Hieronymus. Passioni domini appropinquanti, civitatis nomen respondet; dicitur enim et veniunt iericho. Iericho luna, sive anathema interpretatur. Defectus autem carnis christi praeparatio est ierusalem caelestis.
Sequitur et proficiscente eo de iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius timaei, bartimaeus caecus, sedebat iuxta viam mendicans. Beda. Matthaeus duos iuxta viam sedentes, et ad dominum clamantes caecos dicit esse illuminatos: Lucas autem, cum appropinquaret iericho, pari ordine illuminatum ab eo caecum esse perhibet; ubi nemo saltem sapiens putet evangelistas sibimet contraria scribere, sed alium plenius scribere quae alter omisit. Intelligendum est ergo unum eorum fuisse potissimum; quod ex hoc apparet quod et nomen eius et nomen patris eius marcus commemoravit. Augustinus de cons. Evang.. Hinc est ergo quod ipsum solum voluit commemorare marcus, cuius illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit quam erat nota calamitas. Lucas vero quamvis omnino eodem modo factum, tamen in alio caeco intelligendus est par commemorare miraculum, et eiusdem miraculi modum parem.
Sequitur qui cum audisset quod iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: iesu fili David, miserere mei. Chrysostomus.
Filium David vocat caecus dominum, praetereuntis turbae laudem audiens, ac prophetarum expectatione completa certificatus.
Sequitur et comminabantur illi multi ut taceret. Origenes in Matth..
Tamquam si dicat: qui primi crediderant, increpabant ei clamanti fili David, ut taceret, et non appellaret eum contemptibili nomine, sed diceret: fili dei, miserere mei. Ille autem non destitit; unde sequitur ille autem magis clamabat: fili David, miserere mei; cuius clamorem dominus exaudivit; unde sequitur et stans iesus praecepit illum vocari. Vide autem quod inferior est caecus de quo Lucas loquitur: nam nec iesus eum vocavit, ut matthaeus dicit, nec iussit eum vocari, ut hic dicitur, sed iussit eum ad se adduci, quasi non potentem per se venire.
Iste autem caecus ad imperium domini vocatur; unde sequitur et vocant eum, dicentes ei: animaequior esto; surge, vocat te. Ille autem abiciens vestimentum venit ad eum.
Sequitur qui proiecto vestimento suo venit ad eum. Forte vestimentum caeci et mendicantis, velamentum intelligitur caecitatis et mendicitatis, quo fuerat circumdatus; quod abiciens venit ad iesum: quem appropinquantem dominus interrogat; unde sequitur et respondens iesus ait illi: quid tibi vis faciam? beda. Numquid qui lumen reddere poterat, quid vellet caecus ignorabat? ad hoc ergo requirit ut petatur; ad hoc requirit ut cor ad orationem excitet. Chrysostomus in Matth.. Vel quaerit, ne scilicet aliquis aestimaret, quod aliud volenti accipere, aliud daret. Etenim consuetudo erat eius, voluntatem curandorum universis facere manifestam, et tunc medelam inducere, ut alios duceret in zelum, et ut ostenderet eum qui curandus erat, gratiae dono digne potiri.
Sequitur caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. Beda. Parvipendit enim extra lucem caecus aliquid quaerere; quia etsi habere caecus quodlibet potest, sine luce non potest videre quod habet. Hieronymus.
Considerans autem iesus promptam voluntatem, completione desiderii remunerat.
Origenes super Matth..
Dignius autem est dicere Rabboni, vel, sicut in aliis dicitur, domine, quam fili David: unde propter illud quod dixit, fili David, non praestitit ei sanitatem; sed propter hoc quod dicit Rabboni; unde sequitur iesus autem dixit ei: vade: fides tua salvum te fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. Theophylactus.
Grata enim est anima caeci in eo quod sanus effectus iesum non relinquit, sed secutus est eum.
Beda. Mystice autem iericho, quae interpretari dicitur luna, defectum nostrae mutabilitatis designat. Appropinquans dominus iericho lumen caeco reddidit: quia veniens in carne et passioni appropinquans, multos ad fidem adduxit. Non enim primis incarnationis suae temporibus, sed paucis antequam pateretur annis, mysterium verbi mundo exhibuit. Hieronymus.
Caecitas etiam ex parte facta Iudaeis illustrabitur in fine, quando eis mittet eliam prophetam. Beda. Quod autem appropinquans iericho unum illuminavit, ac proficiscens de iericho duos, hoc intimavit quod ante passionem suam uni tantum populo Iudaeorum praedicavit; post resurrectionem vero atque ascensionem suam per apostolos et Iudaeis et gentibus divinitatis et humanitatis suae arcana patefecit. Quod vero marcus unum illuminatum scribit, ad gentium salutem respicit, ut eorum quos instruebat ad fidem, salvationi figura congrueret. Matthaeus vero, qui credentibus ex Hebraeis suum scribebat evangelium, quod in gentium quoque notitiam erat perventurum, recte duos dicit illuminatos, ut ad utrumque populum fidei gratiam pertinere doceret.
Proficiscente igitur domino et discipulis eius et plurima multitudine de iericho, caecus sedebat iuxta viam mendicans: quia ascendente ad caelos domino, et multis fidelium sequentibus, immo cunctis ab initio mundi electis una cum illo ianuam regni caelestis ingredientibus, mox gentium populus coepit suae illuminationis spem habere: qui mendicat iuxta viam sedens, quia necdum iter veritatis ingrediens ad hoc pervenire contendit. Hieronymus.
Populus etiam Iudaeorum, qui Scripturam conservat nec complet, iuxta viam mendicans esurit. Clamat autem fili David, miserere mei, quia per merita patriarcharum Iudaicus populus illuminatur.
Comminantur autem ei multi ut taceat, quia peccata et Daemonia compescunt clamorem pauperis; sed ille magis clamabat, quia ingravescente bello, manus ad lapidem adiutorii, hoc est iesum Nazarenum, cum clamore levandae sunt. Beda.
Populus etiam gentium, agnita fama nominis christi, particeps eius fieri quaerebat: cui contradicebant multi, primo Iudaei, deinde etiam gentiles, ne illuminandus mundus christum invocaret; nec tamen impugnantium furor eos qui ad vitam erant praeordinati valebat salute privare. Clamantem autem caecum transiens audivit: quia per humanitatem suam misertus est qui per divinitatis potentiam mentis nostrae tenebras exclusit: quod enim propter nos natus et passus est iesus, quasi transiit, quia haec actio temporalis est; stare autem dei est immutabiliter cuncta disponere. Clamantem autem caecum dominus vocat, cum populo gentium per praedicatores verbum fidei mittit: qui vocantes caecum animaequiorem esse et surgere atque ad dominum venire praecipiunt, cum praedicando indoctis spem eos salutis habere ac de torpore vitiorum erigi atque ad virtutum studia se accingere iubent. Proiecto autem vestimento exilit qui, abiectis mundi retinaculis, expedito mentis gressu ad largitorem aeternae lucis properat. Hieronymus.
Venit etiam Iudaicus populus exiliens nudus veteri homine, ut hinnulus saliens super montes: quia segnitiem deponens, patriarchas, prophetas, apostolos in altis considerans, ad superna se extendit. Quam conveniens autem est ordo salutis. Audivimus primo per prophetas, deinde clamamus per fidem, postea vocamur per apostolos, surgimus per poenitentiam, exuimur per baptismum, interrogamur per voluntatem. Caecus autem interrogatus hoc requirit ut videat voluntatem domini. Beda. Imitemur ergo et nos eum: non divitias, non terrena bona, non honores a domino, sed lucem quaeramus, quam videre cum solis Angelis possumus, ad quam via fides est; unde et caeco respondetur fides tua te salvum fecit. Videt autem et sequitur qui bonum quod intelligit operatur: iesum enim sequitur qui bonum quod intelligit operatur, qui imitatur eum qui prosperari in hoc mundo noluit, opprobria ac irrisiones toleravit. Et quia rerum corporalium delectatione a gaudio interno cecidimus, cum qua amaritudine illuc redeatur ostendit.
Theophylactus. Dicit autem quod secutus est dominum in via, scilicet in hac vita: quia post hanc excluduntur omnes qui hic eum non sequuntur operando mandata eius.
Hieronymus. Vel via ista est quae dixit: ego sum via, veritas et vita. Haec est via angusta quae ducit ad ardua hierosolymae et bethaniae, ad montem olivarum, qui est mons luminis et consolationis.