QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Aristoteles hoc lib. c. 1. multas ponit quaestiones, et capitibus seqq. varias adduci rationes dubitandi, nullas tamen resolutiones ad eas; ideo Doctor hic non haeret, sed unicam tantum quaestionem movet. Vide ipsum optime exponentem totius libri textum, in opere expositorio Metaphysicae.
Impossibile autem praedicari, aut species generis de propriis differentiis, aut genus sine suis speciebus, text. com. 2.
QUAESTIO UNICA.
Utrum Genus praedicetur per se de Differentia ?
Arist. Me text. 10. et lib. 7. text. 43. et 4. Top. c. 2. D. Thoro. 2. Met. lect. et contra Gentes c. 17. Ant. Andr. hic q. 2. et 7.Met. q. 15 Soncin. 7. Met. q. 37. Masius hic. sect. 2. q. 3 Rufo. q. 7. Vide Scotum7. hujus q. 17. et 1. post. q. 24. et in 4. dist. 11. q. 3.
Quod sic, homo per se est rationalis ; ergo rationale per se est homo: ergo rationale per se est animal. Probatio primae consequentiae, propositio necessaria convertitur in necessariam: ergo per se in per se. Probatio ultimae consequentiae, quia homo per se includit animal. Item, homo per se est animal; homo per se est rationalis, ergo, etc. Probatio consequentiae, sicut ex praemissis necessariis conclusio necessaria, sic ex per se, per se. Item 7. hujus, text. com. 43. quando aliquid praedicatur de aliquo per se primo modo, unum praedicatur de alio in abstracto; istae ergo sunt verae : Humanitas est rationalita, Humanitas est animalitas;
ergo sequitur, rationalitas est anmalitas, et tunc concretum est de concreto per se primo modo. Item in consequentia essentiali, praedicatum est de intellectu subjecti, sed 5. hujus dicitur cap. de Elemento, text. com. 4. quod cui inest differentia, et genus, etc. Item, si per accidens de differentia, et de specie. Probatio, quia quando aliquid praedicatur de aliquo per accidens, praedicatur de quolibet per accidens, quod intelligitur sub ratione illius, sicut sub ratione formali: sed species intelligitur sub differentia formaliter, ergo, etc.