De solutione paralogismorum aequivocationis et amphibologiae.
His habitis de solutione recta in communi adaptabimus ea quae dicta sunt primo ad solutiones paralogismorum in dictione, et postea ad eos qui sunt secandum extra dictionem. Et inter paralogismos in dictione primo adaptabimus et appropriabimus paralogismos secundum aequivocationem et amphibologiam : quia istae duae fallaciae sunt secundum multiplex actuale, et non differunt in causa apparentiae et causa non existentiae. Nec obstat, quod una sit in dictione et altera in oratione : quia unum modum habent in manifestatione falsitatis falsi syllogismi.
Dicimus igitur, quod horum paralogismorum qui sunt secundum aequivocationem et amphibologiam sive apparentium elenchorum, alii quidem habent causam falsitatis syllogismi vel parelenchi in praemissis, alii autem in conclusione : in praemissis quidem sicut illi qui habent interrogationem aliquam sive propositionem plura significantem, hoc est, multiplicitatem actualem operantem : alii autem habent conclusionem multipliciter dictam eadem actuali multiplicitate, ut patet exemplariter in eo paralogismo, quod est tacentem loqui: conclusio est duplex, et debet sic formari paralogismus : contingit Socratem loqui : Socrates est tacens : ergo contingit tacentem loqui. Haec enim conclsuio multiplex est secundam amphibologiam : eo quod accusativus, tacentem, potest construi cum hoc verbo infinitivo, loqui, ex parte ante, ut scilicet verbo supponat. et sic est locutio falsa sub hoc sensu, contingit quod tacens loquatur, quod falsum est : vel idem accusativus potest construi cum eodem verbo ex parte post, ut scilicet eidem verbo apponat, et sic est vera sub hoc sensu, contingit quod aliquis loquatur tacentem, hoc est, de tacente, ita quod tacens est materia locutionis, ita quod locutio est de tacente. Et sic patet quod conclusio est duplex, quae est contingit tacentem loqui.
In eo vero paralogismo ejusdem fallaciae qui est, quod non contingit scientem una interrogationum praemissarum conscire,est duplex secundum hanc formationem. Quicumque sciunt aliqua, illa non consciunt : scientes sciunt aliqua : ergo scientes non consciunt. Haec enim praemissa, quicumque sciunt aliqua, illa
non consciunt, est multiplex secundum amphibologiam : eo quod haec dictio, illa, potest esse nominativi casus et construi cum hoc verbo, consciunt, ex parte ante supponendo verbo : et sic est vera sub hoc sensu, quicumque sciunt aliqua, hoc est, aliquas res, illae res scitae non consciunt, hoc est, non cum ipsis sciunt : quia scita sciuntur, et non habent scientiam sicut ipsi scientes. Vel potest esse accusativi casus et construi cum eodem verbo ex parte post, hoc est, apponere verbo : et sic est falsa sub hoc sensu, quicumque sciunt aliqua, illa non consciunt, hoc est, de quibus habent scientiam, illa non consciunt ipsi scientes : et hoc est falsum, quia scientes consciunt omnia ista de quibus habent scientiam. Patet igitur quod in hoc paralogismo major interrogationum praemissarum est amphibologia : et haec solutio est manifestans causam falsitatis syllogismi, quare scilicet falsum concludit. Et duplex ex ejus distinctione manifestatur causa falsitatis syllogismi : et quando quidem est hoc, in utroque sensu est falsum : et non tantum sic est duplex, sed etiam tertio modo est : et tunc significat vere duplex, hoc quidem in uno sensu ens (hoc est, verum) illud vero in alio sensu non ens, hoc est, falsum. Haec igitur distinctio sic pertractata in communi est vera solutio.
Sed ad perfectionem solutionis considerandam notandum, quod illis paralogismis quibus in fine (post conclusionem factam ab opponente) est multiplex, non accidit elenchus vel contradictio respondenti, nisi prius ipse opponens sumpserit contradictionem per suppositionem respondentis, quod non est elenchus nisi respondens prius concesserit contradictorium ejus quod concluditur, ut patet in eo paralogismo qui est concludens, quod sit vel contingit aliquem videre eum qui est caecus, ita quod caecum accusativus construatur cum infinitivo videre ex parte post: quod autem sine contradictione accepta a respondente, ut putas contingit caecum videre ? et dante respondente, quod non contingit caecum videre, inferat quod aliquisvidet caecum:ergo contingit caecum videre : non fit elenchus sive contradictionis syllogismus. Quibus vero paralogismus multiplex est in interrogationibus sive praemissis, non est necesse prius negativam dare respondentem ad hoc quod fiat elenchus : et hoc ideo est, quia elenchus non est proprie contradictio ad haec sicut ad praemissas : sed propter praemissam ut propter causam efficientem fit conclusio : sed contradictio fit ad conclusionem contradicentem positioni respondentis.
Solvendo igitur duplex quod est in principio sive in praemissis sive in conclusione et non nomen multiplex in aequivoco vel oratio ut in amphibologia, sic distinguendo respondendum est in perfecta et in omni data solutione, dicendo quoniam est ut sic, hoc est, in uno sensu est verum : est autem ut non est, hoc est, in alio sensu est falsum. Ut, verbi gratia, in hoc paralogismo, est tacentem loqui, dicendum est quoniam est ut sit hoc quod est verum, si accusativus cum verbo loqui construatur ex parte appositi post: est autem ut non est verum in alio sensu, in quo idem accusativus construitur cum verbo supponendo sibi ex parte ante. Et similiter est in aequivocatione, ut patet in hoc exemplo : putas quod expediunt facienda ? et dicente respondente, quod sic, inferat: sed mala ut pcenalia aliquando expediunt, ut aduri, vel secari : ergo facienda. Respondendum quoniam expedientia aequivoca sunt : et ideo sunt quaedam expedientia facienda semper, ut bona et semper utilia : et sunt quaedam expedientia non semper facienda, ut mala et damnosa et pcenalia : quia expedientia sunt multiplex secundum aequivocationem.
Ad perfecte autem solvendum notandum, quod si in fine post communem solutionem datam adhuc lateat, eo quod non sufficienter adaptata sit solutio : tunc oportet ipsum respondentem per
determinationem et pertractationem corrigere solutionem in communi datam, ut si inferat opponens concludendo , ergo est tacentem loqui : dicat respondens, non est tacentem loqui simpliciter et sine distinctione, et adaptet distinctionem ad supradictam in communi datam distinctionem, quod est hunc aliquem loqui tacentem, hoc est, quod quis ut Socrates loquitur tacentem, hoc non est tacentem loqui, secundum quod accusativus cum verbo , loquitur , construitur ex parte post, et non ex parte ante : sic enim sufficienter adaptata est solutio et determinat in quo sensu sequitur conclusio et in quo non.
Et similiter pertractanda et adaptanda solutio in his paralogismis quae multipliciter dictum habent in propositionibus, dicendo quoniam sic scientes eonsciunt, si pronomen illud construitur cum verbo, consciunt, ex parte ante et non post, ut paulo ante dictum est, et sit accusativus casus : quia scientes ista de quibus habent scientiam, non eonsciunt ipsis : non enim idem est in tali solutione dicere, quoniam non est conscire scientes illa quae sciunt in communi, et quoniam sic (ad sensum propositum determinando) non est vel contingit conscire illa quae sciunt. Et tamen quia in sophisticis sunt istae solutiones, non est omnino recedendum ab apparenti solutione : sed opponenti omnino obstandum apparenter a respondente, etiamsi simpliciter et in uno sensu syllogizet. Et dicendum quod ipse opponens non rem (quam dixit respondens dando et concedendo quod quaesivit) negavit (hoc est, negando conclusit) opponens : sed nomen tantum negavit, hoc est, negando et contradicendo conclusit, et propter hoc non est elenchus quod fecit : quia elenchus est non nominis tantum, sed rei et nominis. Sic ergo recta solutione solvenda sunt quae secundum aequivocationem et amphibologiam : et sic intelligendo dicta Aristotelis, non est in eis quidquam dubitationis.