectationem supernorum, ne illa bona opera atque in eis perseverantia, propter beneficia Dei terrena atque temporalia, facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sempiternum sperat fides, quae per dilectionem operatur; in profundo autem, pars illa ligni quae in terrae abdito defixa latet, sed inde consurgit omne illud quod eminet, sicut ex occulta Dei voluntate vocatur homo ad participationem 0612 tantae gratiae, alius sic, alius autem sic: supereminentem vero scientiae charitatem Christi, eam profecto ubi illa est pax quae praecellit omnem intellectum . Sed sive hoc in illis apostolicis verbis etiam ille senserit evangelicus disputator, sive aliud aliquid fortasse congruentius; vides tamen etiam hoc, ni fallor, a regula fidei non abhorrere.
35. Unde autem nunc agimus propter contuitum spiritualem, cum dixisset, Qui cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem; ne alicui tardissimo de corporali visione dicere videretur, Nos enim, inquit, jam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum. Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus. Quod ait hoc loco, novimus, secundum fidem dixit, quae nunc est; non secundum contemplationem, quae tunc erit: quia et illud novimus quidquid fide non ficta, etiamsi nondum per speciem contuendo, jam tamen inconcus e credendo retinemus. Denique cum dixisset, jam non se secundum carnem Christum nosse, sicut Apostolus ait; et addidisset testimonium de propheta, Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, continuo subjecit: Qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a nobis. Certe manifestum est quod illam notitiam, ubi dixerat, novimus, ex fide posuit, ex qua modo justus vivit (Hebr. X, 38); non ex contemplatione, qua Deum videbimus sicuti est. Hanc enim sibi et nobis consequenter optavit, futuramque significavit, dicendo: Qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a nobis.
CAPUT XV.
36. Hanc plenitudinem Dei quidam in sermone Apostoli sic intellexerunt, ut putarent nos hoc futuros omnino quod Deus est. Haec enim verba, sicut recognoscis, Apostolus posuit ita loquens: Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 19). Quapropter, inquiunt, si aliquid minus quam Deus habebimus, et in aliquo minores erimus, quomodo implebimur in omnem plenitudinem Dei? sed quoniam implebimur, profecto erimus aequales. Aversaris istum utique et detestaris humanae mentis errorem, scio, et recte facis. Sed quomodo intelligenda sit ista plenitudo, qua dictum est implendos nos esse in omnem plenitudinem Dei, postea. si Deus voluerit, pro viribus quas dederit, disseremus.
37. Nunc autem quod mihi proposueras, et ad explicandum difficile videbatur, utrum explicatum sit, diligenter attende recolendo quae dicta sunt. Si enim quaeris utrum possit Deus videri; respondeo: potest. Si quaeris unde sciam; respondeo: quia in veracissima Scriptura legitur, Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt; et caetera talia. Si quaeris quomodo dictus sit invisibilis, si videri potest; respondeo invisibilem esse natura, videri autem cum vult, sicut vult: 0613 plurimis enim visus est, non sicuti est, sed quali specie illi placuit apparere. Si quaeris quomodo eum vidit vel Cain sceleratus, quando de suo scelere ab illo interrogatus et judicatus est (Genes. IV, 6); vel etiam ipse diabolus, quando venit cum Angelis, ut coram illo assisteret, si beati mundi cordes, quoniam ipsi Deum videbunt; respondeo non quidem esse consequens ut etiam videant Deum, qui voces ab eo factas aliquando audiunt; neque enim viderunt eum, qui audierunt quando dixit ad Filium, Et clarificavi, et clarificabo iterum (Joan. XII, 28): verumtamen non esse mirandum, si aliqui etiam non mundi corde vident Deum in specie quam voluntas ejus fecerit, latente invisibili et apud se incommutabili manente natura. Si quaeris utrum etiam sicuti est possit aliquando videri; respondeo, filiis hoc esse promissum, de quibus dictum est: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Si quaeris unde eum videbimus; respondeo: unde Angeli vident, quibus tunc erimus aequales. Sicut enim videntur ista quae visibilia nominantur, Deum nemo vidit unquam, nec videre potest, quoniam lucem habitat inaccessibilem, et est natura invisibilis sicut incorruptibilis: quae contextim posuit Apostolus dicens, Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili (I Tim. I, 17, et VI, 16); quia sicut nunc incorruptibilis, nec postea corruptibilis, ita non solum nunc, sed etiam semper invisibilis. Nec in loco enim videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Unigenitus autem Filius, qui est in sinu Patris, deitatis naturam atque substantiam insonabiliter narrat, et ideo dignis idoneisque tanto conspectu oculis etiam invisibiliter monstrat. Ipsi enim sunt oculi, de quibus Apostolus dicit, illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18). Et de quibus dicitur, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Dominus enim spiritus est (II Cor. III, 17): unde qui adhaeret Domino unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Proinde qui potest Deum invisibiliter videre, ipse Deo potest incorporaliter adhaerere.
CAPUT XVI
38. Puto jam non esse in quaestione quam proposuisti, amplius quod requiras. Sed in hac tota nostra disputatione considera quid videris, quid credideris; quid adhuc nescias, sive quia non dixi, sive quia non intellexisti, sive quia non judicasti esse credendum. Et ea quae vera esse vidisti, adhuc discerne unde videris: utrum recolendo illa te vidisse per corpus, sicut corpora coelestia vel terrestria; an vero nunquam corporalibus ea attigeris visibus, sed sola mente intuens, vera et certa esse perspexeris, sicut voluntatem tuam, de qua ego tibi credere loquenti possum, eam vero, ut abs te videtur, videre ipse non possum. Et cum haec utraque discreveris, etiam id attende unde discernas. Quamvis enim alia corpore, alia mente videamus; horum tamen duorum generum ipsa discretio videtur mente, non corpore; et ea quae mente conspiciuntur, non indigent ullo corporis sensu, ut ea vera esse noverimus. Quae autem per corpus 0614 videntur, nisi mens adsit quae talia nuntiata suscipiat, nulla possunt scientia contineri; et quae nuntiata quasi suscipere perhibetur, foris ea relinquit. Sed eorum imagines, id est, incorporeas similitudines corporum, incorporaliter commendat memoriae; unde cum voluerit et potuerit, velut de custodia productas atque in conspectum cogitationis exhibitas judicet. Et cum valet , etiam ista duo discernit, quid in specie corporali foris reliquerit, quid ejus simile intus aspiciat; et illud absens, hoc praesens esse dignoscit: sicut me absente faciem mei corporis cogitas, et illa tibi est imago praesens, absens autem facies cujus imago est; et haec corpus, illa vero incorporea corporis similitudo est.
39. Iis ergo quae vides, diligenter fidenterque perspectis atque distinctis, attende quae credis in hoc ipso sermone toto, ex quo ad te loqui his litteris coepi; et in eis ipsis quibus non visis accommodas fidem, ipsa testium pondera discernendo perpende. Neque enim mihi sic credis quemadmodum Ambrosio, de cujus libris tanta illa testimonia posui. Aut si ambobus nobis aequa lance putas esse credendum, numquid ullo modo Evangelio nos comparabis, aut scripta nostra Scripturis canonicis coaequabis? Profecto si recte in dijudicando sapis, longe nos infra vides ab illa auctoritate distare. Et me quidem longius, sed utrique nostrum quantumlibet credas, utrumque illi excellentiae nequaquam comparas. Quocirca, id quod scriptum est, Deum nemo vidit unquam; et, Lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; et, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et quidquid aliud ex illis Libris sanctis commemoravi, firmius credis quam id quod dixit Ambrosius: Nec in loco Deus videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Talem quippe esse vel intellexit vel credidit Deum, qui mundo corde conspicitur: hanc autem etiam meam sententiam esse confiteor.
40. Aliter ergo ista, aliter illa divina verba in fide recipis. De nobis enim tibi subest fortasse aliquis scrupulus, ne in his divinis eloquiis aliquid minus dilucide intelligamus, et non sicut dicta sunt, sed sicut suspicamur, exponantur a nobis. Forte enim dicis apud teipsam: Quid. si et mundo corde videtur Deus, et in loco tamen videtur? aut, Quid, si oculis etiam corporalibus Deum videbunt qui mundo sunt corde, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, quando erimus aequales Angelis Dei? Quantum ergo nobis credere debeas, vel non debeas, fortassis ignoras; et vel plus vel minus quam debes nobis credendo, ne fallaris attendis: divinis autem Scripturis, etiam nondum perspicue intellectis, credendum esse non dubitas. Sed hanc considerationem credendi vel non credendi, et difficultatem scientiae, et dubitationis aestus, et piam fidem quae divinis debetur affatibus, in tua mente, ita ut sunt, attendis et vides: nec de his omnino quod apud te ita sint, sive ut ego dixi, 0615 sive ut ipsa potius nosti, aliquid ambigis. Vides itaque fidem tuam, vides dubitationem tuam, vides studium tuum voluntatemque discendi; et cum auctoritate divina movearis ad credenda quae non vides, haec te tamen credere incunctanter vides: distribuis et discernis haec omnia.
CAPUT XVII.
41. Num ergo iis oculis cordis tui, quibus haec omnia vera et certa esse contueris, tibique praesentia invisibiliter cernis atque discernis, ullo modo corporeos oculos comparabis? cum etiam de ipsis rebus visibilibus quae corporalium oculorum acie quodammodo radiantur, et de ipsis corporeis oculis eorumque acie, qualiscumque et quantacumque sit, quantum distet ab invisibilibus, non excellentioribus, quibus etiam non visis fidem debes, sed ab iis quae commemoravi, quae non credis absentia, sed praesentia mente contueris, non iisdem ipsis carnis oculis, sed illis interioribus judices. Cum ergo interiores oculi judices sivi oculorum exteriorum, isti autem illis quodam officio nuntiandi et ministerio famulentur, multaque illi videant quae isti non vident, nihil isti videant, unde non illi tanquam praesides judicent; quis non illos istis incomparabili aestimatione praeponat?
42. Quae cum ita sint, obsecro te, cum agitur in teipsa hoc tam grande negotium; cum ab exterioribus interiora distinguis, atque illa istis ineffabiliter anteponis; cumque istis foris relictis, in illis intrinsecus demoraris, et ea suis quibusdam incorporalibus finibus metiendo judicas, in nulla te putas, an in aliqua luce versari? Ego enim existimo quod tanta tibi et talia, tam vera, tam clara, tam certa videri sine luce non possunt. Ipsam igitur lucem in qua cuncta illa perspicis, intuere; et vide utrum ad eam possit accedere ullus corporeorum radius oculorum: profecto non potest. Attende etiam; et utrum in ea videas ulla locorum spatia vel intervalla, responde. Nihil ibi tale, ut arbitror, invenis, si vigilanter abigis ab aspectu intimo quidquid imaginum corporalium exterioris hominis sensus invexit: sed forte difficile est. Irruit enim de consuetudine carnalis vitae, in ipsos quoque interiores oculos turba phantasmatum in similitudinibus corporum: cui resistere conatus, saltem auctoritate divina exclamavi, dolens in illa brevi epistola, et dixi: Audiat caro carnalibus cogitationibus ebria, «Spiritus est Deus» (Epist. 92, n. 5). Neque enim cujusquam magis quam etiam ipsam meam mentem ab hujusmodi vanitate, illa increpatione compescui. Facilius quippe inclinamur ad solita, et amicum est infirmitati humanae animae corporalem conversationem introrsus vel mittere vel admittere, non ubi sana consistat, sed ubi languida quodammodo aut incumbat aut jaceat.
43. Proinde si non potes aciem mentis tuae a corporearum similitudinum quasi nubilo perspicue serenare, eas ipsas apud teipsam vigilanter attende: intuere coelum et terram cogitando, sicut oculis corporeis 0616 cernendo consuesti; easque imagines coeli et terrae quae ante oculos cogitationis productae sunt, vide similitudines corporum esse, non corpora. Sic ergo judica contra teipsam pro teipsa, si non potes omnifariam corporalium qualitatum imaginarias formas ab acie tuae mentis abigere; et unde vinceris, inde convince. Neque enim est, ut opinor, quisquam etiam talibus imaginationibus ita deditus, ut credat sic esse in memoria sua, vel in ipso conspectu cogitationis suae, solem, lunam, stellas, amnes, maria, montes, colles, urbes, parietes denique domus suae, vel etiam cubiculi sui, et quidquid per oculos corporis tale cognovit et tenet, ut locorum spatiis atque intervallis sive stent, sive moveantur. Porro si ea quae in animo nostro sunt corporibus locisque simillima, non tamen locorum spatiis atque finibus continentur, nec intervallis localibus in nostra memoria reponuntur; quanto magis illa quae nullam gerunt similitudinem corporum, charitas, gaudium, longanimitas, pax, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, nulla locorum spatia tenent, nulla intercapedine separantur, aut aliqua oculi cordis, quo radios suos mittant et ea videant, intervalla conquirunt! Nonne omnia in uno sunt sine angustia, et suis terminis nota sunt, sine circuitu regionum? Aut dic in quo loco videas charitatem; quae tamen in tantum tibi cognita est, in quantum eam potes mentis acie contueri: quam non ideo magnam nosti, quia ingentem aliquam molem conspiciendo lustrasti; nec cum tibi intus loquitur, ut secundum eam vivas, ullis perstrepit sonis; nec ut eam cernas, corporalium lumen erigis oculorum; nec ut eam fortiter teneas, corporalium vires praeparas lacertorum; nec cum tibi venit in mentem, sentis ejus incessum.
44. Ecce etiam charitas quantulacumque in nostra voluntate consistit, nobisque conspicua est, nec in loco videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu: quanto magis Deus ipse, cujus hoc pignus in nobis est! Nam si interior homo noster, quantulacumque imago ejus, non de illo genita, sed ab illo creata, quamvis adhuc renovetur de die in diem, jam tamen in tali luce habitat, quo nullus oculorum corporalium sensus accedit; si ea quae in illa luce cordis oculis intuemur, et discernuntur inter se, et nullis locorum spatiis separantur: quanto magis Deus, qui lucem habitat inaccessibilem, corporis sensibus, quo nec ipsius nisi mundi potest esse cordis accessus! Cum igitur lucem istam omni corporali luci, non solum judicio rationis, sed amoris quoque appetitu praeposuerimus; quanto id magis valebimus, tanto melius valebimus, donec sanentur omnes languores animae nostrae ab illo qui propitius fit omnibus iniquitatibus nostris. In hac enim vivaciore vita facti spirituales, poterimus omnia dijudicare; ipsi vero a nemine dijudicari. Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei: stultitia 0617 enim est illi; et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur (I Cor. II, 14, 15).
CAPUT XVIII.
45. Quod si nondum possumus praeferre lucem judicantem ei luci de qua judicatur, praeferre vitam intelligentem vitae tantummodo sentienti, praeferre naturam non alibi hoc et alibi aliud, sed omnia quae habet in uno simul habentem, sicuti est nostra ipsa intelligentia, ei naturae quae ita partibus constat, ut minor sit dimidia quam tota, sicuti est omne corpus; superfluo de rebus tantis ac talibus disputamus. Si autem hoc jam possumus; aliquid melius quam intellectum nostrum Deum esse credamus ut pax ejus quae praecellit omnem intellectum, custodiat corda nostra et intelligentias nostras in Christo Jesu (Philipp. IV, 7). Ipsa pax quae praecellit omnem intellectum, non est utique minor nostro intellectu, ut cum iste sit oculis corporalibus invisibilis, illa putetur esse visibilis. An aliud pax Dei, aliud splendor Dei? cum idem ipse sit unigenitus Filius, cujus et illa charitas quae supereminet scientiae, cujus cognitione implebimur in omnem plenitudinem Dei, non est nostrae mentis luce inferior, quae illa illuminante tribuitur. Porro si ista inaccessibilis est oculis carnis; quanto magis illa, huic incomparabiliter supereminens! ac per hoc cum sit aliquid nostrum visibile, sicut hoc corpus, aliquid vero invisibile, sicut homo interior; et cum optimum nostrum, hoc est mens atque intelligentia, invisibile sit oculis corporis; quomodo id quod est melius optimo nostro, visibile erit inferiori nostro?
CAPUT XIX.
46. Arbitror te jam concedere, his omnibus consideratis, recte dictum esse quod Deus nec in loco videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et si quid in iis minus intelligimus, vel aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelabit, si in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 13, 16). Pervenimus autem ut credamus Deum non corpus esse, sed spiritum (Joan. IV, 24): pervenimus etiam ut credamus quod Deum nemo vidit unquam (Id. I, 18); et quod Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5); et quod apud Deum non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17); et quod lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16); et quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, sine ulla diversitate et separatione naturae (I Joan. V, 7); et quod mundi cordes eum videbunt (Matth. V, 8); et quod similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2); et quod Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in illo manet (Id. IV, 16); et quod pacem et sanctificationem sectari debemus, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14); et quod corruptibile hoc et mortale corpus nostrum, in resurrectione commutabitur et induet incorruptionem atque immortalitatem; et quia seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 53, 44), transfigurante Domino corpus 0618 humilitatis nostrae, ut conforme faciat corpori gloriae suae (Philipp. III, 21); et quod Deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 27); et quod spiritu mentis nostrae renovamur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit nos (Coloss. III, 10). In his atque hujusmodi Scripturarum sanctarum auctoritatibus per fidem ambulantes, qui dato vel divinitus adjuto intellectu spiritualiter profecerunt, et spiritualia spiritualibus comparare potuerunt, viderunt melius videri mente quam corpore; et ea videri mente quae non continerentur locis, nec inter se locorum intervallis separarentur, nec minora essent in parte quam in toto.
47. Hinc est quod fiducialiter ille dicit, quod nec in loco Deus videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Unde quia et invisibilis in Scripturis sanctis ejus substantia commendatur, et visus esse a plurimis per corpus et corporalibus locis in eisdem auctoritatibus invenitur, aut spiritu, quo corporales cernuntur imagines, per aliquam licet incorpoream, tamen similitudinem corporis, sicut in somnis vel in ecstasi; secrevit ille vir sanctus Dei naturam ab hujusmodi visionibus, easque dixit esse, quas Dei voluntas elegisset, non quas natura formasset. Facit enim Deus istas quibus, ut vult, cui vult, quando vult, appareat, sua latente atque in se incommutabiliter manente substantia. Si enim voluntas nostra apud se manens et latens sine ulla sui commutatione, per quas se utcumque ostendat exprimit voces; quanto facilius Deus omnipotens, sua latente atque incommutabiliter manente natura, in qua voluerit specie, potest, cui voluerit, apparere, qui ex nihilo creavit omnia, atque in se manens innovat omnia.
CAPUT XX.
48. Ad eam vero visionem qua videbimus Deum sicuti est, mundanda corda commonuit. Quia enim corpora consuetudine loquendi visibilia nominantur, propterea Deus invisibilis dicitur, ne corpus esse credatur: non quia corda munda suae substantiae contemplatione fraudabit; cum haec magna et summa merces Deum colentibus et diligentibus promittatur, dicente ipso Domino, quando corporalibus oculis visibiliter apparebat, et invisibilem se contuendum mundis cordibus promittebat, Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21). Haec quippe natura ejus aequaliter cum Patre invisibilis, sicut aequaliter incorruptibilis est: quae, sicut supra dictum est, continuatim Apostolus posuit; divinam substantiam, qua potuit hominibus praedicatione, commendans (I Tim. I, 17). Quam si oculi corporales in resurrectione mutata corporum qualitate conspicient, viderint qui hoc possunt adstruere: me plus movet illius sententia, qui nec in ipsa resurrectione hoc corporalibus oculis, sed mundis cordibus tribuit.
CAPUT XXI.
49. Et de spiritualis quidem corporis qualitate, quod resurrecturis promittitur, vel discere aliquid adhuc, vel quaerere non recuso: si tamen de 0619 hac re disputantes illis vitiis carere possimus, quae plerumque studiis humanis et concertationibus excitantur, dum supra quam scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum: ne dum altercando quaerimus investigare quomodo possit videri Deus, ipsam pacem sanctificationemque perdamus, sine qua nemo poterit videre Deum; quod ipse avertat a cordibus nostris, ut ea suae contemplationi munda reddat atque custodiat. Illud tamen quia non dubito, non requiro, quod Dei natura nunquam videatur in loco. Jam utrum possit hujus corporis oculis videri aliquid quod in loco non videtur, ab eis qui hoc valent disserendo monstrare, cum pace dilectionis audire paratus sum, et quod me movet in commune conferre. Sunt enim quidam, qui Deum ipsum omnino corpus esse praesumunt, putantes quidquid corpus non est, nullam prorsus esse substantiam: istos omni modo aversandos censeo. Sunt autem alii, Deum quidem ipsum corpus non esse minime dubitantes; sed ideo eos qui ad vitam aeternam resurgent, etiam per corpus Deum visuros putant, quoniam talem sperant spiritualis corporis qualitatem, ut etiam ipsa quae caro fuerat, spiritus fiat. Quod si ita est, quantum distet a superiori opinione, et quam hoc sit tolerabilius, etiamsi verum non sit, puto facillime judicari. Primo, quia multum interest utrum de Creatore an de creatura aliter aliquid sentiatur quam veritas habet. Deinde, quia conatus mentis utcumque ferendus est, volentis corpus convertere in spiritum, non in corpus Deum. Postremo, quia id quod ego in illa epistola mea dixi de istis nostrae carnis oculis, quia neque nunc possunt, neque tunc poterunt Deum videre (Epist. 92, n. 3), etiam sic verum est: non enim dictum est nisi de oculis corporalibus, quod tunc non erunt si corpus ipsum spiritus erit; ac per hoc corporei oculi nunquam Deum videbunt, quia cum videbitur, spiritus eum, non corpus videbit.
50. Tota igitur quaestio jam remansit de corpore spirituali, quatenus induat incorruptionem et immortalitatem hoc corruptibile atque mortale, et quatenus ex animali in spirituale mutetur. Quae diligentius sollicitiusque tractanda est; maxime propter corpus ipsius Domini, qui transfigurat corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae (Philipp. III, 21), ut possit sibi subjicere omnia. Cum enim et Deus Pater videat Filium, et Filius Patrem; procul dubio non sunt audiendi qui visionem nolunt tribuere nisi corporibus. Neque enim dici fas est quod Filium Pater non videat; aut, et ut ipse videat, corpore indutus est, si nonnisi ad corpus pertinet visus. Quid quod in ipso mundi exordio, antequam a Filio esset ulla forma servi suscepta, vidit Deus lucem quia bona est; et firmamentum, et mare, et aridam, et omne fenum, atque omne lignum, solem, lunam, stellas, reptilia animarum vivarum, volatilia coeli, animam vivam: postremo vidit Deus omnia quae fecit; et ecce bona valde (Gen. I, 4-31)? Quod cum per quasque creaturas Scriptura toties repetisset, miror unde nata fuerit illa opinio qua putatum 0620 est tantum ad corpora pertinere visionem. Quae opinio de quocumque loquendi more orta sit, Scripturae tamen sanctae non sic loqui solent; quae nisi, non tantum corpori, verum etiam spiritui, magisque spiritui quam corpori tribuerent visionem, non Prophetas proprie Videntes (I Reg. IX, 9) appellavissent, qui non corpore sed spiritu etiam futura viderunt.
CAPUT XXII.
51. Sed cogitandum est ne quid insolenter audeamus, si dixerimus corpus non solum mortalitatem et corruptibilitatem, verum etiam hoc ipsum quod corpus est per gloriam resurrectionis amittere, et spiritum fieri. Eo modo quippe, aut conduplicabitur substantia spiritus, si et corpus spiritus erit; aut si unus erit spiritus hominis, ita ut commutato et converso in spiritum corpore, neque geminatione neque incremento conduplicetur, nec omnino ullius accessu quantitatis augeatur; metuendum est ne nihil aliud dici videatur, quam corpora non illa mutatione immortalia mansura, sed nulla potius futura et omnino peritura. Quapropter donec diligenti inquisitione, si Dominus adjuverit, reperiatur quid secundum Scripturas de spirituali corpore quod in resurrectione promittitur, probabilius sentiendum sit, interim nobis sufficiat quod unigenitus Filius, idemque mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) ita videt Patrem, sicut videtur a Patre. Nos autem ad illam visionem Dei quae nobis in resurrectione promittitur, non ex hoc mundo istam concupiscentiam oculorum transferre conemur, sed mundandis cordibus pio studeamus affectu: nec corporalem faciem cogitemus, cum dicit Apostolus, Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem; praesertim quia Apostolus expressius dixit, Nunc scio ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Si ergo tunc corporali Deum facie cognoscemus, corporali ejus nunc facie cogniti sumus: Tunc enim cognoscam, inquit, sicut et cognitus sum. Unde quis eum non intelligat eo loco etiam nostram faciem illam significare voluisse, de qua dicit alio loco, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu (Ibid. III, 18); de gloria scilicet fidei in gloriam contemplationis aeternae? Hoc quippe agit haec transformatio, qua interior homo renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): de quo et apostolus Petrus, cum eum moneret ornari, Non quae aforis, inquit, ornentur capillorum incrispationibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed ille absconditus cordis homo, qui est ante Deum dives (I Petr. III, 3). In qua enim facie velamen habent Judaei non transeundo ad Christum, quoniam cum transierit quisque ad Christum auferetur velamen, ea nos facie revelata in eamdem imaginem transformamur. Apertissime autem dicit, Velamen super corda eorum positum est (II Cor. III, 15-18). Ibi est igitur facies, qua revelata, nunc in fide, quamvis per speculum et in aenigmate contuemur; tunc autem facie ad faciem.
CAPUT XXIII.
52. Quae si approbas, tene mecum 0621 sancti viri Ambrosii sententiam, jam non ejus auctoritate, sed ipsa veritate firmatam. Neque enim et mihi propterea placet, quia per illius os potissimum me Dominus ab errore liberavit, et per illius ministerium gratiam mihi baptismi salutaris indulsit, tanquam plantatori et rigatori meo nimium faveam; sed quia de hoc re et ipse hoc dixit, quod pie cogitanti et recte intelligenti loquitur etiam ille qui incrementum dat Deus (I Cor. 3, 7). In ipsa ergo resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sint mundo: et ideo «beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt.» Quantos beatos jam numeraverat, et tamen videndi iis Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt, utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum videre noluerit, potest eum videre. Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur. Denique nec Apostoli omnes Christum videbant: et ideo ait, «Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me «non cognovistis!» Qui enim cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. Nos enim jam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum. Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a nobis.
53. Haec verba sancti viri, quae non carnalia sed spiritualia sunt, in quantum intelligis, et vera esse, non quia ipse dixit, sed quia veritas sine strepitu clamat, agnoscis; in tantum intelligis unde adhaereas Domino, teque ipsam intrinsecus praeparas incorporalem locum mansionis ejus ad audiendum silentium narrationis ejus, et videndam invisibilem formam ejus. Beati enim mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Non cum eis, sicut corpus, ex aliquo loci intervallo apparebit; sed cum venerit ad eos, et mansionem fecerit apud eos: quoniam sic implebuntur in omnem plenitudinem Dei, non cum fuerint et ipsi plenus Deus, sed cum perfecte fuerint pleni Deo. Si autem nonnisi corpora cogitamus, et nec illud saltem digne cogitare possumus, unde vel ipsa corpora cogitemus; non quaeramus quid adversum nos ipsos loquamur, sed ab hac potius carnali consuetudine orando, et in anteriora nos extendendo, corda mundemus. Ut enim non tantum quod beatus Ambrosius, verum etiam quod sanctus Hieronymus (Lib. 3 in Isai. 6), dicam: Non solum Patris divinitatem, sed nec Filii quidem, nec Spiritus sancti, quia una in Trinitate natura est, possunt oculi carnis aspicere, sed oculi mentis; de quibus ipse Salvator ait, «Beati mundo corde; quia ipsi Deum videbunt.» Namque sicut alibi idem Hieronymus breviter ac veraciter definivit, res incorporalis corporalibus oculis non videtur.
0622 54. Has sententias de re tanta virorum tantorum non ob hoc interponere volui, ut cujusquam hominis sensum, tanquam Scripturae canonicae auctoritatem, sequendum arbitreris; sed ut illi qui aliter sapiunt, conentur mente videre quod verum est, et in simplicitate cordis quaerere Deum, ne tam doctos divinorum eloquiorum tractatores temere reprehendant. Nec te moveat quod a quibusdam minus considerate dicitur: Quid tunc videbunt oculi corporales, si Deum non videbunt? an forte caeci erunt, vel sine causa erunt? Neque enim attendunt qui haec loquuntur, quia si non erunt corpora, nec illi corporales profecto oculi erunt: si autem erunt corpora, erit quod videre possint oculi corporales. Sed haec jam satis dicta sint, quae ab initio hujus opusculi mei diligenter lecta et relecta considerans, sine ulla fortasse dubitatione perspicies, ad videndum Deum per ejus auxilium, cor mundum te debere praeparare. De corpore vero spirituali, si Dominus juverit, opere alio experiemur quid disputare valeamus (De Civit. Dei, lib. 22, c. 29) .