Theophylactus. Quia reliqui apostoli vident Iacobum et ioannem honorem petere, patienter ferre non possunt; unde dicitur et audientes decem, indignati sunt de Iacobo et ioanne. Patientes enim humana, invidia movebantur; sed tunc primo indignati sunt, cum viderunt ipsos a domino non susceptos; non autem prius indignabantur, quia videbant ipsos aliis praehonorari.
Tunc igitur sic imperfecte se habebant apostoli; sed postea in primatibus sibi cedebant ad invicem. Christus autem eos sanat, primo quidem ad eorum consolationem eos iuxta se adducendo; et hoc significatur cum dicitur iesus autem vocans eos; deinde demonstrando quod usurpare honorem et desiderare primatum, gentilium est; unde sequitur ait illis: scitis quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Gentilium principes tyrannice et dominabiliter ad principatum se ingerunt.
Sequitur non ita est autem in vobis.
Beda. In quo docet, eum maiorem esse qui minor fuerit, et illum dominum fieri qui omnium servus fit. Frustra igitur aut illi immoderata quaesierant, aut isti dolent super maiorum desiderio, cum ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate veniatur. Deinde proponit exemplum; ut si dicta parvipenderent, erubescerent ad opera; et dicit nam et filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. Theophylactus. Quod maius est quam ministrare. Cum enim aliquis pro eo cui ministrat moritur, quid isto potest esse maius et mirabilius? sed tamen ista ministratio et humilitatis descensus gloria eius erat et omnium: ante enim quam homo fieret, solum ab Angelis agnoscebatur; cum autem factus est homo et crucifixus est, non tantum ipse gloriam habet, sed et alios in participationem suae gloriae suscepit, et dominatus est per fidem orbi terrae. Beda. Non autem dixit animam suam redemptionem dare pro omnibus, sed pro multis, idest qui credere voluerint.