CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Sed aliud dubium est. An cognitio contingentium dicatur scientia Theologica, cum Theologia tam nostra quam Beatorum consideret etiam contingentia ut supra patuit; videtur quod non, cum non sit de objecto necessario ut patet. Dicit Doctor duo : primum, quod perfectionis est in scientia, quod sit evidens et certa ; sed quod sit de objecto necessario, haec non est conditio scientiae, patet, quia animando corrumpitur in nobis, sed est conditio objecti quod respicit sive ad quod terminatur illa; ergo cognitio, quae est certa et evidens, et quae quantum est de se, perpetua, in se est formaliter perfectior illa quae est de objecto necessario, quae tamen ex se non est perpetua, qualis est scientia nostra; objective tamen illa quae est de objecto vere necessario erit perfectior. Modo contingentia ut pertinent ad Theologiam, nata sunt habere cognitionem certam et evidentem, et quantum est ex parte sui evidentiam perpetuam ;
hoc patet, quia omnia contingentia Theologica nata sunt videri in primo objecto Theologico, non tamen ex natura rei, quia nec contingentia in se continentur in tali objecto, cum sint tantum a determinatione divinae voluntatis, ut infra patebit d. 30. Sed positis contingentibus ex determinatione voluntatis divinae, tunc videntur ab intellectu divino per essentiam, id est quod essentia divina est ratio formalis causandi evidentem notitiam talium contingentium in intellectu suo, ut patebit infra d. 39. Videntur etiam ab intellectu beato in essentia divina, sed virtute voluntatis divinae, in hoc supplentis vicem essentiae divinae, ut dixi supra, et haec est certissima cognitio, quia non tantum videntur contingentia illa, sed etiam videtur causa talium contingentium, scilicet determinatio voluntatis divinae, propter quam determinationem dicuntur habere , suo modo, evidentiam, licet notitia illorum sit ab essentia divina, ut talis cognitio comparatur ad intellectum divinum, et a voluntate divina supplente vicem essentiae divinae, ut comparatur intellectui creato, perfecte supplente, ut comparatur ad intellectum beatum, et imperfecte supplente, ut comparatur ad intellectum viatoris, quia tantum per revelationem obscuram, et hoc de communi lege.
(b) Visio autem extremorum veritatis contingentis, etc. Id est, essentia divina in intellectu suo, primo causat notitiam terminorum ; secundo voluntas determinat velle unire illos terminos in re, puta quod Antichristus erit existens ; tertio essentia divina causat visionem hujus unionis determinate a voluntate divina, ad quam visionem claram statim sequitur certitudo illius contingentis, et sic intellectus divinus scit ab aeterno certitudinaliter Antichristum fore, ut magis patebit infra distinct. 39. Hoc idem dico de intellectu beato , quia voluntas divina supplendo perfecte vicem essentiae divinae, causat notitiam terminorum hujus contingentis : Verbum est incarnatum: secundo causat visionem unionis naturae humanae ad Verbum, qua habita, sequitur certitudo hujus contingentis. Hoc idem erit in intellectu viatoris, excepto quod de communi lege termini contingentis revelatae accipiuntur, sive cognoscuntur virtute intellectus agentis et phantasmatis, ut supra patuit ; et post voluntas divina causat notitiam unionis terminorum (obcure tamen) et post causat assensum, ut patuit in prima quaest, et sic in nobis habetur certitudo de hoc revelato, nisi prius causetur in nobis assensus, quia notitia talis unionis non est mihi evidens ex natura rei: et sic patet de perpetuitate, quia nata est esse perpetua, imo est in intellectu divino ratione essentiae, et in intellectu beato virtute voluntatis divinae supplentis perfecte vicem essentiae, et in intellectu nostro supplente imperfecte, etc. (c) Sed numquid eorum cognitio est scientia, etc. Patet responsio in littera. Et quod dicit circa ultimum de notitia contingentium diffuse declaravi supra. Et quando dicit in ultimo, quod notitia contingentium in ea magis assimilatur intellectu principiorum, hoc dicit, quia evidentia de contingentibus non est causata a prioribus sive praemissis in syllogismo ; et ideo notitia talis magis assimilatur intellectui, qui est notitia praemissarum quam scientiae, quae est notitia conclusionum demonstratarum per notitiam praemissarum.