QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Genus non praedicari per se de Differentia, alioquin definiendo hominem, esset nugatio, vel esset bis animal. Circa solutionem ad tertium de praedicatione abstractorum, de abstractis, vide Scot. 1. d. 5. q. 1. et ibi Leuchetum, et Tartaretum, et Antonium Andream hic quaest. 2. et Bargium, et alios Scotistas d. d. 5. q. 1.
Contra, si sic,tunc unum animal esset multa animalia, quia si genus esset in intellectu differentiae, et animal ponitur in definitione cum differentia: tunc aut idem animal importaretur per genus et differentiam, et tunc nugatio erit, quia pone rationem animalis pro animali, tunc animal est substantia animata sensibilis, et rationem rationalis pro rationali, et patebit nugatio. Si sit aliud animal, tunc homo erit duo animalia. Ad illud respondet Avicenna 5. Metaphys. c. 3. licet genus et differentia praedicentur de toto per se, non tamen significant totum per se, sed genus materiale, differentia formale; sed utrumque significat partem speciei per modum totius, et sicut materiale est extra formale, sic conceptus generis est extra rationem differentiae.
Ad primum, quod prima conversio non valet, sed est fallacia consequentis, quia superius non habet causam quare inferius sibi inest. In subjecto enim potest esse causa inhaerentiae praedicati, licet in praedicato non sit causa, quare subjectum sibi inest. Ad probationem, quod consequentia non valet, quia antecedens non potest esse verum necessario, nisi et consequens, quia alioquin posset esse verum sine illo: tamen antecedens potest habere causam quare praedicatum, vel consequens sibi inest, licet non e contra ; al oquin universalis affirmativa converteretur simpliciter, quia per se praesupponit de omni. Consimiliter ad secundum, non potest ex necessariis sequi nisi necessarium, alioquin praemissae possent esse verae sine conclusione, sed ex per se potest sequi per accidens, cum tamen illud sit necessarium. Contra 1. Poster. text. com. 15. et 35. si per accidens, non necessarium. Respondetur, id verum est de accidentibus comparatis ad subjecta, de talibus loquitur, quia loquitur de conclusione demonstrationis. Contra, probat ibi demonstrationem esse ex per se; ergo loquitur de praemissis primis.
Ad aliud, quod praemissae sunt falsae, scilicet Humanitas est animalitas, et alia similiter. Ad probationem, quod abstractio duplex, et concretio duplex, ad subjectum et ad suppositum. Primo modo, quando aliquid denominat aliquid extra essentiam suam. Concretio ad suppositum, est quando aliquid significat per modum denominantis aliquid propriae naturae, sicut haec albedo est albedo. Sic est de duplici abstractione. Ad formam, verum est de concretis et abstractis primo modo, et ratio est, quia in praedicatione in primo modo, est praedicatio ratione quidditatis, si praedicatum est intra quidditatem subjecti: ergo praeciso quocumque adhuc est de intellectu subjecti, sed si sit concretum ad subjectum. subjectum est extra. In secunda autem concretione, praedicatum non est idem subjecto, nisi quia significat per modum totius, iste modus aufertur in abstracto. Unde dico, quod hic non est idem praedicatum subjecto, nisi propter suppositum quod ab utroque denominatur, quia praedicatum dicit formam, non suppositum. Ad aliud, quod consequens non semper est de intellectu subjecti, vel antecedentis, licet in consequentia essentiali. Aliter dicitur, quod dicit Philosophus, cui inest differentia sequitur genus, et illud est species, cui inest differentia et individuum, et de individuo et specie praedicatur genus per se, non tamen sequitur differentiam per se. Ad aliud, nego consequentiam. Ad probationem, quod verum est, si illud quod est ratio intelligendi facit cum alio unum per accidens, non si faciat unum per se, sicut differentia cum specie, etc.
ANNOTATIONES.
Circa unicam quaestionem tertii libri de praedicatione et modo praedicandi generum de differentia, text. c. 10. advertendum quod sententia Doctoris ibi clara est, et non occurrunt correctiones in littera. Ubi tamen scire debes, quod aliae duae quaestiunculae quas Antonius Andr. movet hic de immobilibus videlicet, et de instanti sunt dubia litteralia, maxime illa de instanti, quam habet Doctor in 2. d. 2. q. 2. incidentaliter ; aliam vero collegit hinc inde, ut patet.
Infra, solvendo 2. principale, est quaedam replica, quam non solvit ibi : Contra
probat ibi demonstrationem, etc. Ad quam potest dici, quod dato assumpto et illato, ita quod nedum loquitur de conclusione, sed etiam de praemissis per se, non tamen sequitur quod propositio non per se, sit non necessaria, imo est consequens cum necessarium sit in plus, ut patet 1. Poster. loquitur ergo ibi de per accidens proprie, cujus assignat tres modos t. com. 35. non autem de per accidens transumptive, quod est extraneum 1. Elenchorum, et alibi saepe.
Quod ibi tangitur de duplici abstractione et concretione, posset habere instantias ex dictis ejus super Porphyrio. q. 1. utrum genus vere praedicetur de specie infinitatis, sed super illo loco copiose haec tractavi, quaere. Similiter 5. dist. primi, q. 1. et alibi patet de gradibus abstractionum, ubi idem notavi. Quaere Joannem Jandunum hic, et vide Nominales et alios antiquos, et infra in hujus plura ad haec notanda habentur, et super 1. Posteriorum.