MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IV.
Quod autem objicitur, quod laudabilior et mirabilior esset in juventute ista perfectio conceptionis. Dicimus, quod cum nihil sit laudabile nisi aliquo modo dependeat ab arbitrii libertate, non statim illud fieri debuit, cum beatissima Virgo libero arbitrio uti potuit: sed intervenire debuit temporis protractio, in quo proveniret meritorum accumulatio, et emundationi quam acceperat in utero, succederet major depuratio Et virtutum exercitatio, ut in omnium virtutum apicem sublimata, de congruo et singulari suo merito, mundo subveniret perdito, Salvatorem gignendo. Et sic patet, quod non statim Deus hoc donum dedit, cum ejus beatissima Virgo capax fuit. Sed quia non tantum dedit, sed etiam congruentissimo modo dedit, tunc dedit statim deinde cum susceptivum congruentissimo modo capax fuit, ut non esset tantum datum optimum et donum perfectum, Sed etiam modo perfectissimo datum. Nec illa velocitas donum duplicat, quae temporis congruitatem anticipat, sed a datore modum dandi deformat, et a recipiente gloriam minuit, et dignitatem recipiendi ab ipso excludit.