IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Beata Virgo fuerit concepta in originali peccato ?
Alensis 3. p. q. 9. ro. 1. et m. 2.art. 2. D. Thom. 3. p. q. 27. art. 2. eli. 2. q. 81. art. 3. et hic q. 1. art. 1. D. Ronavent. p.1. art. q. 2. Richard. art. 1. q. 2. Henric. quodlib. 15q. 13. Aureol. art. 1. et 4 Occham hic. Mayron.Bassol. Rubion. Marsil. 3. q. 4. Suar. 3. p. tom, 2. disp. 2. sect. 5 . Valentia tom. 4. disp. 2. q. 1. et 2. punct. 2. Cord. lib. 1. q. 44. Vasq. 3. p. disp. 117. Amb. Cathar. opusc. de Conceptione. Cajet. opusc. de eadem. Viguer. cap. 18. sig. 6. Vega 2. in Trid. cap. 6. Bellarm. lib. 4. de amiss. gratiae, a cap. 15. Canisius lib. 1. de Deipara. et tale et nuperrime P. Aegidius de Praesentat. Augustinianus in Conimbric. Academia sacroe Theol. professor primarius integro volumine de hac controversia. Mayronius hic q. 2. Dur. hic Baccon. hic. q. 3. Thom. de Argentina hic. Almain. hic.
Circa primum quod sic : In Adam omnes peccaverunt. Rom. 5. non nisi quia fuerunt in eo secundum rationem seminalem, ita fuit in eo Beata Virgo ; igitur, etc.
Item Damascenus cap. 10. et 48. Spiritus sanctus purgavit eam ; purgatio non est nisi a peccato, igitur habuit peccatum, non actuale igitur, etc.
Item, Augustinus de Fide ad Petrum : Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum peccato originali nasci.
Item, idem super illud Joannis : Ecce agnus Dei, etc. Solus innocens, quia non sic venit, scilicet secundum communem propagationem. Item Leo Papa in sermone de Nativitate Domini: sicut a reatu nullum liberum reperit, ita pro liberandis omnibus venit ; igitur, etc. Item Hieronymus super illud Psalmi : Et de manu canis unicam meam, videtur idem dicere. Item de cons. dist. 2. cap. 1. ibi: Nativitas in gloria. Item Bernardus de conceptu ejus dicit, quod fuit in peccato originali concepta. Item Anselmus 2. Cur Deus homo cap. 16. Item hoc idem vult Bernardus in quadam epistola, et probat, quia non fuit sanctificata ante conceptum, patet ; nec in conceptu, quia ibi fuit libido.
Contra, Augustinus de natura et gratia circa medium, et ponitur in littera cap. 3. Cum de peccatis agitur, de Maria nullam prorsus volo habere quaestionem. Et Anselmus de Conceptu virginali. cap. 18. Decuit ut ea puritate virgo niteret,
qua major sub Deo nequit intelligi, posset autem intelligi pura innocentia sub Deo qualis fuit in Christo ; igitur, etc.