PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
"Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. "
Hic duo ponit Lucas : auctoritatem scilicet praedicandi, et doctrinam praedicationis.
Auctoritatem autem ponit in duobus : in missione scilicet, et Scripturae testimonio.
Per missionem datur auctoritas Joanni. Per Scripturam auctoritas confertur his quae dixit.
Circa primum horum duo sunt: jussio superioris mittentis, et obedientia inferioris obtemperantis.
In jussione sunt tria : jussio, et ad quem jussio facta est, et ubi.
Quatuor autem sunt in jussione : quorum primum est modus praedicandi verbi : secundum, verbum praedicatum : tertium, auctoritas injungentis : et quartum, ipsius praedicationis sublimitas.
De primo dicit:
" Factum est. " Ut ostendat instructiones fidei et morum plus esse in facto quam in dicto. Omnes enim practicae scientiae, hoc est, operativae, stant ad opus confirmatae, ut dicitur in libro I de Anima. Tales enim sermones non fiunt contemplandi gratia ut sciamus, sed ut boni fiamus: ut dicitur in libro I Ethicorum. Et ideo Praedicator Gentium futurus Paulus perficitur ad facere. Act. IX, 6 : Dicetur tibi quid te oporteat facere. Jacob.I, 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos. Factum enim in talibus, confirmatio est dicendorum. Cum autem tria exigantur ad bene vivere, scire, velle et perseveranter operari: dicit Philosophus, quod scire parum aut nihil confert: velle autem et operari multum conferunt. Congruus igitur ordo est facto incipere. Unde, Lucae, I, 80 : Erat in desertis, scilicet agens, iisque ad diem ostensionis suae ad Israel. Ecce verus modus divina docendi et persuadendi.