LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De modo faecunditatis et generationis
spinarum in plantis. Jam autem tempus est id expedire quod diu dilatum est, de natura scilicet et figura spinarum quae in plantis inveniuntur. Dicamus igitur, quod spinae non vere sunt de natura et essentia plantarum. Cujus signum est, quod natura et generatio spinarum non est secundum generationem partium quae sunt essentiales plantae. Hae enim a radice omnes directae sursum disponuntur secundum directam nutrimenti elevationem : spinae autem crescunt de corpore plantae egredientes per corticem plantae, quasi de quodam centro ad circumferentiam, cum tamen usque ad medullam non pertingant. In plantis ergo spinosis est raritas transversorum pororum a corpore plantae ad corticem venientium : et haec est via per quam crescit spina.
Materia autem spinae est succus terrestris calidus valde, in quo propter intensionem materiae statim in principio formationis plantae festinat decoctio, et fervens sicca materia et acuta educitur in raritate transversalium pororum : et dum pertingit exterius, a sole coagulatur, et exsiccatur fortissima coagulatione, et a frigido aere postea venit modicus humor et gelatus qui possit mollificare spinam : et ideo valde dura efficitur : et sic generantur spinae. Et ideo etiam figura spinarum est pyramidalis. Materia enim cum per transversalem porum egreditur, tunc incipit superius a gracili quod est acuti anguli penetrativi, eo quod calidus magis acuitur, et inferius semper procedit ad. grossius. Aer enim inclusus in materia illa, qui vaporabiiem eam facit, quanto magis a planta a qua spirat elongatus fuerit, tanto magis augetur in aercitate et vaporabilitate. Et ideo magis in parte illa acuitur, et magis extendit materiam, quae extensa contrahitur et acuitur necessario : quo autem propinquior fuerit corpori plantae, grassatur et dilatatur, ita quod fit ibi sicut basis pyramidis stans super plantam ex qua spina egreditur : et haec est figura pyramidis acutae. Eadem autem de causa figuratur omnis planta aut arbor pyramidaliter per figuram pyramidis.
Inveniuntur autem duo genera spinarum in plantis. Sunt enim spinae quae ex profundo plantae educuntur, et hae quasi rectae et longae propter calorem materiae. Sunt etiam quaedam spinae, quarum basis non profundatur in corpus plantae, sed stat super corticem extrinsecus adhaerens plantae : et sunt istae spinae breves recurvae anterius et peracutae, sicut sunt spinae tribulorum et bedegar et rosariorum et ramni et aliarum multarum. Cujus profecto causa est, quod materia a virtute naturali plantae primum tota ad superficiem expellitur, et propter viscositatem non potest acui a solius plantae calore : cum autem pertingit ad superficiem, juvatur calor interior materiae a virtute solis, et tunc acuitur valde : et quia materia viscosa est, incipiunt in contrarium trahere calor et viscositas : calor quidem extendens, viscositas autem recurvans : et ideo sunt spinae sicut unci fundati super corticem plantae.
Quaedam autem arbores in foliis habent multas spinas, sicut arbor quae vocatur doxus : et hoc contingit, quia viscosum terrestre siccum et adustum et calidum valde respersum est in humido aqueo ipsius, et egreditur cum ipso informatione foliorum, et per virtutem solis postea spirans ex foliis, acuitur in spinas. Signum autem hujus est, quod arbor illa multi est humoris viscosi, inter corticem et lignum : propter quod ex illo interiori cortice loto et fricato viscum faciunt aucupes. Cum autem de foliis exspiret spina, contrahitur folium et incurvatur : et ideo multa curvitas est in foliis ejusdem arboris.
Inveniuntur etiam spinae in herbis et oleribus tam in stipitibus quam in ramis et foliis, sicut in urtica majori, et boragine, et quibusdam aliis. Sed sunt spinae parvae quantitatis, et quasi pili herbis adhaerentes : tamen necessarium est, quod ex eadem causa fiant ex qua fiunt in lignis : sed minores et molliores sunt propter parvitatem et phlegmaticitatem materiae.
Sed non est praetereundum, quod omnis arbor pyrorum et malorum spinosa est quamdiu est silvestris : et cum fuerit domestica, spinas amittit aut omnes, aut ex maxima parte : hoc autem contingit propter ignobilitatem nutrimenti silvestris, et propter siccitatem nutrimenti plantarum silvestrium : propter quod et maximae spinosae quae in aridis locis et calidis eremis et montuosis crescunt : cujus causam ex dictis facillimum est invenire. Haec igitur de productione spinarum dicta sint.