Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
8. (( vers. 7.)) Quid ergo? hoc tibi tu praestitisti, o homo, ut quia conversus es ad Deum, merereris misericordiam ipsius; qui autem conversi non sunt, non sunt adepti misericordiam, sed invenerunt iram? Quid autem, ut convertereris, posses, nisi vocareris? Nonne ille qui te vocavit aversum, ipse praestitit ut convertereris? Noli tibi ergo arrogare nec ipsam conversionem; quia nisi te ille vocaret fugientem, non posses converti. Propterea et ipsius conversionis beneficium Deo tribuens Propheta, hoc orat, et dicit: Deus, tu convertens vivificabis nos. Et non quasi nos ipsi nostra sponte sine misericordia tua convertimur ad te, et tu vivificabis nos: sed, tu convertens vivificabis nos; ut non solum vivificatio nostra a te sit, sed etiam ipsa conversio ut vivificemur. Deus tu convertens vivificabis nos; et plebs tua laetabitur in te. Malo suo laetabitur in se; bono suo laetabitur in te. Quando enim voluit habere gaudia de se, invenit planctum in se: nunc vero quia totum gaudium nostrum Deus est, qui vult securus gaudere, in illo gaudeat, qui non potest perire. Quid enim, fratres mei, gaudere vultis in argento? Aut argentum perit, aut tu; et nemo scit quid prius: verumtamen illud constat, quia utrumque periturum est; quid prius, incertum est. Nam nec homo hic potest manere semper, nec argentum hic potest manere semper; sic aurum, sic vestis, sic domus, sic pecunia, sic lata praedia, sic postremo lux ista. Noli ergo velle gaudere in istis: sed gaude in illa luce quae non habet occasum; gaude in illa luce quam non praecedit hesternus dies, nec sequitur, crastinus. Quid est ista lux? Ego sum, inquit, lux mundi (Joan. VIII, 12) . Qui tibi dicit, Ego sum lux mundi, vocat te ad se. Cum vocat te, convertit te; cum convertit te, sanat te; cum sanaverit te, videbis conversorem tuum, cui dicitur, Et plebs tua laetabitur in te.