In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum Sacramenta novoe legis habeant efficaciam a Christi passione ?
Alens. 4. p. q. 9. m. 7. D. Bonav. hic, dub. 2. et art. 1. q. 1. D. Thom. 3. p. q. 62. art. 5. et q. 64. art. 2. 3. Vasq. ibi d. 135. Vega lib. 7. in Trident c. 18.
Circa hanc (a) distinctionem quaero : Utrum Sacramenta novae legis habeant efficaciam a Christi passione ? Et videtur quod non, quia 5. Metaph. et 2. Physicorum dicitur. quod Causa in actu et effectus in actu simul sunt, et non sunt ; sed passio Christi non est in actu ; ergo nec effectus aliquis in actu ; ergo, etc.
Item, aut ab illa, tanquam praevisa futura, aut ut exhibita: non primo modo, quia tunc potuissent Sacramenta veteris legis habuisse efficaciam per eam, tempore enim illius legis illa passio fuit praevisa et praecredita. Sed consequens est inconveniens, quia secundum Sanctos, illa tantum promittebant gratiam. Non ut exhibita, quia tunc Baptismus et Eucharistia non haberent efficaciam per eam ; erant enim instituta ante passionem Christi, ut patebit inferius.
Item, aut ab illa tanquam a causa principali, aut tanquam meritoria. Non primo modo, quia nihil potest esse causa principalis Sacramenti, nisi quod potest esse causa principalis effectus significati per Sacramentum: sed hoc non potest esse, nisi solus Deus immediate. Non secundo modo, quia respectu gratiae nulla est causa meritoria; si enim est ex meritis, jam non ex gratia, Rom. 9.
Item, si ab aliqua passione, hoc maxime fuisset a laterali vulnere, per illud Augustini 15. de Civit. c. 26. ubi loquitur de arca Noe, dicens quod Ostium in latere arcoe, profecto illud est vulnus, quando latus Crucifixi perforatum est lancea. Hoc quippe ad illum venientes ingrediuntur, quia inde Sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur. Sed ab illo vulnere non potest aliquod Sacramentum habere efficaciam; ergo, etc. Probatio minoris, quia illud vulnus fuit inflictum corpori jam mortuo, ut patet Joan. 19. Ad Jesum autem cum venissent, et vidissent jam mortuum, etc. sed corpus Christi post mortem non erat causa meritoria alicujus gratiae.
Contra, multipliciter in littera, et Augustinus de Civitate, ubi prius.