In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Circa hanc distinctionem, etc. Haec distinctio in duas partes principales dividitur, quarum prima agit de institutione Sacramentorum novae legis, eorumque numero ; secunda vero de Baptismo Joannis. Et juxta hanc divisionem praemissam a Doctore in expositione litterae Magistri, proponit ipse duas quaestiones, quarum prima est jam praemissa ; secunda vero tangit Baptismum Joannis, et ejus efficaciam et fructum.
In hac ergo quaestione primo arguit ad oppositum. Secundo agit de perfectione Sacramentorum novae legis, et radice talis perfectionis, quae fuit passio Christi exhibita. Tertio de instituente et causa meritoria. Ex quibus concludit duo corollaria: Primum quomodo misericordia et justitia concurrant simul circa institutionem Sacramentorum. Secundum est, quod passio Christi fuerit magis efficax in lege Evangelica, quam in lege veteri, aut antea. Quarto respondet ad argumenta.