LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Exsultemus in bac die
speciali gloria
2. De sanctorum nobis data
festiva memoria.
2. Isti mundum despexerunt
eius atque gaudia
4. Et cum Deo gloriantur
in caelesti patria ;
5. Regum minas contemnentes
iussaque crudelia
6. Verum regem dilexerunt
eius et imperia ;
7. Regis aeterni
congaudentes extulerunt
nomen et praeconia.
8. Quorum triumphos
concinamus gloriosos
dulci cnm melodia.
9. Erant in mundo populis
clara luminaria
Atque illis praedicabant
verba salutaria.
10. Multa per eos Dominus
fecit mirabilia
Et infirmis sua manus
contulit auxilia.
11. Non tormenta formidarunt,
sed contra principum
tyrannidem pugnarunt
ista vita destituta.
12. Illis ergo serviamus,
eorum pariter
suffragia quaeramus
nostra laude sic secura.
13. O beate Eleutheri,
huius nostri preces cleri
sume cum laetitia,
14. Sume preces et exaudi
concinentes tuae laudi
virtutis insignia.
15. Per te credit comes ''Felix
''Christo factus iam fidelis
cum sua militia.
16. Adrianum tu vicisti,
verba cuius despexisti
eiusque supplicia.
17. Victa dolet nunc immanis
Adriani furia,
18. Et athleta Christi gaudet
in polorum curia.
19. Gloriose Pontiane,
noster custos sempiterne
tutaque custodia ;
20. Anastasi,
vir insignis,
tua miris claret signis
haec praesens sollemnia.
21. Isti patres nobis donent
et poscant a Domino
loca pia,
22. Qui nos salvent atque regant
et ducant ad superos
recta via.
23. Horum festa plebs Troiana
colat et Apulia,
24. Quam gubernet ac defendat
Christus sua gratia.
25. Amen dicant omnia.