LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De coloribus communissimis plantarum.
Viriditas autem res communissima, quae in genere colorum exterius apparet in planta. Communiores enim arborum colores sunt viridis et albus. In lignis enim est albedo color interior communior : In exteriori autem est communior viriditas. Cujus causa est, quia omnis materia mixta in quam agit calor, induitur colore qui propinquius inducitur per naturam caloris digerentis et materiae mixtae : et propter hoc oportet ut communior color qui exterius accidit arboribus et aliis plantis, sit viridis : et interius lignum arborum oportet esse album. Substantia enim ligni est ex terrestri viscoso constituta, per quam continue attrahitur materia humoris nutrientis, qui rarificat lignum et lavat terrestreitatem ejus, quod lotum interius et digestum efficitur album, sicut tela quam saepius fluit aquosus humor calidus digestus : subtile enim terrestre permixtum humido, bene lotum et bene digestum efficitur album propter multam compositionem diaphani cum substantia ipsius, quae contingit tam in calido quam ex frigido humido spirantibus per sustantiam ipsius. Si autem advenerit adurens calor, et extrahat humidum diaphanum quod est in compositione ejus, efficitur nigrum. Et ideo carbones sunt nigri generaliter. Humor autem aqueus parum digestus cum grossa terre- streitate permixtus expulsus a substantia ligni remanet in superficie et apparet exterius : et quia parum est digestus, efficitur viridis primo : et deinde cum evaporaverit humidum, erit nigrum. Ideo cortices arborum in antiquitate nigrescunt.
Viriditas igitur dicta de causa est in foliis, quia humidum aqueum parum obedit digestioni : et est in ea modica virtus caloris, et viriditas indicat cruditatem ipsius. Color igitur iste in foliis veniens est quasi inter rasuram quae est cortex, et lignum : quia lignum est album quando antiquatur, et cortex vergit ad nigrum in antiquitate, ut diximus : sed viriditas foliorum est medium inter haec : non habent enim bene subtilem et digestam humiditatem terrestrem sicut cortex sive rasura, sed habent humorem aqueum calore parum alteratum et non combustum : et ideo sunt viridia : viriditas enim in plantis non moratur et permanet sicut color interior albus : quia non est in ea nisi humor indigestus et cortex et folium est de genere terrae. Et ideo cum exspirat humidum, remanet terrestre ad nigredinem tendens : sed inter ambo haec conjuncta fit in eis calor viridis modo supra dicto. Hujus autem signum est quod diximus, quod scilicet cortices arborum quando senescunt, denigrantur, et fiunt ligna antiquata alba in interiori substantia materiali, et medius inter illos duos est color viridis, qui fit in eo quod apparet de planta exterius, sicut saepius diximus.
Sufficiant autem haec hic de communibus coloribus arborum, eo quod multa supra de coloribus plantarum disputata sunt.