72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Rector potens caeli, terrae, maris,
Omnium factor, qui moderaris
Alto deitatis consilio
Summa cum imis nullo medio,
Tu matris ad laudes summe bonae
Digno dato sermone
Os aperi, pulsoque vitio
Purae matri pura sit cantio.
2. Die, Christi, die, miserieordiae.
Die nostra, die, totius gratiae,
Qua laude te referamus, mater?
Quia contentus a nullo pater,
Continens omnia, qui non caelo
Capitur, hic sub velo
Velaminis carnis a te nata
Natus est filius, o beata.
3. Dicant omnes: o vere beata,
Quae per illud ave salutata
Ab ingenerato illo vaevae
Sanasti omnes filios Evae,
Nam morti deditus homo mortem
Non vicisset, si sortem
Hanc non terminasset per te data
Gratia misericors, beata.