REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Opinio D. Thomae, Angelum non posse mutare voluntatem, quia non potest mutare intellectua apprehensionem. Henricus ait rationem esse, quia voluntas separata ita se immergit in objectum, quod non potest resilire. Refutat Doctor utramque in communi, sex rationibus efficacibus ei claris.
Ad primam quaestionem dicitur communiter, quod mali Angeli non possunt paenitere. Sed propter quam causam, discordant Doctores. Unus dicit quod non possunt paenitere, quia appetitiva est concors cognitivae ; igitur ubi cognitiva immobiliter cognoscit, appetitiva immobiliter appetit. Assumptum patet, primo, quia cognitiva comparatur ad appetitivam, sicut motor ad mobile, quia appetitiva praecise movetur a cognitiva. Similiter exemplo patet, quia appetitus sensitivus non est nisi particularium, quia cognitiva ejus est tantum singularis ; igitur cum intellectus sit universalium cognitivus, voluntas erit appetitiva universalium ; sic non immobiliter vult quidquid vult, quia nec sic adhaereret uni, quin adhaerere possit contrario. Sed Angelus immobiliter apprehendit, et ideo appetitiva sua immobiliter vult quod eligit post electionem, ideo non potest recedere ab illo, postquam elegit deliberatione praecedente.
Alius Doctor ponit quod haec est causa,quia voluntas liberata a corpore, magis est libera, quam cum conjungitur corpori mortali, quod aggravat, et quanto magis libera, tanto potest se plus immergere in volitum. Et ideo voluntas Angeli cum sit liberrima, immergit se in volitum, et cum pervenerit ad synderesim, impingit in eam, et contemnit rationem, nec cessat immergere se in volitum. Hoc patet Proverb. 18. Peccator cum in profundum venerit, contemnit. Et exemplo, cum aliquid imprimitur in aliquid molle, et in durum, vehementius impingitur in osse quam in carne, et non posset ab illa causa vel impingere faciliter retrahi, a quo potest impingi. Prima igitur opinio ponit causam esse propter immobilem apprehensionem, secunda propter immersionem ex libertate plenaria.
Circa istas opiniones simul, primo in generali, secundo contra eas in speciali. Primo sic arguo: Augustinus de fide ad Petrum, cap. 5. dicit quod si fuisset possibile voluntatem hominis seipsa reverti ad Deum post lapsum, multo magis Angelus reverti potuisset ; igitur si voluntas hominis possit mobiliter adhaerere illi, quod appetivit, similiter et voluntas Angeli, quod est contra primam viam, et contra secundam in hoc, quod voluntas Angeli non est impedita, quin posset se retrahere ab eo, quod vehementer concupivit.
Item, voluntas non est causa actus sui, nisi ut prius natura sua volitione ;igitur si ut prius natura, non aliter se habet respectu objecti, igitur ut causa, non aliter se habet, quia voluntas ut causa volitionis suae, se habet ad istam volitionem, ut subjectum ad accidens ; igitur si non aliter se habet, ut velle est actus primus, quin contingenter possit velle et nolle, ut est causa ejus, igitur non aliter se habet ad aliquem actum secundum, quin posset quodcumque velle et non velle.
Item, causa, quae uniformiter se habet ad plures effectus, non aliter se habet ad unum effectum per hoc, quod elicit unum actum, quam si toon eliceret; sicut ignis, ex quo est indifferens ad calefacere hoc et illud uniformiter, igitur, si calefaciat hoc, non minus potest calefacere illud, quam si non calefaciat ; igitur si voluntas non prius adhaeret huic volito, certum est quod contingenter possit adhaerere ; igitur non propter unum velle necessitatur plus ad aliud velle, quam si nullum velle praehabuisset.
Item, voluntas quae elicit istam volitionem, non cogitur ad eliciendum istam nisi secundum quid, ut dum vult in sensu composito. Sed illa elicitio non est ratio majoris necessitatis ad alium actum quam ad istum ; certum est igitur quod absolute contingenter se habebit ad actus alios.
Item, eadem est causa communis in obstinatis Angelis et hominibus) sed causa obstinationis animae separatae non potest esse voluntas separata a corpore, quia nullum actum elicit extra corpus, nisi in termino ; igitur per nullum actum ibi elicitum obstinatur. Nec, secundum istos, per actum elicitum in corpore ; tum quia ibi nulli immobiliter adhaeret, quia, secundum primam opinionem, nihil ibi apprehendit intellectus immobiliter ; tum quia, ut conjungitur corpori, non habet plenam libertatem, qua possit immergere se volito ; igitur vel oportet quod per ultimum elicitum in corpore in separatione ejus in instanti mortis, vel quia tunc non paenitet de prius commisso.
Item, in Lazaro probabile est quod habuit visiones, quas non habuisset, si non fuisset resuscitandus ; itaque si post separationem animae a corpore immobiliter apprehendit intellectus, et voluntas immobiliter adhaeret, igitur postea non fuit Lazarus viator, quia vel in instanti separationis fuit finaliter damnatus, vel finaliter beatus. Si beatus, injuria fieret illi, si esset postea viator, imo incompossibilitas esset quod habuisset veram beatitudinem ad tempus, et postea dimisisset eam ad tempus. Si finaliter damnatus, tunc non adhaerebat malo immobiliter ; incompossibilitas enim esset quod possit postea salvari, quia tunc mobiliter adhaesisset, vel Deus suspenderet immobilitatem adhaerendi voluntatis separatae a corpore ad tempus.
Item, ut prius declaratum est, Angelus in via peccavit pluribus peccatis secundum speciem, et tamen secundum primam opinionem in primo actu habuit apprehensionem immobilem, quia extra corpus, et per plenam libertatem etiam per hanc secundam opinionem, in primo actu immergebat se ; igitur non potuit postea peccare novo peccato, quia non fuit postea viator.
SCIIOLIOM II.
Refutatur specialiter sententia D. Thomae, primo, quia sequeretur juxta ipsum, quod non posset Angelus apprehendere minus recte, quia ejus obliquitas per ipsum est ex peccato. Secundo, no?esfilaretur ad primam volitionem per apprehensionem, quia haec eodem modo movet ad primam, el ad caeteras. Tertio, essent Angeli m?li obstinati ante primam electionem, et boni confirmati.
In speciali arguo contra primam viam. Ipse ponit quod intellectus est in loto respectu appetitus tanquam causa totalis ; aut igitur ille intellectus dictavit eligendum, quod voluntas eligit, vel simpliciter non volendum, vel sic, quod esset eligendum cum talibus conditionibus, et non eligendum sub aliis, et hoc esset dictare hoc esse eligendum secundum quid. Non primo modo, quia tunc judicium esset erroneum, et judicium erroneum non praecessit peccatum (non enim paena praecessit culpam.) Si secundo modo, igitur non movebat appetitum ad hoc secundum quid, sicut dictavit esse eligendum ; vel eligit hoc simpliciter, quod intellectus dictavit esse eligendum secundum quid, ita quod maluit eligere totum quam dimittere partem. Si primo modo, igitur non peccavit voluntas, nam bene potest aliquis eligere aliqua secundum quid, ut si non essent offensiva Dei. Si elegit simpliciter, igitur plus elegit, quam intellectus movebatappetitum ad intelligendum ; igitur intellectus non fuil praecisum. movens et totale.
Item, ille Doctor dicit quod in primo instanti, boni meruerunt ; igitur in primo instanti habebant plenam electionem ; sed post plenam electionem non habuerunt eligere aliud ; igitur immobiliter apprehendebat in primo instanti tam boni quam mali ; ergo in primo instanti erant in termino.
Item, fuerunt obstinati ex cognitiva sua ; igitur erant obstinati in primo instanti ; igitur antequam elegerunt, erant obstinati, quia in primo instanti non elegerunt finaliter, secundum istum Doctorem.
Item, non sequitur quod homo magis mobiliter adhaeret conciue sioni habitae per demonstrationem, quam Angelus, quia discurrit, quia non plus dubitat de primis principiis quam Angelus. Nec plus dubitat de conclusione postquam habeat eam, quam faciat Angelus ; igitur licet via hominis sophistica a principiis ad conclusionem sit incerta, tamen via a principiis ad conclusionem per demonstrationem est vera, et conclusio certa quando est habita per principia.
SCIIOLIUM III.
Refutat specialiter opinionem Henrioi, primo, quia voluntas potuit non summe se immergere in objectum. Secundo, alias omnes mali summo conalu peccassent, et boni summe in bonum intendissent. Tertio, eliciens actum libere circa objectum, libere in illo manet. Quarto, aliquis in via per actum inlensissimum redderetur -immobilis. Quinto, ducit exemplum Henr. de ferro in durum infixo, ad oppositum.
Contra secundam opinionem in speciali, quanto voluntas est liberior, tanto magis habet in potestate actum suum, et tanto magis contingenter habet eum, si non est circa finem ; igitur voluntas separata a corpore potest cum maximo conatu, et cum minimo conatu immergere se volito alii a vero fine, esto quod sit liberalissima.
Item, quantum ad hoc quod voluntas non fuit impedita per corpus, simile fuit de quolibet Angelo ; igitur quilibet tantum immersit se in volitum quantum potuit, dum erat in via. Consequens falsum est, quia nec boni meruerunt omnes quantum potuerunt, dum erant in via, quia non ferebantur in Deum maximo Gonalu ; nec quilibet malus tantum demeruit, quantum potuit in via.
Item, si ex plena libertate movetur in finem apprehensum, igitur ex plena libertate quiescit in illo fine ; igitur immobiliter quiescit in.isto, quod apprehendit in ratione finis ; igitur nunquam peccat.
Dicunt, potest errare. Contra, intellectus non potest errare circa principia prima, neque circa conclusiones, quas videt demonstrative sequi ; igitur nec potest ostendere voluntati aliud oppositum habere rationem finis simpliciter.
Item, si ex plena libertate reddit se immobilem respectu illius cui se immergit, igitur sic deberet esse in via per actum intensissimum, ratione cujus reddit se immobilem, quia nulli tantum adhaeret sicut illi, respectu cujus habet actum intensissimum. Sed manifeste falsum est ponere quemlibet esse damnatum pro actu intensissimo peccandi, quem habuit in via, quia de uno peccato mortali, de quo habuit actum valde remissum, potest ipse remanere impaenitens per totam vitam, et pro illo damnari, et de commissis actu intensissimo potest ipse paenitere.
Item,.exemplum de ferro non est ad propositum, quia si infigatur in durum, non difficilius extrahitur, quam si infigatur in molle, si illud durum non sit retractivum partium suarum, nec instrumentum mutet figuram, quia tunc ita libere permittit exitum sicut introitum, et liberius. Sed non ponitur aliquid tale in libertate voluntatis retractivum partium, quod immergat impressum, sicut est, cum fenum infigitur in os. Neque si voluntas impingit in synderesim, ita quod synderesis claudat partes restringendo voluntatem, neque incurvatur voluntas, sicut de clavo fixo in durum, quod incurvatur in extremitate, ratione cujus difficilius extrahitur, quam imprimebatur. Probatur hoc, non potest aliquid immitti in quodcumque durum, quin possit aliqua virtus creata illud extrahere, licet requiratur major, quam sit virtus imprimens ; sed nulla virtus creata potest retrahere voluntatem Angeli ab illo, cui se immergit ; igitur non est simile.
Ad rationes pro prima opinione, lico quod intellectus non est totalis notor respectu appetitivae, quia, sicut dictum est prius, intellectus lon movet, nisi secundum quid, et rolunlas vult simpliciter. Similiter dia opinio allegat Gregorium pro se, 3. Moralium, cap. 16. quod Angeus sine remedio cecidit, quia vehcnenter factus est magnus ; illud nun oncludit immersionem immobilem, ed vehementiam in peccato.