Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CLII . Macedonius Augustino, quaerens num ex religione sit quod episcopi apud judices intercedant pro reis.
Domino merito venerabili, et unice colendo patri AUGUSTINO, MACEDONIUS.
1. Optatas admodum Sanctitatis tuae litteras accepi per Bonifacium venerandae legis antistitem; quem eo magis receptum dilexi quod a me desiderata pertulerat, sermonem Sanctitatis tuae et incolumitatem, domine merito venerabilis, et unice colende pater. Itaque sine mora quod petebat obtinuit. Verum quoniam existit occasio, hoc ipsum quantulumcumque est quod admonitus indulsi, nolo sine mercede remanere. Cupio enim accipere eam quae mihi commodet sine pendentis incommodo, imo quae mihi commodetcum gloria dependentis.
2. Officium sacerdotii vestri esse dicitis intervenire pro reis, et nisi obtineatis, offendi, quasi quod erat officii vestri minime reportetis. Hic ego vehementer ambigo 0653utrum istud ex religione descendat. Nam si a Domino peccata adeo prohibentur, ut ne poenitendi quidem copia post primamtribuatur; quemadmodum nos possumus ex religione contendere ut nobis qualecumque illud crimen fuerit, dimittatur? quod utique, cum impunitum volumus, probamus. Et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus quae peccantur, certum est nos culpae societate vinciri, quoties eum impunitum esse cupimus, qui culpae tenetur obnoxius. Tum praeterea accedit hoc quod gravius est. Nam omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit: verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt homines sibi relaxari, et id propter quod scelus admissum est, possidere. Pro his quoque interveniendum putat sacerdotium vestrum, de quibus adeo futuri nulla spes est, ut etiam in praesenti eadem criminis ratio perseveret. Nam qui tam pervicaciter tenet propter quae crimen admisit, ostendit se, ubi licentia fuerit, similia peccaturum.
3. Ob haec igitur consulo prudentiam tuam, et me hoc ambiguo quo laboro, absolvi desidero: nec ob aliam causam consultum te putes. Caeterum hoc mihi propositum est, ut intercessoribus, praesertim talis meriti qualis tu es, etiam gratiam agam. Pleraque enim quae sponte facere videri nolo, ne remissio severitatis alios armet in crimina, opto bonis intercessoribus relaxare, ut quod libens concedo, salva severitate judicii, alterius merito videatur indultum. De scriptis Sanctitatis tuae aliqua mihi promiseras, et non accepi; quaeso ut vel nunc mittas, et ad hanc meam epistolam respondeas, ut quia Sanctitatem tuam interim videre non datur, saltem sermonibus tuis pascar. Incolumem Sanctitatem tuam divinitas aeterna tueatur aevo largissimo, domine merito venerabilis, et vere colende pater.