PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
((Verbum, "
Hoc est, notitia praedicata. Dicit enim Augustinus in libro IX de Trinitate : " Verbum quod insinuare intendimus, " cum amore notitia est. " Id ergo quod praedicare debemus, notitia Dei est cum amore Spiritus, qui ex Verbo procedit. Hoc enim est Verbum Dei, a quo semper procedit Spiritus. Psal. cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer. Psal. XI, 7 : Purgatum septuplum. Hoc enim Verbum, est veritatis, sanctificationis, et Spiritus plenitudinis. Et de veritate simul et sanctificatione, Joan.XVII, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Quod eliam diffundat Spiritum, Act. x, 44 : Loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Unde etiam de Joanne, Supra, i, 80, dicitur, quod confortabatur Spiritu : quia Spiritus lingua est istius Verbi, Unde igneis linguis apparuit super discipulos .
Hoc est igitur verbum
" Domini. "
Ecce auctoritas. Dominus enim misit eum ad praedicandum : et aliter non praedicaret. Ad Roman. x, 15 : Quomodo praedicabunt nisi mittantur ? Joan.III, 34 : Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Infra, x, 3 : Ite: ecce ego mitto vos. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos. Hoc igitur est verbum Domini, quod proponitur mittente Domino, penes quem est auctoritas missionis.
Sequitur de sublimitate verbi. Et hoc notat cum dicit:
" Super Joannem. "
Licet enim sensus sit: " Super Joannem, " hoc est, ad Joannem, tamen praepositio super notat sublimitatem : quia hoc est Verbum, quod est super Joannem, quod est de caelo descendens a regalibus sedibus, quod in cor hominis non ascendit, sed cor ascendit ad verbum: ad quod percipiendum, Paulus raptus est in tertium caelum : quod Petrus vidit in superioribus domus : quod Joannis, I, 1, in principio apud Deum dicitur intellectuale super sensum et imaginationem, Apostolo Paulo perceptum in superiori parte animae intellectus, suprema parte Petro revelatum, ab aeterno apud Patrem a Joanne praevisum. Super ergo est, et non juxta, vel infra. Unde cum sublime sit, pannis vilibus a matre in praesepio est positum : quia rudibus et vulgaribus vocibus, et non lepidis orationibus, est a Praedicatoribus expressum : et hominibus rudibus, a pecoribus parum distantibus, in pabulum propositum. I ad Corinth.II, 1 et 4 : Veni ad vos non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi... Sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus.
Sic igitur est super
" Joannem. " Tangitur qualis debet esse, ad quem fit sermo Domini, scilicet, eum in quo est gratia, " Joannem. " Unde egregius Praedicator Gentium dicit, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit.
" Filium Zachariae, " magis imitatione quam carne. Isa. xliv, 26 : Reduc me in memoriam, et judicemur simul. Thren.III, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii, et fellis. Psal. lxxvi, 4 : Memor fui Dei, et delectatus sum.
" In deserto. "
Ecce ubi factum est verbum super eum : quia in deserto, ubi degebat Joan- nes, longe a mundi habitatione, ne levi saltem maculare vitam flamine posset . Hoc est desertum, de quo dicitur, Marc. VI, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum, scilicet a strepitu mundi. Ad hujus deserti interiora Moyses gregem minavit, et visionem magnam vidit . In hoc deserto discipuli quieverunt, ut jam dictum est. In hoc deserto Elias Deum persecutus invenit. Interiora hujus deserti, sunt intellectus stantis contemplationis ab omni strepitu mundi liberae, ubi Deus videtur. Et ibi est quies discipulorum Domini in disciplinis doctrinae ipsius, ubi Deus invenitur consolans tribulatos .
Si autem quaeritur, Quale verbum sit illud?Dicit Glossa, quod hoc est verbum : Vade, praedica baptismum. Utrum autem hoc verbum fuerit eisdem syllabis prolatum, vel aliud ? Constat quod illius sententiae fuit : quia, Joan.I, 33, ipse Joannes dicit: Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et quocumque modo sit, continetur in verbo auctoritas missionis.