Quomodo deus diversa produxit, et quomodo pluralitas rerum causata est.
Si autem hoc modo se habeant res ad unitatem et multitudinem, sicut se habent ad esse, totum autem esse rerum dependet a deo, ut ostensum est, pluralitatis rerum causam ex deo esse oportet. Quod quidem qualiter sit, considerandum est.
Necesse est enim quod omne agens agat sibi simile, secundum quod possibile est.
Non autem erat possibile quod similitudinem divinae bonitatis res a deo productae consequerentur in ea simplicitate secundum quam invenitur in deo: unde oportuit quod id quod est unum et simplex, repraesentaretur in rebus causatis diversimode et dissimiliter. Necesse igitur fuit diversitatem esse in rebus a deo productis, ut divinam perfectionem rerum diversitas secundum suum modum imitaretur.
Item. Unumquodque causatum finitum est: solius enim dei est essentia infinita, ut supra ostensum est.
Quodlibet autem finitum per additionem alterius redditur maius. Melius igitur fuit diversitatem in rebus creatis esse, ut sic plura bona essent, quam quod esset unum tantum genus rerum a deo productum.
Optimi autem est optima adducere. Conveniens igitur fuit deo quod in rebus diversitatem produceret.