IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De Christi conceptione. Quaeritur etiam de carne Verbi, an priusquam conciperetur, obligata fuerit peccato, et an talis assumpta fuerit a Verbo ? Sane dici potest et credi oportet, juxta Sanctorum attestationis convenientiam, ipsam prius peccato fuisse obnoxiam, sicut reliqua Virginis caro, sed Spiritus sancti operatione ita mundatam, ut ab omni peccati contagione immunis uniretur Verbo, poena tantum non necessitate, sed voluntate assumentis remanente. Mariam quoque totam Spiritus sanctus, in eam praeveniens, a peccato prorsus purgavit et a fomite peccati etiam liberavit, vel fomitem ipsum penitus evacuando, ut quibusdam placet, vel sic debilitando et extenuando, ut ei postmodum peccandi occasio nullatenus extiterit potentiam quoque generandi absque viri semine Virgini praeparavit. Ita enim verba Evangelii docent, ubi Angelus Virginem . alloquens ait : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit Ubi. Et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Cui sacra Virgo respondit : Ecce ancilla Domini, fiat milii secundum verbum tuum. Quod . exponens Joannes Damascenus ait: " Post consensum autem sanctae Virginis Spiritus sanctus supervenit in ipsam secundum verbum Domini, quod dixit Angelus, purgans ipsam et potentiam Deitatis Verbi receptivam praeparans, simul autem et generativam. Et tunc obumbravit ipsam Dei altissimi per se Sapientia et Virtus existens, id est, Filius Dei Patri homousios, id est, consubstantialis, sicut divinum semen ; et copulavit sibi ipsi ex sanctissimis et purissimis ipsius Virginis sanguinibus nostrae antiquae conspersionis carnem, animatam anima rationali et intellectiva, non seminans, sed per Spiritum sanctum creans. Quare simul caro, simul Dei caro, simul Dei Verbi caro, animata anima rationalis et intellectiva. " Ex his perspicuum fit quod ante diximus, carnem scilicet Verbi simul conceptam et assumptam, eamdemque, imo totam Virginem, Spiritu sancto praeveniente, ab omni labe peccati castificatam. Cui collata est potentia " novo more generandi. ut sine coitu viri, sine libidine concipientis in utero Virginis celebraretur conceptus Dei et hominis. Illa enim caro, quam Deus ex Virgine sibi unire dignatus est, sine vitio concepta, sine peccato nata est. Hanc tamen carnem non caelestis, non aereae, non alterius cujusquam putes esse naturae, sed ejus, cujus est omnium hominum caro. "
Auctoritate firmat ex tunc fuisse Virginem immunem a peccato.
Quod autem sacra Virgo ex tunc ab omni peccato immunis extiterit, Augustinus evidenter ostendit in libro de natura et gratia, inquiens : " Excepta sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem. Inde enim scimus, quod ei plus gratiae sit collatum ad vincendum ex omni parte peccatum, quod concipere ac parere meruit quem constat nullum habuisse peccatum. Hac ergo Virgine excepta, si omnes Sancti et Sanctae congregari possent, et quaereretur ab eis, an peccatum haberent, quid responderetur, nisi quod Joannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Illa autem Virgo singulari gratia praeventa est atque repleta, ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ex initio habuit universitas Dominum ; ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis, tantummodo generis, et non criminis originem duceret. "
Quare non fuit Christus decimatus in Abraham, sicut Levi, cum caro quam accepit in eo, fuerit peccato obnoxia.
Cum autem illa caro, cujus excellentia singularis verbis explicari non valet, antequam esset Verbo unita, obnoxia fuerit peccato in Maria, et in aliis, a quibus propagatione traducta est ; non immerito videri potest in Abraham peccato subjacuisse, cujus universa caro peccato subjacebat. Unde quaeri solet, quare Levi decimatus dicatur in Abraham, et non Christus, cum in lumbis Abrahae uterque fuerit secundum materialem rationem, quando Abraham decimatus est et decimas dedit Melchisedech. Tunc enim Apostolus Levi decimatum dicit in Abraham, tanquam in materiali causa, quia ea decimatione sicut Abraham minor Melchisedech ostenditur, cui personaliter decimas solvit, ita et Leviticus ordo, qui in Abraham secundum rationem seminalem erat et ex eo per concupiscentiam carnis descendit. Christus autem non est decimatus, quia licet ibi fuerit secundum carnem, non tamen inde descendit secundum legem communem, scilicet per carnis libidinem ; sicut etiam in Adam omnes peccaverunt, sed non Christus. Unde Augustinus super Genesim : Sicut Adam peccante, qui in lumbis ejus erant peccaverunt, sic, Abraham dante decimas, qui in lumbis ejus erant decimati sunt. Sed hoc non sequitur in Christo, licet in lumbis Adae et Abrahae fuerit, quia non secundum concupiscentiam carnis inde descendit. Cum ergo Levi et Christus secundum carnem essent in lumbis Abrahae, quando decimatus est ; ideo pariter decimati non sunt, quia secundum aliquem modum non erat ibi Christus, quo erat ibi Levi. " Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non erat ibi Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Ille ergo decimatus est in Abraham, qui sic fuit in lumbis Abrahae, sicut ille fuit in lumbis patris sui, id est, qui sic est natus de patre Abraham, sicut ille de suo patre natus est, scilicet per legem carnis et invisibilem concupiscentiam. "
Qua ratione caro Christi dicta est in Scriptura non fuisse peccatrix, sed similis ; quo aperitur quare obligata peccato non fuit in Christo.
Quocirca primitias nostrae massae recte assumpsisse dicitur Christus, quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati accepit. Misit enim Deus Filium suum, ut ait Apostolus, in similitudinem carnis peccati. Assumpsit enim Verbum carnem peccatrici similem in paena, et non in culpa, et ideo non peccatricem, caetera vero hominum caro omnis peccati caro est. Sola illius non est caro peccati, quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit. Habet tamen similitudinem carnis peccati per passibilitatem et mortalitatem, quia esuriit, sitiit, . et hujusmodi. Licet ergo eadem caro sit ejus quae et nostra, non tamen ita facta est in utero, sicut nostra. Est enim sanctificata in utero et nata sine peccato, et nec ipse in illa unquam peccavit. In paena ergo similis est nostrae, non in qualitate peccati, quia pollutionem, quae ex concupiscentiae motu concepta est, omnino non habuit nec ex carnali delectatione nata est. Venit ergo ad corpus immaculatum, quod praeter libidinis concupiscentiam fuit conceptum ; nec illud in se habuit vitium, quod in aliis est causa peccati, nec in eo peccavit.
Ideoque vere dicitur Verbi caro non fuisse in Christo obligata peccato.
Quidam videntur adversari illi sententiae, qua dictum est, carnem Christi non prius conceptam quam assumptam.
Illi autem sententiae qua supra diximus, carnem Verbi non ante fuisse conceptam quam assumptam, videtur obviare quod Augustinus ait super Joannem, ubi legitur : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est hoc templum, et in tribus diebus excitabis illud? " Hic, inquit, numerus perfectioni dominici corporis convenit, quia, ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur. " Horum occasione verborum quidam dicere praesumpserunt, dominici corporis formam tot diebus ad modum aliorum corporum perfectam et membrorum lineamentis distinctam, et mox Verbum Dei dicitur sibi unisse carnem et animam ; et hoc modo dicunt illum numerum perfectioni dominici corporis convenire. Sed alia ratio illius dicti extitit, ex qua sana verbi intelligentia oritur. Non enim ideo illud dixit Augustinus, quin mox, ut caro illa opere Spiritus sancti sanctificata et a reliqua separata fuit, Verbo Dei cum anima uniretur, ut perfectus et verus Deus esset perfectus et verus homo, sed quia membrorum illius dominici corporis distinctio in ipso momento conceptionis et unionis Dei et hominis adeo tenuis erat et parva, ut humano visui vix posset subjici ; diebus autem illis, quos memorat Augustinus, perfecta est "et notabilis facta. " Incarnatum est igitur Verbum, ut ait Joannes Damascenus, et a propria incorporalitate non excessit, et totum incarnatum est et totum est incircumscriptum. Minoratur corporaliter et contrahitur et divine est incircumscriptum, non coextensa carne ejus cum incircumscripta divinitate. In omnibus igitur et super omnia erat et in utero sanctae Genitricis existebat, sed in ipso actu incarnationis. "
(Finis textus Magistri.)
Circa istam distinctionem tertiam, in qua Magister agit de qualitate naturae assumptae, quaeruntur duo : unum de matre, et aliud de prole. Primum est, utrum Beata Virgo fuerit concepta in originali peccato ? Secundum est de sanctificatione corporis Christi, quare scilicet, et quomodo non contraxerit originale peccatum.