REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Tangit quatuor modos justificandi impium, utque Deus non dicatur acceptator personarum, et potius, ut in manu cujusque sit concurrere id suam justificationem, praefert quartum modum, scilicet quod ex duobus, quibus Deus ?qualiter assistit, per generalem influentiam, unus concurrit per liberum arbitrium, alius non. Ille adverte primo, per generalem influentiam non intelligi naturalem, sed communem supernaturalem, qui ideo dicitur generalia, quia nulli denegat auxilium sufficiens. Quod vero haec sit mens Doctoris, multis ostendi ex ipso in Oxon. in 4. d. 14. q. 2. Scbol. num. 14. eadem dist, in Reporl. q. I. Scbol. ult. Neque obstat quod hic vocat actum elicitum per arbitrium cum illa generali influentia, bonum actum moralem, quia etiam vocat hic motum specialem a Deo immediate causatum, ut dispositionem ad justificationem, motum bonum moris, et tamen hic ibidem vocat eumdem motum gratiam gratis datam. Non vocat actum supernaturalem, nisi graium, id est, meritorium, et hunc ait tantum reperiri ubi est charitas, quod verissimum est, et ideo motum cum influentia generali praecedentem vocat hic electionem informem, et displicentiam informem, quia (inquit,) non est in gratia ad recte operandum. Secundo, juxta Doctorem hic, ex duobus aequaliter a Deo motis seu vocalis, alterum posse se convertere, altero non converso, videtur verissimum, loquendo de vocatione in eise Physico, quia alias, ut habet Doctor, frustra moneretur malus, ut se corrigeret, sed tantum Deus rogandus esset ut ei infunderet illam vocationem, sino qua repugnat ut actu se convertat ; de quo in materia de gratia ex professo et fusius tractatur.
Dico igitur ad quaestionem primo, quomodo potest salvari impius viator ? Secundo, si potest paenitere ? Primum declaro, quadrupliciter posset salvari impius : Primo, quod Deus infundat charitatem sine aliquo motu ejus bono voliti in Deum, sicut in parvulum, vel in dormientem. Secundo, si Deus infundat charitatem cum aliquo motu ejus in Deum simul duratione cum infusione charitatis, ita quod ille motus sit immediate a Deo, sicut charitas. Tertio, si praecedat bonus motus liberi arbitrii charitatem infusam duratione ; et hoc potest dupliciter intelligi, vel quod ille motus sit a Deo immediate effective, vel quod ille bonus motus sit effective a libero arbitrio, licet non sit bonus, hoc est, gratuitus, ita quod Deus solum coagat libero arbitrio, in causando hunc motum tantum secundum generalem influentiam, et ille est quartus modus. Si primo modo justificetur, ipse non dicitur paenitere, quia nullum motum habuit in Deum priorem natura, nec duratione. Secundo modo potest dici aliquo modo paenitere, quia si iste bonus motus, qui est simul duratione cum charitate, sit prius natura charitate, tunc posset dici paenitere. Sed non debet dici talis salvatus per paenitentiam, quia ex quo sunt simul duratione, simul paenitet, et Deus infundit, et immediate causat istum motum, et ideo non meruit de congruo habere gratiam. Tertio modo praecedit bonus motus duratione charitatem infusam vel gratiam. Et si dicatur quod necesse est quod in justificatione impii primo immediate a Deo infundatur gratia gratis data, non videtur mihi quod necesse sit ponere gratiam graiis datam praecedere istum motum, quia plura non sunt ponenda sine necessitate, et iste motus in Deum, qui est immediate a Deo, sufficit respectu gratiae gratum facientis de congruo ; igitur inutile esset ponere gratiam gratis datam praecedentem, cum nihil faceret.
Dicunt secundum istam viam, Deus esset acceptator personarum, quia si hic sunt duo aequaliter dispositi, non dat istum motum huic, alteri dat, et tunc habenti istum motum, ipse dat gratiam, quae est charitas, alteri non, quia est indispositus. Sed ita indispositus foret ille alius quantum est de se, et sicut ille recipit, ita iste recepisset gratiam si moveretur.
Dicitur quod non est acceptator, quia omnibus aequaliter offert, et unus accipit, alius non, ideo accipienti dat secundam gratiam, quae est charitas.
Sed illud non sufficit, quia non est sic de accidente inhaerente, sicut est de substantia quantum ad hoc, quod Deus bene potest dare unam substantiam, ut pomum, alteri, quantum est ex se, et alius non vult recipere. Sed Deum dare donum gratiae, quae est accidens in accipiente, (cum non causetur gratia sine supposito) est me recipere istam, quia non creat gratiam in me, nisi ego recipiam ; ideo datio Dei mihi gratiae, est me recipere gratiam ; igitur si alius non recipit, Deus non dat eam.
Item quaero, aut Deus causat istam motionem in hoc, sicut in isto, cum aequaliter possit, aut non causat ? Si sic, uterque recipit ; igitur de congruo debet recipere secundam gratiam ; si non, igitur videtur acceptator personarum.
Ideo magis videtur quod sit tenenda quarta via, quod hic sunt duo aequaliter dispositi, Deus utrique assistit, coagendo secundum generalem influentiam, et tunc unus movetur in Deum effective a libero arbitrio, alius non. Iste potest esse motus bonus bonitate moris, etsi non sit motus gratuitus acceptus
Deo, sicut existens in charitate, et tunc Deus de congruo influit alteri charitatem, alteri non. Ita quod distinctivum initians incomplete est a libero arbitrio, tamen non potest esse distinctio quantum ad acceptationem actus, antequam Deus immediate distinguat istud, quia potenlia magis inclinatur ad id quod est magis conveniens post naturalem inclinationem. Sed postquam voluntas inclinatur in finem naturalem, potest eligere simpliciter bonum apparens ; igitur si intellectus ostendit sibi objectum, in quo est verum bonum, posset illud eligere, saltem informiter, quantumcumque maneat simpliciter aversus a bono. Cum ista electione informi finis simpliciter potest voluntas habere aliquam displicentiam informem de peccato commisso, quae non est meritoria, quia non est in gratia.
Item, nisi sic esset, viderentur vanae increpationes majorum, et deprecationes respectu amicorum, ut dimitterent mala, quia si semper oporteret expectare quousque Deus daret primum motum informem, licet bonum bonitate moris, frustra moneretur ille malus, quia propter nullam increpationem prius veniret sic primus motus ; nec per aliquas deprecationes, quas amico tuo faceres, ut converteret se ad Deum, posset ipse habere aliquem bonum motum, sed tantum esset Deus rogandus quod ipse immitteret primum motum. Igitur, ut videtur, homo ex se potest habere primum motum ex dispositione propria cum communi influentia Dei, et illud salvat aliquam operationem naturae in justificatione, quod non se habet tantum passive, et quod Deus non esset acceptator personarum, et quod existens in peccato mortali potest per naturam suam cum influentia generali habere bonum actum moralem ; ideo videtur quarta via probabilior.