Quod subesse Romano pontifici sit de necessitate salutis.
Ostenditur etiam quod subesse Romano pontifici sit de necessitate salutis.
Dicit enim Cyrillus in libro thesaurorum: itaque, fratres mei, sic christum imitamur, ut ipsius oves vocem eius audiamus, manentes in ecclesia Petri, et non inflemur vento superbiae, ne forte tortuosus serpens propter nostram contentionem nos eiiciat, ut evam olim de Paradiso. Et maximus in epistola Orientalibus directa dicit: coadunatam et fundatam super petram confessionis Petri dicimus universalem ecclesiam secundum definitionem salvatoris, in qua necessario salutis animarum nostrum est manere, et ei est obedire, suam servantes fidem et confessionem.